Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Rastić, Džono; Appendini, Franjo Marija; Zamanja, Marija; Zamanja, Bernard; Ferić, Đuro; Appendini, Urban (1755-1814; 1768-1837) [1816], Carmina, versio electronica (), Versus 6583, verborum 46647, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - satura; poesis - elegia; poesis - epistula; poesis - carmen] [word count] [rasticdzc].
Previous section

Next section

SATYRA IV. PEREGRINANTES
Haec quoque stultitiae accessit pars magna recenti,
Maecenas, longo et radices egit ab usu,
Imberbes pueri quod vix custode remoto
Trans mare mittuntur, multasque jubentur adire
Gentes, et peregre multas errare per urbes.
Nempe ubi vix Sophiae, atque opera est navata Mathesi,
Lineolaeque omnes, numerique, et calculi, et omnis
Formula ubi aequandi percursa est, atque ubi abunde
Barbara verborum est, atque importuna supellex
Collecta ad speciem, et linguae mandata volucri;
Ocyus implumis Sophiae de nidulo alumnus
Evolat, et caelum sublimi vertice tangit,
Materna in pluma, et Laribus si forte paternis
Doctorum repetendo imitetur verba Sophorum,
Radices, blateransque cubos, quadrata rotundis
Miscens, cumque acido et fixo gas aere jactans.
Psittacus humanas sic reddit gutture voces,
Et nostro infelix laudatur Simia gestu.
Jamque age, rumpe moras, puppim conscende paratam,
Fortunate puer: contraria littora carpe,
Mutatoque animum veterem simul exue caelo,
Atque alius, meliorque redi. Ne parce labori
Interea, et gentes properas dum visere, et urbes,

-- 28 --


Explorare hominum mores, artesque memento.
Quo censu populi, quali stent milite vires,
Servitione gravi duro sub Rege premantur,
An mage libertas jure omnibus imperet aequo:
Ecquis Apellea unicuique est finis in arte,
Disce, et Phidiaca quam magnus in arte Canova.
Quis lunae, solisque vias, quis sidera noctu
Vestigat prono percurrens tramite caelum
Astronomus. Celsas etiam tu scandere turres
Aude, ut Pleiadasque Hyadasque, et Orionis ensem,
Arcturumque scias liquido dignoscere caelo.
Sic te multa virum, multa et prudentia rerum
Tollet humo, et populo secretum parte locabit
Summa, primores inter, famaeque beabit
Nectare, erisque bonus, sapiens, et fortis, et acer.
Sed quid me vana lacto spe credulus? An non
Sensisti, quali ludamur imagine rerum?
Frontis prima fides simul et me decipit, et te.
Omnia quippe redux haec nostra fefellit alumnus
Auspicia, et monitus praeceps elusit inanes,
Nonne vides, quae illi circumdet fascia collum,
Comprimat elisas quantoque volumine fauces?
Et longum involvat mentum: propera, atque Machaon,
Si quis ades, fer opem: jugulum nam angina misello
Praefocat: velit hac quis bellulus arte videri?
Aspice ab auriculis ad malas usque genasque
Hispida tonsoris digitos ut barba refugit:
Cetera pars rasa est, vel vulsa, aequataque vitro.
Dimidio et verpus vultu procedit alumnus

-- 29 --


Judaei in morem, Solymis quem denique jussit
Vana superstitio vitae male facta piare.
Trajecto ingenuas auro quis perforat aures?
Caribus atque Syris olim venalia signa
Haec fuerant domino imposita a mangone sub hasta:
Nunc tu servilem circumfers laetus honorem.
Caesaries cur nulla caput componit honestum?
Tonsa coma est: serviliter hoc quoque: vertice raso.
Fallimur hic, magno hercle et fallimur intervallo!
Nunc forma nova forma datur: datur altera pulcri
Nunc species. Est haec hirto coma curta capillo
Docti opus artificis, cui non vulgare ciniflo
Quisquam de trivio studium, impenditque laborem.
Ille igni domuit crines, et finxit acu, ille
Crispavit, temereque dedit sine lege vagari,
Ille superfuso madefecit nectare citri.
Dextra manus duro moderatur robore clavam,
Gestamen, Polypheme, tuum, exuviasque latronum!
Quod si forte illam, qua Sequana labitur, urbem
Galligenas inter cupidis tantisper ocellis
Vidit, Sequanicoque ocreas si tingere coeno
Forte datum est, tunc ex omni jam parte beatus
Nugacis populi pueriles spongia mores
Combibit, atque refert primores veste cinaedos.
Ridiculus duplicem stupa confringere gibbum,
Atque soloecismos patria intorquere loquela
Undique quaesitos, patriisque innectere verbis
Murmure barbarico voces, et inhospita dicta
Nescio quid blaterans stridens discors et acutum,

-- 30 --


Quale manu resonant tironum exercita plectra
Nocturnique gemunt feles per tecta domorum.
Curta toga est etiam: summo toga poplite nodos
Vix aequat, femorisque decus juvenile recludit.
Pro tunica incipiunt longae ipso a pectore bracae
Demissae ad suram, talos et ad usque reductae.
In bracis belle puerili exercita ludo
Laeva latet clam, et odoratum bibit uncta teporem.
Denique in argento argutus pede calceus haeret,
Vel geminum crus nigra brevi tegit ocrea aluta.
Non visu horridior, non villis foedior atris,
Promissa barba, nodosae stipite clavae,
Crinibus impexis horrendo egressus ab antro
Semifer Ausonios Cacus terrebat agrestes.
Nullus et a gelida quondam deformior Arcto
Barbarus Italicas miles vastaverat urbes.
Hi tamen arrident cultus: atque hac sine veste
Nemo placet sibi: sunt ista nunc arte cinaedi.
Ergo his deliciis ornatus barbaricaque
Veste beatus, Romanam audes praepete lingua
Fastidire togam, cultusque horrere Latinos,
Romuleae media egestus de faece Suburrae?
Et propter barbam, et baculum, gibbumque coemtum
Vis Gallos inter numerarier hybrida? Pennas
Pavoni quae deciderant collegit, et his se
Graculus ornavit, mireque sibi placuit, ceu
Nunc tibi tute places, vel plus, sed versicolore
Speravit frustra Junonem fallere cauda.
Jamque tibi licuit cognoscere ab ungue leonem,

-- 31 --


Quaeque fuit longae utilitas et summa viae: sed
Nil te nosse putes, nisi verba audire loquentis,
Ingeniique aciem a dictis deprendere detur.
Magnum in primis, si meminit, quo quaeque theatro
Vocalis Phryne cecinit, saltavit Orestes,
Quosque procax egit decies Arbuscula mimos.
Nam neque Melpomene tragicis lacrymosa querelis,
Nec potis est ullo tetigisse Thalia lepore
Arcadici juvenis mentem, et Baetica corda.
Impuri vix mente sales mansere reposti,
Scurrilesque joci, et Davo dicteria digna,
Callidus in scena quae fudit servulus actor,
Ridiculus varium tunicae illevisse colorem,
Ligneo et accingi gladio, leporemque galero,
Et capiti nigrum personae imponere rictum.
Jamque age, si qua potes, visa aut audita referre
Ne pigeat. Nil vidit, nil sensit, meminit nil
Truncus iners! inter caupones et meretrices
Vita fuit misero, inter lustra interque popinas.
Sed ne cum puero dure, aut egisse severe
Forte tibi videar, jam illud concedo libenter,
Ut quaecumque velit nobis mendacia narret,
Fingat inauditas ut res, incredibilesque.
Hoc vetus est dudum, a longe venientibus ut sit
Jus, patriae postremo ubi in otia tuta recedunt,
Res, loca, personas omnes, et tempora in unum
Structa Chaos miscere, et per mendacia mille
Auribus, ut pecudes, indoctum ducere vulgus,
Seque suis ipsos dictis inducere testes.

-- 32 --


Delirae mirantur anus: it fabula discors
Inter nutrices trimis cantanda puellis,
Nocturnosque loco lemures depellere certat.
Quid miserande taces, oculisque errantibus alte
Suspicis in caelum interdum, modo lumina terrae
Defigis, patulique stupes hebete oris hiatu!
An ne hoc forte potes? Mentiri non datur uni
Ergo tibi? Quotus hoc sibi quisque negavit ineptus
Atque audax? Impune erit. Aude. Atque hoc quoque nescit.
O stipes vere ficulnus, inutile lignum!
Tunc ira pariter, motusque pudore superbo
Extemplo coenam multis indicit amicis
Magna sui pateras inter monumenta daturus.
Adveniunt plures: discumbunt. At pater et Rex
Coenae, Lucillae clam multa locutus ad aurem,
Multaque subridens, multa et ridere paratus,
Magna exspectanti similis jubet, ocyus illa
Ut patinae tollat majoris operculum, et intus
Servatas epulas in primis gnava ministret.
Vix patinae admovit digitos, vesica suilla
Evolat in caelum subito, et laquearia tangit.
Et nunc descriptos huc illuc fertur in orbes,
Pendula nunc medio libratur in aere, qualis
Stare loco visa est tellus, errare Cometes.
Alta supervolitat capita, affectatque lacunar
Fumosum sidus, caeli incrementa recentis.
O salvete sues! jam et vos dare sidera caelo
Fas, docti poterint quae dispexisse Conones.
Omnibus interea domini mens conscia vultus

-- 33 --


Deliciis perfundit: plaudit, et ore renidet,
Seque probat tacitus. Gas inflammarier aptum
Convivae inclamant multi: pars maxima rident,
Atque in herum multa, in Lucillam multa jocantur,
Et calices poscunt. Quidam ut memorabile factum
Vidit, et agnovit doctrinae exemplar acutum,
Servavit Satyris non vulgo digna reperta.
Impermissa negant Superi mortalibus aegris
Gaudia stare diu. Plausu in medio atque triumpho
Nam domini subitus pallor convertere vultus:
Ille graves gemitus ex imo mittere corde,
Questu implere loca, et flere ut puer. Heu furit acer
Ossibus, invalidosque dolor depascitur artus.
Intercepta jacent convivia. Cladem inopinam
Condoluere pii, lacrymasque dedere sodales.
Protinus accelerant famuli, stratisque reponunt.
Accersunt medicos. Exploravere jacentem
Ut medici, promunt ferrum, membrumque recidunt,
Quod laesum est, vitamque indigno vulnere servant.
It capitis minor, atque, ut iniquae mentis asellus,
Infelix dominus demissis auriculis, et
Transit ad eunuchos quondam vir, nunc spado factus.
Hic finis curarum, haec magnae meta viai!

-- 34 --

Previous section

Next section


Rastić, Džono; Appendini, Franjo Marija; Zamanja, Marija; Zamanja, Bernard; Ferić, Đuro; Appendini, Urban (1755-1814; 1768-1837) [1816], Carmina, versio electronica (), Versus 6583, verborum 46647, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - satura; poesis - elegia; poesis - epistula; poesis - carmen] [word count] [rasticdzc].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.