Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Rastić, Džono; Appendini, Franjo Marija; Zamanja, Marija; Zamanja, Bernard; Ferić, Đuro; Appendini, Urban (1755-1814; 1768-1837) [1816], Carmina, versio electronica (), Versus 6583, verborum 46647, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - satura; poesis - elegia; poesis - epistula; poesis - carmen] [word count] [rasticdzc].
Previous section

Next section

SATYRA XVII. ACADEMIA
Vix ego crediderim micam salis omnibus esse
Nugis, quas tanto verborum turbine primi
Grajorum vendunt. Stoae paradoxa, Lycei
Somnia, Pythagorae commenta varfi, tua virtus
Nota, Epicure, ab haris minimum distare suillis,
Quid plus fabellis sapiant, nugisque canoris
Non video. Quis non aegrotus, dicite, quae non
Tantumdem nutrix deliret anicula? Acute
Cum sapit, incidit in multam nae Graecia febrim.
His tamen excipio revera expertus, et usu
Edoctus vitamque illorum, et munia, quotquot
In sylvis censent Academi existere verum.
His morum exemplar vita respondet in omni,
Fida repercussae crystalli ut fronte renidet,
Nec quidquam a veris simulata abdudit imago;
His nihil in rebus certi est: nil posse negari
His placet, aut affirmari, sed partem in utramque
Omnia perpendi. Curvo dignoscere rectum
Horum manca negat sapientia. Quisquis at haeret
Anceps, annuere est, et cudere dogmata parcus.
Proximior vero hic color est, haec formula falso.
Quid facias, bivio ignotas didictus ad oras?
Siste gradum lapsus memor, et compesce jugales.
Macti animis ergo, quorum sapientia victrix

-- 113 --


Sub pedibus tenet ampullas, et sesquipedalem
Fastum, et ventoso innatam capiti caprificum.
Sic ego, adhuc in vita cum essem tiro, videbam
Et linguae magno, et laterum contendere nisu
Omnes de se homines, et rebus saepe suis, et
Unumquemque fidem sibi haberi velle, scholarum
Possit ut in ludo sibi credi quisque magister.
Credideram primo deceptus; sed meliorem
Restituit nasam Arcesilae, sensusque Platonis,
Et didici tantis demum dubitare magistris
De omnibus, in vita fieri quaecumque viderem.
Non dicas, quorsum haec tendunt? Dicam hercule. Tu, si
Forte vacat, sequere, et totam discurre per urbem,
Civium et in vitas, et mores inspice mecum,
Emunctae naris spectatoe, visaque fari
Qui possis, dicenda et seposuisse tacendis.
Experiere statim, cecini quam vera, tibi cum
Principio veri plena, et falsi omnia dixi.
Anne putes aliter, vacua cum Virro taberna
Declamat, statuasque et rumpit voce columnas,
Divitiasque suas coram populo crepat? Audi,
Nunc audi, jactet quo maxima praedia censu!
Quantum frumenti! plusquam metit Africa. Quantum
Vini servatur cellis! jam cede Falerni,
Totaque Methymnae, atque Chii vindemia cede.
Non bene mille cadi capiunt vim dulcis olivi.
Quantis nominibus creverunt fenora! Ruptis
Quae congesta sibi est, et quanta pecunia in arcis!
Nil ultra exspectat! jam opus est numerare talentis.

-- 114 --


Adde super quam grande sonant et lauta culina, et
Lauta supellex: argenti quot millia, et auri,
Quae superare queant veteris patrimonia Croesi!
Hanc noctu atque diu ignotis, motis, et amicis
Virronis narrat praesens facundia crambem.
Non credas homini de se tam certa ferenti
Sponte sua? At grandis poscit jam filia dotem.
Dotem? sed Virro decise sesteria quae det,
Non habet, et scriptis perierunt signa tabellis.
Ille patrocinium, et coenae promittit honorem
Sponsori, vel Quintili de mense olearum
Emturo viva pendentium ab arbore casus
Incertos. Audin' Judaeus amicus Apellae
Alteri in occultam quid furtim immurmuret aurem?
Heus tu! Credere Virroni assem, obolumve caveto.
Non aliud tota est nomen damnosius urbe.
Conductis nummis coenavit heri, unctius esset
Hermogeni ut parasito, Gargilioque nepoti.
I nunc, et nullo firma discrimine lancis,
Divitibus ne magis, Virro an propior sit egenis,
Qui tanta in re tantum alieno mergitur aere.
In partem sapiens utramvis disputet aeque.
Verte oculos nunc ad Rhodopen. Quae forma! juventae
Qui flos! Quam bene crine caput crispare revincto,
Sublataque potest suras ostendere palla!
Ut mille incerdit stipata imberbibus! Illi
Ut circa latus assultant, glomerantque phalanges,
Et cupidi laeto assensu, fremituque sequuntur!
Quem vult, illa beat vultu, vel lumine torquet,

-- 115 --


Versilis aut ictu dat somnum, admitque flabelli.
Perge domum Rhodopen deducere: cumque cubile
Ingreditur cubitum, ancillam scitare reversam
Quo species ierit tanta, et flos ille juventae
Conscia narrabit, dicetque quibus phialis, quot
Pyxidibus servantur formae elementa, puellae
Cras alios vultus factura, aliosque datura
Pulveribus mixitis ancillae ex arte colores.
Crinem ancilla dabit, dabit aevum, lumina, dentes.
Gnara tibi Rhodopen Rhodopes: de matre creare.
Aequantue pulvillo humeri, tantaque magistra
Surae accrevit honos, lateri fultura, et odoro
Caesaries capiti cristata, superciluusque
Arcus, purpureusque genis minii color. Illa
Illa papyraceas aptavit pectore mammas.
Nec Rhodope sola est: hoc Phyllis, Cynthia pacto,
Hoc formosa Chloe est. Ecquae fuit illa, reperta
In Circo, cujus bombycina pyga puellae est?
Dic age, nam bene nosti, et eris mihi magnus Apollo,
Qua mulier forma, quo sit pede, quove colore,
Pulcra, an deformis, juvenisne, an grandior aevo,
Depygis, curva, aut clauda, aut nasutula, Romae
Ambigat, et judex numquam dijudicet aequus.
Nunc age, pallidulo juvenem vultu, macieque
Enectum, obstipa gressus cervice ferentem,
Et tacitum specta. Jam barbam cerne, caputque
Rasum, atque intexo femoralia barbara lino.
Quisnam hic? Agnosco vultus, exsanguiaque ora
Doctiloqui juvenis, primis sapientia quem annis

-- 116 --


Gymnasio, et doctae secessu exercuit umbrae in
Ludolo Athenarum. Quali nunc mole librorum
Implevit pluteos! Stant mundi pumice et auro,
Ordine dispositi, cedro incorrupta supellex..
Atque ille assidue nunc hos, nunc perlegit illos,
Inde sapit puer, et meditatus grandi pallet;
Nescio quae submissa infrendens voce loquutus
Nota mathematicis peregrina vocabula rerum,
Flos delibatus sophiae, Phoebique medulla.
Et si forte udo est correptus frigore noctis,
Tussit, ut aegrotus tussibat Horatius olim.
Miratur genitrix longaeva; soror bona: salsas
Sed crispat nares senior, ridetque Quirinus.
Quid facias tu? Longi fructum quaere laboris;
Annorum et tot ini rationem, et computa. Adhuc ne
Invenisti aliquid? Potuit defendere amicum
Sublimi eloquio, aut civi depellere litem?
Nil minus: omnino infans, nec potis hiscere verbum est.
Quippe horret causas, et ferrea jura perosus
Grande negat coeno ingenium mersisse forensi,
Crassus ubi sapit, et Tulli versatilis ardor.
Ergo, si spectas libros, doctissimum habes hunc:
At si rem magis anceps inter lauream, et inter
Aurita foedam haerebis cervice tabellam.
Sideribus quaenam haec moles, eductaque caelo?
Luculline domus? Stant atria marmore, cedro
Stant valvae; et septae solem exclusere fenestrae:
Arduaque inducto pendent laquearia gypso.
Ostro aulaea nitent: pictis conclave tapetis

-- 117 --


Sternitur, et mollem submittunt serica plumam
Pulvinaria. Quisnam has Juppiter incolit aedes?
Juppiter! Ecce herus hic. Nuper de rure paterno
Venit in urbem jam grandis, jam vertere aratro
Glebas, et durum doctus tractare ligonem.
Artem servitio mutavit, seque locavit
Scauro: filiolum ad ludum deducere Scauri,
Perferre huc illuc domini mandata per urbem,
Inter et ancillas unctam everrisse culinam,
Suffurari aliquid, quod fors objecerit, omnis
Vita fuit: vix litterularum prima elementa
Discere,epistolium ut posset conscribere matri:
Mox, quam opibus domini navim conductus agebat,
Imperio regit, audit dux. Navisque Magister
Lucius Aemilius civis Romanus; agreste
Cappadocis vetus illud nomen dicere non est,
Qui audeat; obliti sunt omnes: quippe secunda
Ille usus fortuna, ut nemo a Gadibus, aut ab
Euxino bene nummatus redit, impulit ex quo
Syrtibus, aut medio demersit in aequore puppim.
Nunc turpi ingentes exercit fenore quaestus;
Mercatur quidvis, mentitur, pejerat, atque
Conditione, domo, cnsu mjora volutans
Oblitorus patriamque casam, patriumque ligonem,
Affecatat caelum, risu mediocrita vellit,
Aedificat, luxu perit, hortos comparat, atque
Ex Asia reducem Lucullum furcifer aequat.
Quem dices hunc? Incipies mox noscere, postquam
De serta audieris vadimonia mille, solomque

-- 118 --


Versum. Venali domus at praeclara sub hasta,
Hortique Alphenum praeconis voce sequuntur.
A fure ingenuum praeco discriminet unus.
Hos tibi praecipuos delegi. At maxima turba est
Cetera, quam vellem si percensere, dies me
Et te deficeret. Quapropter praetereamus
Fallacem Nattam Vibii praesentis amicum,
Et coram omnigena palpantem laude: ubi vero
Secessit paullum, Vibio quis nequior, aut quis
Stultior, audieris si Nattam? Praetereamus
Fullonum Vulteji, et Maenae nobilitatem,
Quamvis non tanta ipsae Lentulitate Carinae, et
Appietate sonent: verbo complectar et uno
Quidquid Romae agitur. Discordia maxima secum est:
Unicuique, atque omnis homo est simul alter, et albus,
Ut dubitem quos corvis, quos tribuisse columbis.
Quot buccae calidum flantes, et frigidum eodem
Ex ore occurrunt, et Sphynge aegnimata digna?
Difficilem extricet quaenam prudentia nodum?
Quae dirimat litem cerebro Jovis orta Minerva?
Nulla quidem, a dubio si latum abscesseris unguem.
Heu! nisi jam nimium dubites, sapiasque cavendo,
Deperies Rhodopen, Virroni credere nummos
Cogeris, Gracchique loco, et Ciceronis habere
Elinguem, indoctum: sella sedisse curuli
Censebis fullonum atavos: et cetera multa
Quotidie occurrent. Ergo tibi formula sorte
Haec est proposita: aut in vita labier omni, aut
Mecum in pacatis Academi degere sylvis.

-- 119 --

Previous section

Next section


Rastić, Džono; Appendini, Franjo Marija; Zamanja, Marija; Zamanja, Bernard; Ferić, Đuro; Appendini, Urban (1755-1814; 1768-1837) [1816], Carmina, versio electronica (), Versus 6583, verborum 46647, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - satura; poesis - elegia; poesis - epistula; poesis - carmen] [word count] [rasticdzc].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.