Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Rastić, Džono; Appendini, Franjo Marija; Zamanja, Marija; Zamanja, Bernard; Ferić, Đuro; Appendini, Urban (1755-1814; 1768-1837) [1816], Carmina, versio electronica (), Versus 6583, verborum 46647, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - satura; poesis - elegia; poesis - epistula; poesis - carmen] [word count] [rasticdzc].

Next section

SATYRA I. AD C. CILNIUM MAECENATEM PROOEMIUM
Cui magis urbanum donare novumque libellum,
Quam tibi, Maecenas, deceat? quem optare patronum
Moratis Satyris malim, castaeque Camenae?
Primum ob amicitiam patris, atque tuam, patruique;
Tum quia tu vitia aetatis patienter, et urbis
Haud perferre vales, hominumque nocentia saecla
Odisti tanta merito correptus ab ira,
Ut miseros igni aut cupias deperdere ferro.
Quod simul et mecum facis, et Jove credis amico:
Atque hoc principium, hoc caput, haec mei origo libelli est.
Donec erunt homines, vitiorum uberrima semper
Messis erit: cognata lues mortalibus haec est.
Quam neque de virtute diu et praeclara locuti
Philosophi evellant animis, neque saeva securis
Lictoresve tui, Dictator, tollere possint;
Ut medici mortem et duros avertere morbos
Corporibus nequeunt, curvamque arcere senectam,
Etsi aliquem interdum casus sanaverit aegrum.
Sed nostra haec aetas mihi non peccare videtur
Improbitate adeo, pravorum et amore scelesto,
Multa licet toties multi, et foedissima peccent:

-- 4 --


Nec magis improbitas vitiis nos praegravat, audax
Quod fur est Verres, homicida Cethegus, adulter
Clodius, expilatque Deum quod fana Sacerdos,
Quam quia, non alias ullo umquam crassior aevo,
Stultitia incubuit domitum bacchata per orbem,
Pinguiaque ignavo diffudit regna veterno.
Hinc incerta animis vertigo, nullus honesti
Sensus, nec pravi, atque acies lentissima mentis,
Ut vix judicio dicas distare ferino.
Quod si stultitia errat non sanabile vulgus,
Tanto tene putas errori posse mederi,
Si gravia incessas scelerum probrosaque monstra,
Singulaque excutiens percurras, et reprehendas
Acriter, et latres, et clamando ilia rumpas?
Hoc tu non plus proficias sermone, juvesque,
Quam si fors caeco palantem errore viarum
Deprendas noctu hac illac discurrere turbam,
Et magna horteris moneasque capessere veram
Voce viam, sua si cupiant ad tecta reverti,
Nec tamen accensa dispellas lampade noctem.
Nempe sinistrorsum praeceps hic, alter abibit
Dextrorsum: hic nequeat plantas evellere coeno:
Incidit in fossam hic: rapit illum vortice flumen.
Quippe mali fuerant tenebrae causa. Ergo age missa
Cum vitiis pugna, ad causas accede malorum,
Si prodesse voles, et stultitiam pete telo,
Et caput Herculeo ritu septemplicis hydrae
Dejice, non longae fer vulnus inutile caudae.
Hoc Satyras tentare, tibique inscribere librum

-- 5 --


Me jussit, cujus ratio exponenda, priusquam
Ingressus pleno dem vela tumentia Nereo.
Non mihi consilium est, scelerum foedissima quaeque
Elatrare palam, aut saevum intorquere flagellum,
Deque Numae populo quemquam arripuisse viritim
Lucili ritu. Turpe et pariter facile hoc est.
Praeterea vetus haec nimium, cantataque pridem
Omnibus et lippis nota et tonsoribus usque est
Fabula, quis viduam praegnantem fecerit heros,
Quique fuit moechus post Stoica verba Sophistes,
Cetera de genere hoc seges est ditissima, semper
In promptu, solum messoris et indiga falcis.
An populo misso proceres mordere, patresque
Romanos suades? Igitur Praetoribus audax
Insiliam, atque triumphalem deponere laurum,
Et se a criminibus jubeam purgare patratis,
Confisus pedibus senis, et vindice Phoebo?
Hoc ego non faciam sanus: quamvis neque durum hoc,
Nec sit difficile. Atqui quod caput omne, reique
Totius est summa, hac re nil minus utile. Nulla
Notior in vulgus manavit fabula, quam Argis,
Persepoli, Romae, Thebis, Lacedaemone, Athenis
Persimiles proceres compto esse novoque libello,
Cui titulus minio est et pumice mundus et auro:
Quem si introspicias penitusque evolvere pergas,
Invenias priscis deplorata illa tragoedis,
Concubitum Oedipodis, mensas irasque Thyestae,
Unum et idem patres peccant, populusque Quirini.
Nonne haec Lucili post carmina prima poetae

-- 6 --


Dente Theonino rabieque momordit amara
Longe ultra legem senior Juvenalis honesti?
Perlege vatis opus, nostrique ediscito ab illo
Temporis historiam: modo tantum nomina mutes,
Res eadem mansit, rerum et mansere colores.
Visne haec ut repetam rursum, crambemque recoctam
Apponam, et stomachum moveam bilemque legenti?
Quid, quod et haec altis animo radicibus haeret
Dira filix, satyris et desperanda Poetis,
Neu ferro, sed vix igni cessura? Minores
Decertemus, age, e multis evellere spinas
Paulatim, tortis quae non ita plexibus haerent,
Vellentisque manum facile, digitosque sequentur.
Quippe aliis inhians non istis nostra libido
Indiget urticis, quas non natura creavit:
Atque adeo caecae vanissima somnia mentis
Et deliria sunt nulli cedentia monstro,
Exemplo quaecumque malo jam publicus usus
Sancivit, servumque pecus formidine risus
In vitam invexit. Tota haec de matre supellex
Stultitia est. Risu arguto compesce superbam
Stultitiam: solo malesana superbia risu
Frangitur: hanc tu ridiculam per compita traduc,
Per vicos, depectendamque dicacibus offer,
Ut sibi ne placeat, rideri ubi coeperit, atque
Monstrari digito, quam intus sit turpis et excors.
Hinc mihi non famoso incessere carmine quemquam
Mens est, aut opprobria rustica fundere, multo
Ut vino solet aut vappa prolutus agaso.

-- 7 --


Versibus obscenis quin nullus erit locus hic, nec
Ingenuam puer a nostris sermonibus aurem
Torqueat, aut natae timeat matrona pudicae.
Sed color urbanus Satyrae inducetur honestae,
Si parvis vitiis porro, et mediocribus illis,
Quorum vix pudeat quemquam, pigeatve parumper,
Adspersisse salem, Momo adspirante, licebit.
Quis vetat interea ridendo dicere verum,
Et quantum potero fungi vice vatis Horati,
Illiusque modis in corda irrepere sensim,
Salsaque furtivo praetexere carmina risu?
Comica materies Satyris et vis erit. Atqui
Argumenta jacent communis in ordine vitae.
Si dabitur pedibus soccos aptare decenter,
Urbanumque salem a lautis quaesisse Carinis,
Si nihil obscurum, durumque morabitur orsi
Coepta operis, si laeva excludat lucidus ordo,
Si facilis brevitate sua sententia constet,
Non ego te, Cilni, verear censore, nec uti
Judice, patrono pridem usus: nec mea scripta
In tunicas piperi, aut ibunt in pallia scombris.
Incipiam... Cecidere manus, viresque parantem
Defecere statim... Provisae copia frugis
Ante oculos jacet, et series rerum ordine pulcro
Digesta est, propriumque locum sortita tuentur
Singula: jamque parata mihi est extensaque tela.
At quonam, quaeso, tabula haec pingenda colore est,
Illius in solo quoniam stat vita colore?
Antiquo sermone novae res, et nova vitae

-- 8 --


Pandenda est ratio, veterique ignota Quirino.
Dandus mobilibus decor est immobilis: atque
Ad nova non facilis mihi traducenda vetustas,
Quae senibus similis praefracte temporis acti
Jura tuetur amans, paretque recentibus aegre.
Tentandum tamen est: laus in tentamine multa.
Ergo color prisco Latii sermonis ab auro
Ducetur, Flaccus quo Virgiliusque poetae
Duxerunt Grajas Romana ad carmina Musas,
Aurea quoque cohors scriptorum cetera lusit.
Sed mihi praecipue Charitum laetabile numen
Orandum, multo Charisin mihi ture litandum,
Et nudis solida est Charisin ducenda hecatombe.
Vos igitur, Divae, solae quia nempe potestis,
Ducite, si mereor, facilem in mea carmina Momum.
Vobiscum Veneres aderunt, aderuntque lepores,
Urbanique sales, festivi gratia risus,
Mundaque simplicitas, nudi et reverentia cultus.
Vestri fiet opus sic immortale Poetae.
Quod si non olli de vestro spiritus ore
Caelestisque vigor vestro continget ab igni,
Heu! quae mille modis indigna feremus inulti!
Vapparum risus, nebulonum opprobria, scurras...
Queis scelus auriculas est incestare Dearum.

-- 9 --

Next section


Rastić, Džono; Appendini, Franjo Marija; Zamanja, Marija; Zamanja, Bernard; Ferić, Đuro; Appendini, Urban (1755-1814; 1768-1837) [1816], Carmina, versio electronica (), Versus 6583, verborum 46647, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - satura; poesis - elegia; poesis - epistula; poesis - carmen] [word count] [rasticdzc].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.