Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Rastić, Džono; Appendini, Franjo Marija; Zamanja, Marija; Zamanja, Bernard; Ferić, Đuro; Appendini, Urban (1755-1814; 1768-1837) [1816], Carmina, versio electronica (), Versus 6583, verborum 46647, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - satura; poesis - elegia; poesis - epistula; poesis - carmen] [word count] [rasticdzc].
SATYRA XV SYLVANUS
Sylvani rabulae Arcadiam, plausumque forensem, Saxosi quoties concredit in otia ruris, Orat ubi ad ventos causam, quam nuper in urbe Judicio magno de surrepto egerat hirco, Maecenas, audi dum narro. Jocosa labori Adspirasse novo ne dedignare, Thalia. Principio villae locus est, scribendaque forma. Montis praerupti dorso, et procul a maris ora Caucaseas inter cautes, media in silice, ampla Stat domus, atque opibus domini dignissima villa: Multa tegunt circum virides spineta lacertos, Sed nulli fontes adsunt, nullae arboris umbrae, Nulli horti, via nulla, tamen Campania felix Haec est Sylvano, Bajaeque, et Tuscula Tempe; Hae latebrae dulces. Urbana hîc fessus opella Ut semel a collega, et curis proripuit se Mirum quam vivat laetus, regnetque beatus! Hîc (quia non possis naturam expellere furca Nec rabulae possunt non semper dicere causam Rure, domi, media inter pocula, ut ante tribunal) Se declamando exercet facundus, et acer In primis orator, ubi sol montibus umbras Decedens mutat, saxo et resupinus acuto
Rastić, Džono; Appendini, Franjo Marija; Zamanja, Marija; Zamanja, Bernard; Ferić, Đuro; Appendini, Urban (1755-1814; 1768-1837) [1816], Carmina, versio electronica (), Versus 6583, verborum 46647, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - satura; poesis - elegia; poesis - epistula; poesis - carmen] [word count] [rasticdzc]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.