Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Rastić, Džono; Appendini, Franjo Marija; Zamanja, Marija; Zamanja, Bernard; Ferić, Đuro; Appendini, Urban (1755-1814; 1768-1837) [1816], Carmina, versio electronica (), Versus 6583, verborum 46647, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - satura; poesis - elegia; poesis - epistula; poesis - carmen] [word count] [rasticdzc].
Previous section

Next section

SATYRA XIV AMAZONES
Quisquis Gratidiae et Glyceres pus, atque venenum,
Bella, inimicitias, rixas, et jurgia nondum
Audivit, nostra discat narrante Camena.
Insignes ambo forma, atque aetate puellae
Nobile amicarum fuerant par, atque gemellum
Urbanae formae et cultus nugacis amore
Gratidia, et Glycere. Melius componere mitram
Quae posset capiti, aut strophio zonaque fluentes
Collegisse sinus, vel nudo incedere cultu,
Argutaque pedem solea, aut vincire cothurno:
Hoc unum teneri fuerat certamen amoris.
Mille genas poterant duxisse coloribus, atque
Lilia perfacile illic diffudisse, rosasque,
Sevit ubi violas, ferrugineosque hyacinthos
Nocturnus capitis dolor, atque insomnia pernox.
Saepe tamen Charites coeptis in vota vocatae
Adfuerant, vel adesse videbantur. Venus ipsa
Arte sua, et juvit cinctu persaepe puellas.
Invida consensus tales Discordia rupit.
Formosae, studium formae quibus unica cura est,
Sic fidas coluisse solent, et amare sodales,
Dimidiumque vocare animae, et trito addere fuco
Cetera verba, recens quaecumque sacraverit usus,

-- 91 --


Quod cultus, formaeque putent sibi cedere laude.
Ut sensere pares, aut fors mage posse placere,
Totus amor, tenuem ut vanescit in aera fumus.
Inde facem propriae iratae deperdere formae
Extemplo veluti privignum odere novercae.
Unguibus hoc ulcus meditata Dea improba foedis
Sollicitare, novumque animis infundere virus.
Protinus in Clymenes vultus mutatur et ora,
Veraque fit Clymene. Clymene urbani arbitra cultus,
Et verbo cui posse datum nune vertere vittae
Ut libuit, nunc fata stolae, modo crinibus aurum
Demere, mox iterum posuisse, et quid decet, aut non
Definire, ut Pythia de tripode. At rudiores
Callida nulla aeque ridere puella puellas,
Errorumque apices, cultusque notare vetustos
Nulli ignoscendos, nulla et virtute piandos.
Ergo diva potens Clymenes sub imagine falsa
Forte ambas in coetu quodam nacta sodales
Ariculus hoc clam instillavit nescio cujus.
Ut bene Gratidiam mitra illa, decetque crocota!
Quam pulcra est hodie! Glyceren cur dedecet omnis,
Quem cirumposuit, cultus? Jam defluit aetas
Illi, jam vetulam vultus prodit. Mihi longe
Junior, et toto altera junior esse semestri
Visa, placetque magis: Glycere inconcinna videtur.
Ora puellarum per mille vagatur, et aures
Secretus primo rumor, mox publica fama
Judicium Clymenes Glyceres perduxit ad aures.
Ut misera audivit, plus ipso expalluit auro,

-- 92 --


Plus buxo, specumque, manu forte tenebat,
Excidit, it nervis extemplo frigidus horror,
Et tensor valido luctamine concutit artus.
Non comtae mansere comae, pulcherrima cervix
Nutat, jactatique pedes quassantur, et ulnae:
Diriguere oculi: vox haeret, filius ut si
Parvulus, aut dulcis periisset forte catella.
Judicium Clymenes, spretaeque injura formae
Exstimulant, mixtusque pudor: sed conscia formae
Mens, et adhuc primis aevi flos integer annis
Arbitria ostendunt Clymenes injusta. Sed ecquis
Non Clymene credat? Clymenen quis dicere falsam
Quisve ausit sentire aliter; quam protulit ore
Femineis Clymene judex lectissima nugis?
Sit quodcumque voles de forma, at nomina certe
Amisi formae, dicar formosa nec ulli
Posthac, hoc uno infelix male perdita verbo.
Exin Gratidiam nobis Romana juventus
Praeferat, et placeat plus illa quam ego? Spolia ampla
Illa habeat victrix? Me rideat improba et altos
E nostris sumat fastus insana ruinis?
Haec promissa fides? Me occulta fraude petisti,
Obrepsit Clymenes cum emta ad suffragia furtim.
Composito rupit vocem, quodcumque loquuta est.
His iram a Clymene in veterem detorsit amicam.
Ergo Gratidiam odisse, atque illi male velle
Occulto primum, post omni ambage remota.
Formosae irasci plus, quam dicuntur amare.
Certe meta in amore datur, sed nullus in ira

-- 93 --


Est modus, aut finis: quod si nocuisse potestas
Esset, quam vellent, miseris mortalibus; heu quae
Instarent caedes, et fuso sanguine bella!
Sustulit at melior, viresque coercuit intra
Exiguos natura modos, risuque pacisci
Posse dedit, misera quod erat fors morte luendum.
Quamquam enim in imensum Glyceres excreverit ira,
Atque atrox odium furiis stimularit amaris,
Et licet ad summum ventum sit, non tamen ultra
Processere irae, urbano quam frigidus usu
Mos praefinivit, muliebri et lege decorum.
Gratia dissiluit nam prisca, nec amplius illae
Osculo, et amplexu sese petiere puellae.
Jam garrire nefas simul aut ridere, nec una
Aut choreas juvat, aut notos invisere coetus.
Nullaque habent, flavae quae dant mandata puellae
Mane, ipsamque negant dare, et accepisse salutem.
Obvia in occursu, quasi tetrum offenderit anguem,
Quaelibet avertit vultus, et lumina torquet,
Infestoque odio subtilis texta flabelli
Praetendit, digitosque oculis. Majora sed istis
Quaedam fama tulit (famae Judaeus Apella
Credat) Gratidiae de habitu, et cultu clam, et ad aures
Secreto Glyceren quaedam, et vulgasse maligne.
Illam fasciolis aequare latus breve, et esse
Depygem, nisi suppositam det fascia pygam:
Et fultam talis male, et alterutro pede varam.
Credidit hoc juvenum nemo: excepere sed omnes,
Quotquot sunt, avido sensu, plausuque puellae.

-- 94 --


Nempe ratae propriae perbelle accedere formae
Quidquid detractum est alienae. Tanta malorum
Incrementa suo ut sensit Discordia ab astu,
Laeta domum repetit, tantum potuisse nocere,
Et tantum admirans minima consurgere de re
Iliada, ultro aliis sese parat impigra noxis.
Dissidia ista tamen, longique incommoda belli
Indignabantur pastores, Tityrus, Alcon,
Mopsus, Damoetas, et cum Corydone Menalcas,
Et veteres ardebant conciliare sodales,
Praesertim Lycidas. Lycidae sapientia nymphis
A teneris nota unguiculis, primaque juventa.
Nunc senior, sed cruda homini, viridisque senectus
Et praestantis adhuc mens flagrantissima formae.
Communis forte intererant convivio amici
Cum Lycida, cum Gratidia Clymene, et Glycere, atque
Complures alii, pastorum et multa puellis
Mixta cohors laeto ducebant gaudia risu.
Hic Lycidas thalamo effultas ut vidit eodem
Consedisse simul tres nymphas, potima censens
Haec oblata sibi et mollissima tempora fandi,
Accedit causae non infacundus agendae
Ante stolas orator, formosumque senatum,
Erectisque humeris, erecto et pectore, collum
Contrahit, inflexaque omnes cervice salutat,
Et pedis anteferens apte vestigia dextri
Incipit: O ego Dardania ceu Pastor in Ida
Uni si malum e vobis, quae pulcrior esset,
Donarem! vel terna in frusta aequalia sectum

-- 95 --


Dividerem, vel lis nondum composta maneret:
Tam anceps haererem, dubiusque animi, neque gnarus
Quid facerem. Audivit dicentem ut talia forte,
Non tulit, at contra sic protinus excipit Aegle:
Quid faceres tu? Tu malum, mihi crede, vorares.
Exoritur statim inexstincto suavissima risu
Vociferatio: laudantum clamore lacumar
Increpuit, salsisque jocis, juvenumque cachinnis
Atque puellarum, quae Aegles plausere lepori,
Et victum salibus Lycidam adspersere malignis,
Olim in femines nomen populare cathedris.
Infestas sed nulla coit pax inter amicas.
Bellum saevit adhuc, in longum et saeviet aevum.

-- 96 --

Previous section

Next section


Rastić, Džono; Appendini, Franjo Marija; Zamanja, Marija; Zamanja, Bernard; Ferić, Đuro; Appendini, Urban (1755-1814; 1768-1837) [1816], Carmina, versio electronica (), Versus 6583, verborum 46647, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - satura; poesis - elegia; poesis - epistula; poesis - carmen] [word count] [rasticdzc].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.