Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Rastić, Džono; Appendini, Franjo Marija; Zamanja, Marija; Zamanja, Bernard; Ferić, Đuro; Appendini, Urban (1755-1814; 1768-1837) [1816], Carmina, versio electronica (), Versus 6583, verborum 46647, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - satura; poesis - elegia; poesis - epistula; poesis - carmen] [word count] [rasticdzc].
Previous section

SATYRA XXV. FORMICAE
Rebus in humanis o quantum vidit acuti:
Quicumque ille fuit, primus qui protulit illud:
»O nugas hominum, o quantum est in rebus inane!«
Quale Nihil misero urgemus, struimusque labore!
Si dubitas, animo, et paulisper mente moratus
Mortalis mecum perpende negotia vitae.
Quo curas acuant causae desiderio, aut quo
Torqueat infelix mortalia corda cupido.
Ridendo, vel flendo disrumpare necesse est.
Si me audis, jubeo risu, non suadeo fletu.
Ergo locum sublimem alta in regione capesse,
Unde queas, summa veluti speculator ab arce,
Una omnes homines, hominumque videre labores.
Tu quoque fac, quod magni olim fecere poetae,
Versiculis tribus; evulsas radicitus Alpes
Tauro impone super, vastique juga addito Atlantis:
Scande gradus quasi structos scalarum, et supera alta
I, pete; Te sequar usque, O quam bene! quam cito factum est!
Dicere mendacem quis te nunc ausit, Homere?
At mihi nunc, quaecumque vides, edissere. Prorsus
Nil video, praeterquam quosdam avium quasi nidos
Huc illuc passim disjectos, atque pusillos.

-- 165 --


Recte vidisti. Hi sunt oppida niduli, et urbes,
De quibus inter eos est tantus sermo deorsum,
Quos inimica vetat natura evadere in altum;
At contra, recte, atque apta e regione tuenti
Regia Persepolis, Tyrus alta, et regia Memphis,
Illaque centenis Thebe celeberrima portis,
Romana ipsa etiam Capitolia nil aliud sunt,
Quam vaga quod fruticum in laetis ficedula silvis,
Lusciniaeque suis stravere cubile, nec ultra
Contendunt quidquam. Contra mortalis at error
Ipse suas cupidus verbis obducere sordes,
Urbem appellavit, quod nidi accepit in usus,
Et sua ab ingenio brutorum nomine, non re
Commoda discrevit fandi temerarius auctor.
Praeterea adspicio, ut nebulae in caligine densa
E nidis repentes, ad nidum redeuntes,
Acriter instantes, properantesque agmine facto
Atque laborantes nimium. Dixisse libenter
Vellem formicas. Tam parva, pusillaque forma est!
Quidnam hoc, quaeso, aut quid sibi vult labor improbus ille?
Quas cernis, formicae, homines: labor improbus iste
Vita hominum est. Spectanti ex alto parva videntur
Esse tibi, propria quia de statione tueris.
Singula cum disces, quam parva fateberis esse!
Ecce vides, illud formicarum agmen, acervum
Ut populant farris certatim, et grandia morsu
Frusta legunt, instantque paratis condere nidis:
Utque struunt acinorum immensa volumina cellis,
Atque ferunt semper, truduntque, cavisque reponunt.

-- 166 --


Numquam cessat amor, studium et furiale ferendi.
Sordida avarities haec est. Illa impia turba
Est hominum argento nequidquam, auroque litantum:
Divitiis quotquot pallescunt, quotquot habendi
Plura sint pereunt, vanae dana tempora vitae
Qui argento insumunt quaerendo, opibusque struendis
Intendunt misere. Requies non ulla labori
Insano datur: accendit male sana cupido
Acriter intorquetque facem. Servare, parare
Cura est, et labor; at curae prudentia nomen.
Tu ne ergo sapiens, formica, vocabere, cum usu
Quae finem stulte confundis, servitiumque
Ultra usum extendis, nec metam imponere calles?
Quorsum tot structis, et tot, formica, struendis
Incassum frumenti inhias, et farris acervis,
Cum duo frumenti tibi vel tria frustula in anni
Sufficiant coenas? De magno, dic mihi, acervo
Quid praeter coenam speras? Cur transilit usum
Insanus furor? aut quid habes, formica locuples,
Plus quam acinum in coenam, veluti pauperrima si quae est?
Ergo quid vitio, et perdendi caeca timore,
Naturae oblita, infinita senescis amando?
Nec venit in mentem, natura sospite, numquam
Mensas posse tuas siliquarum, et farris egere?
Inter formicas tritissima fabula regis
Persarum est, qui dum discinctus in aedibus altis
Forte vagatur, in ignotum incidit, et qui etiam ipse
Non norat regem. Dum percontatur ab illo
Quisnam esset, regi se, audit, servire. Quid ergo

-- 167 --


Rex tibi mercedis dat? Idem, quod rex habet ipse,
Victum, et amictum. Quam servus sapienter eamdem
Et penui exiguae, et magnis dat formulam acervis
Intra illum finem, quem nulli excedere fas est;
Stultorum quamvis frustra tot millia certent.
Ast alia qui parte meant, remeantque vagantes,
Cur nidos subeunt laete; egredientibus iisdem
Frons dejecta stati mest, multo et querimonia fletu.
Sunt quaedam formicae aliis non candidiores,
Quae posito sibi nomine magnifice vocitantur
Lucullus, Crassus, Pompejus, Scipio, Caesar,
Congessere cavis plures quia farris acervos,
Horrea dicantur jam ut honesto nomine acervi.
Formicae hos mire observant, celebrantque minores,
Officiisque colunt, et primo mane salutant,
Praeficiat si forte suo Lucullus acervo,
Unde minutatim possint corrodere grana,
Et convecta suis furtim componere cellis.
Hoc regnum est miseris: operosae haec machina vitae.
Inde hilares gaudent, si quae obtinuere: repulsam
Quae tulit, accepto demisit vulnere vultum.
Atqui artes hujus quis narret faecis, et astus,
Seu versare dolos, duplicive occurrere lingua,
Ambiguoque viam placeat si insistere calle!
Rivalem nigro, aut ficto violare colore,
Si tendit clam, et molitur, mendacia quae non
Coram rege suo, quae non perjuria miscet
Graeculus esuriens ausus de Socrate Verrem
Efficere, et quodcumque nefas invadere certus,

-- 168 --


Dum ne alius quis praeter se Crassi occupet aurem,
Ut vacuae solus rex fiat, et arbiter aulae?
Hoc studium erga Crassum, et amor cito vitreus iste
Dissiliet puncto unius mutabilis horae,
Defuncto Crasso. Tunc alta oblivia Crassis;
Tunc benefacta, cliens, patronus, gratia, amicus
Vento, ceu paleae, cedent portanda fugaci.
Cur? Crassi interiit quia morte potentia Crassi;
Atque aliam traducta statim migravit in aulam
Aedibus e vacuis ita, consumptaque penu jam
Diffugiunt mures confestim plena petentes.
Unde autem hic, quidnam et sibi vult novus hic, subito qui
Aurem impellit formicarum clamor hiantum?
Vociferari, et de magnis contendere dicas.
Hoc plenum est risu. Sapientes esse putabant
Sive videri olim formicae. Vere inimici
Hunc morbum Superi, hunc immisere furorem.
Quippe repente omni triviorum e faece per urbem
Ingenio quisquis tardo est, linguaque volucri
Absque domo, absque foco, lare nudus scurra paterno,
Jejuni hunc rabies, et desperatio ventris
Propulit in medium populum, mediosque Quirites.
Vendere qui poterant tunicato verba popello
Simiolo freti, docilisque leporibus ursi,
Barbam submittunt, sophiaeque repente magistri
Invitis fiunt Diis, invitisque columnis
Densa et inepta phalanx! garrire exercita, acute
In nugis sapiens, nil apta expromere sanum.
Illi de fato, de Diis, de mente, animisque;

-- 169 --


De vitio, et virtute, bonique, malique loquuntur
Finibus, et coram, atque procul sua praelia miscent,
Ponere ridiculi linguae in prurigine totum
Vivendi finem sapienter. Tetra venena
Mirum est, quam populo placuerunt. Fluctibus illi
Et laus, et species venit prope justa triumphi,
Ambitioque potens, et plenis arcula fiscis.
Nec Phryne satis una: libidine, mersaque vino
Altius assurgit sapientia, ut eruta ferro
Flamma micat. Tunc nomina facta virisque, locisque
Et data fama scholis. Haec picto porticus arcu
Stoicidis cessit. Paradoxo dimicat hirto
Durum a stirpe genus: facit ipsa superbia fortes.
Secessu hortorum in medio, arboribusque Lycei
Regna Stagiritae. Rex ambulat, et docet. Hujus
Ingenio e primis sententia certa duabus
Tertia succrevit, gradibusque, ut scala, pependit,
Notas perque vias se ignota sistit in ora.
His nodis jugulum petit, hoc laqueo implicat hostem
Callidus, et media moribundum extendit arena
Affectans regnum sophiae, regnoque potiri.
Certus Aristoteles Arabas, sociasque Gothorum
Cogit in arma manus. Inter sylvas Academi
Divinus dubitat Plato, et aurea somnia nectens
Melle soporato delirium amabile ludit
Carminis egregii. Tantum sibi proxima vero
Deligit, et servat, nec veris flectitur ille
Nec falsis, solum inter tanta probabile captat,
Et, Cohibe assensum, nocte increpat atque die. Illi hoc

-- 170 --


Militiae signum, et totis data tessera castris:
Sic picta in tabula, sic sculpto in marmore vultus
Stare vides, at pulcra deest in imagine vita.
In folia, et flores haec belle se induit, et ver
Laetum agitat, nec pomis, nec fructu utilis arbos.
Hinc nova seditio. Dubitandi hinc nomina magna
Arcesilas, rerum et Pyrrhon extrema sequuti
Edicunt: Sciri nil posse omnino. Academi
Scinditur in geminas studiorum factio partes.
Ecce coronatus, Syrio et caput unctus amomo,
Effultusque latus violis, et flore rosarum
Inter aquae fontes se Epicurus molliter infert,
Concilioque locat sapientum. Est dia voluptas,
Tartaraque explosi mittuntur in ima dolores.
Interpres Divûm falsus! Casu ille, atomisque
Victitat. Heu stomacho non esca ferenda valenti!
Quis te praetereat tacitum, te maxime doctor
Orte Samo, totius at orbis paene viator.
Fraude Paraetonia, et coxae qui nobilis auro
Scurra, et sacrarum es consanguinitate fabarum.
Euphorbus quondam sub Trojae moenibus, at nunc
In novum ab Iliaco trajectus corpore corpus,
Et tot Pythagoras prodis post saecula rursum.
Cras quid eris, nescis. Non te jejunia longa,
Non te quinquennis lex importuna silentî,
Nec tergo et vitae pecudum sententia mitis
Edocuit, quam sit mentiri turpe, et iniquum [ERROR: no reftable :]  Poeta morte praeventus hanc satyram non absolvit

-- 171 --

-- 172 --

-- 173 --

Previous section


Rastić, Džono; Appendini, Franjo Marija; Zamanja, Marija; Zamanja, Bernard; Ferić, Đuro; Appendini, Urban (1755-1814; 1768-1837) [1816], Carmina, versio electronica (), Versus 6583, verborum 46647, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - satura; poesis - elegia; poesis - epistula; poesis - carmen] [word count] [rasticdzc].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.