Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Rastić, Džono; Appendini, Franjo Marija; Zamanja, Marija; Zamanja, Bernard; Ferić, Đuro; Appendini, Urban (1755-1814; 1768-1837) [1816], Carmina, versio electronica (), Versus 6583, verborum 46647, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - satura; poesis - elegia; poesis - epistula; poesis - carmen] [word count] [rasticdzc].
Previous section

Next section

SATYRA XXII. MUSICA
Omnibus hoc studium est pictoribus atque poetis
Carmine naturam, aut vario simulasse colore:
Idem sculpendi fons, idem est aedificandi;
Naturaeque bonas imitatio protulit artes,
Quas inter merito magnorum gloria vatum
Praecellens caput inter nubila condit honestum.
Nec mihi Maeonidae, Romanaque Musa Maronis
Eloquii praeter reliquos dulcedine mira,
Vel numeris tantum laudis meruisse videtur,
Quam quod eorum habuit nullos provincia fines;
Sed caelum et terram, et circumfusi aequora ponti,
Quadrupedumque genus, Divumque, hominumque suo sub
Imperio retinet, placidisque coercet habenis,
Quidlibet audendi compos. Seges altera surgit
Dum varios animi motus interprete versu
Effert et mores, ipisque simillima vero
Subjicit ante oculos ficta exemplaria veri.
Sic delectandi, atque ars opportuna docendi
Conspirat mire simul, et conjurat amice.
Praxitelesne minus, minus est complexus Apelles?
Cecropia sed enim qui fulmina torquet ab arce
Juppiter, ac subito caelum tonat omne fragore,

-- 145 --


Iratos numquam Junonia ad oscula vultus
Demisit: nec quidquam aliud potis est, praeterquam
Leda suo semper docilis concumbere cycno:
Serpentumque miser validos evolvere nodos
Laocoon: niveosque pedes intonsus Apollo
Et vivo similis crines incingere lauro.
Praxiteles ferro, mixtisque coloribus alter
Uno naturam potis est inducere vultu,
Non varias mutare vices. Verum adspice contra
Longius ut vatis Pimplaea vagatur, apud quem
Navigat Aeneas, excisaque Pergama narrat,
Instaurat ludos, bellatur, foedera jungit,
Elysiasque subit valles, Romanaque fata
Inchoat egregius pacis, bellique laborum.
At Dido infelix caeco jam carpitur igni
Paulatim, caecoque obnixa resistit amori,
Et sperat, metuitque simul: mox victa fatetur,
Conjugiumque tenet, desertaque non sibi deest, sed
Dardanium incumbit, funestum munus, in ensem,
»Vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras«
Sic alios alio solers traducere mores
Suspendit jucunda animos novitate legentum,
Et modo sub terris, medio modo sistit Olympo
Lectorem vates, Divumque, hominumque labores
Percurrens cunctas obiter praetervolat artes.
Altera uti scenae succedit scena theatris,
Et nova vivendi fortunam vita priorem
Excipit in vita, quin sint eadem ultima primis.
Dormit nunc juvenis, vigilat nunc, potat, amatque

-- 146 --


Venatur, mercatur equos, persaepe virorum
Invisit coetus, et miscet seria ludo.
Sic quoque vita virûm non ordine constant in uno.
Excipit ambitio, aut ardor male sanus habendi
Spem longam utilium rerum, dubiosque timores:
Invidiam, atque odium furor exitiabilis irae
Post sequitur, praefert ventosa superbia gressus.
Haec tibi praefari quodammodo oportuit ante
Quam argumentum operis tangam, suavissime Sorgi,
In quo non dubie te aequum est mî ignoscere multa,
Digne nepos patruo, juvenis dignissime patre,
Imprudens tua si caedam vineta parumper
Ignarus laudandi, si quae non placet, artem.
Quid peccem, quaeso, coram te de arte loquutus
Musica, uti revera sentio? Non ego dignus
Dissimulare, animi quae sit sententia nostri,
Nec tu mendaci dignus sermone teneri.
Primum ego, flexanimae quoties discrimine vocis
Pyrrha Metastasii versus, et nobile carmen
Nectarei cantus numeris modulata cycnaeis,
Ut libuit, versat nostras quasi turbine curas,
Non carpo, miror magis, et vestigia adoro.
De citharis mihi sermo est, et sententia mutis,
Ipse lyram sine voce Deus si tangat apollo.
Quo minus ars naturam imitatur musica, ad istam
Quove magis tendit crassa ac rudiore Minerva,
Tanto infra reliquas artes depressa jacebit
Quo servi ritu, quo humilis plebecula censu.
Illam posse minus, quam fit saxo, aere, colore,

-- 147 --


Si vinco, palmam Phoebo dabis, atque Camenis.
I, tabulam pinge, o pictor: duc marmore signum,
Quod jubeam, sculptor. Primo me fingito mane
Excitum somno Arabii sorbere liquoris
Pocula: circum Dorida, Cochettamque catellas
Ludere amabiliter, seque inter multa jocari,
Dulciaque intincto praelambere crustula succo.
Hanc, quae, ut cernis, res est de mediocribus una,
Timotheo injungam frustra, Sardique Tigelli
Discipulis: oleum perdant, perdantque laborem.
Interdum vehemens, interdum flebile concors
Musica, et iratum resonat, ridetque frequenter,
Atque adeo humanis affectibus imperat, ut jam
Tyrtaei sint trita, et Gracchi exempla minoris.
Non equidem inficior: ridere, et flere potestis:
Sed quidnam excutiat risum, volvantur inanes
Cur lacrymae, quid vos subitas impellat in iras,
Auditor nemo est, qui intelligit. O bone, quid fles?
Si quaeram, natus ne tibi est, an mortua mater,
Uxor, amica? Doles incendia, furta, dolosve
Cognatorum? Nescio, ais, verum doleo. At te,
Quid doleas, ego, si nescis, ridebo dolentem.
Nam neque conjicio, utrum sit tibi causa dolendi,
Nec si intra tragici finemque modumque doloris
Consistas. Alio funus miserabile nati,
Ducitur ore, alio uxoris, genitoris, amici.
Singula quae bene ni norim, quid noscere dicam?
Ni loca, personae, res, tempora quamlibet orsi
Designet operis partem, nitideque notarint,

-- 148 --


Ni res quaeque rei, et parti pars haereat apte,
Monstrum informe odi, quoniam neque lucidus ordo,
Nec rerum series, junctura nec apta tenebras
Discutit, unde queam obtutu dignoscere claro,
Utrum agitur vere tali res digna dolore.
Ad fletum frustra speres me posse moveri,
Si non subjicias oculis miserabile factum,
Unde mali sensus lacrymis se prodat obortis.
Scilicet humanam mentem tetigisse necesse est
Antea, ut affectus erumpant divite vena.
Occupat auriculas, mentem citharoedus in arte
Non tetigit, ducit sensum, impellitque potenter,
Nervorumque ima compagem a sede revulsam
Sollicitat modo lenius, interdum acrius, at non
Hercule dissimili multum ratione, vetustis
Aenea quam reboant cum tintinnabula tempis.
Usque adeo nihil est lacrymas potuisse movere?
Corporea tantum dolor hic ratione cietur,
Non animo elicitur: nec tu potis arte popellum
Fallere, nec falsis miscere simillima vero,
Nervorum at patulam sequeris vestigia ad aurem
Fertilis ingenii non indigus, atque Minervae,
Sed levibus digitis, et dextro pollice fidens.
Si posses digitis nervos impellere nudis
Absque ministerio auricularum, atque aeris unda,
Riderem, flerem experrectus simplice sensu
Non animo perturbatus, sed corpore tactus.
Qualis apud molles est molli more voluptas
Indorum populos, Gangetica corpora, miri

-- 149 --


Artifices operis! floccis qui exilibus, atque
Vellere acum tenui docti obvolvisse pusillam,
Sollicitare cavos anfractus auricularum
Sic audent, blandi ut sensu, ac prurigine frictus
Saepe voluptatis medio in languore cadentem
Vitali subito te linquat spiritus aura.
Sic citharae risum sonitu, fletusque dedere,
Ut cum epulas gustare datur, potare Falernum,
Delectat sapor ille, fovet, mulcetque palatum,
Dirus at absinthî lacrymas expressit amaror.
Mentis opus dicas, quod sentis vivus, et omni
Laetitiae sensu percelleris, atque doloris.
Nec tecum reputas oblitus, quam bene dictum est,
Quod qui tantum sensit, adhuc nil cogitat? Hîc hîc
Mentem animi a sensu tu discrevisse memento.
Verum quo pacto instituat citharistria mores?
Foedere quo male facta coarguat? Utile plane
Deficit, egregiis qui est rebus, et artibus unus
Propositus finis. Desperes posse docere,
Quisquis es, o fidicen, verso qui pollice vulgus
Occidis populariter, in vitia omnia rerum,
In quodcumque nefas miserandam vertere plebem
Callidus, emollire animum, imbellemque tenellis
Sensibus instillare, malumque cupidinis aestum,
Virtutemque agere extorrem radicitus omnem.
Plaudite! opus praeclarum, industria nobilis haec est!
Improba quin adolescentes quoque musica vappis
Permiscet, scurris, balatronibus, et nebulonum
Corrumpit foede convictu: deque Metello

-- 150 --


Cappadocem, Damamque Syrum facit, aut pote si quid
Nequius in tota servorum extare caterva.
Temporis at quaenam ars impensi damna rependat,
Seria quo poterant fingi tot, tantaque rerum?
Quare age, Antoni, et sana praeeunte Minerva,
Projice plectra manu: meritis da cymbala flammis,
Mentis et egregium studia ad meliora vigorem
Transfer, et Hermogeni cithara concede placere.
Atribus ingenuis, verisque impendere vitam
Te fac, non studiis marcescere inutilis otî,
Et mea si quidquam potuit facundia, posthac
Hae tibi erunt artes, Solis perdiscere cursum,
Astrorumque vias: geminum cur diffidit orbem
Aurea luna, coit pleno cur menstrua cornu;
Sanguinei caelo vel cur arsere cometae,
Quac sola vis moveat terrarum, ac subruat urbes;
Pabula quae flammis, segetes quinam educet humor,
Frena quis imperii posuit, quis libera jussa
Invexit populo princeps; et prima tyrannis,
Num per vim posita, an verbis, Suadaeque medulla,
Divitiis ne magis mores, an paupere censu
Serventur: magis expediat quidve urbibus altis,
An mutare mari procul et transmittere merces,
Anne suo potius terrai incumbere fructu.
Quanto rectius haec, quam scurras inter, et inter
Ambubajarum collegia segniter aevum
Ducere, non hos concessum tibi munus in usus!

-- 151 --

Previous section

Next section


Rastić, Džono; Appendini, Franjo Marija; Zamanja, Marija; Zamanja, Bernard; Ferić, Đuro; Appendini, Urban (1755-1814; 1768-1837) [1816], Carmina, versio electronica (), Versus 6583, verborum 46647, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - satura; poesis - elegia; poesis - epistula; poesis - carmen] [word count] [rasticdzc].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.