Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Rastić, Džono; Appendini, Franjo Marija; Zamanja, Marija; Zamanja, Bernard; Ferić, Đuro; Appendini, Urban (1755-1814; 1768-1837) [1816], Carmina, versio electronica (), Versus 6583, verborum 46647, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - satura; poesis - elegia; poesis - epistula; poesis - carmen] [word count] [rasticdzc].
Previous section

Next section

ELEGIA V. IN FUNERE RAYMUNDI CUNICHII POETAE MAXIMI
Quid juvat argutos inter procedere vates,
Atque unum esse tui, Calliopea, chori,
Quoque Maro quondam, quo carminis auctor Homerus,
Illo ipso sacram fonte levasse sitim,
Si Raymundus obit? Tantas ah! patria tellus,
Ah! tellus properet Romula ad inferias.
Dumque pio sacros veneramur carmine manes,
et Tibris, et versos sistat Arion equos.
Heu Raymundus obit! Quid ei nunc Delphica Phoebi
Laurus, Hyanthaeae quidve sonus citharae?
Quem septem excipiens non vana a collibus Echo
Saepe tulit patrii littus ad Illyrici.
Heu quoties reducem Elysiis de vallibus ipsum
Credidimus Latiam te increpuisse lyram,
Maeonida, cum iram Raymundus Achillis, et arma
Hectoris, aut vires diceret impavidi
Ajacis, Ithacique dolos, pyliique senectam
Nestoris, aut juvenis fata Menoetiadae!
Non ignota cano Musis, ignotaque Phoebo.

-- 194 --


Eximium docti carminis exstat opus.
At tibi quo Veneres, quo nunc, Raymunde, lepores,
Atque tuae Charites artifices citharae?
Heu Charites tecum, atque omnes periere lepores,
Et tibi quae similem saecula ferre queant?
Nilus, et Euphrates, Gangesque, atque Ister, et Hebrus
In mare quas olim, nunc quoque volvit aquas.
Stant immotae Alpes; et adhuc longaevus eisdem
Axem humeris, eadem et sidera torquet Atlas.
Si folia in sylvis gelidam cecidere sub Arcton,
Vere renascuntur vividiora novo.
Sic reparat natura omnes ex artibus artes;
At nos, qui Clario sacra tuo facimus,
Abripimur caeco fatorum turbine vates,
Ut plebs Iliacis Graja sub aggeribus.
Sed quo me caeci rapuit violentia luctus?
Aut nostro cur hoc excidit ore nefas?
Te phoebus, Raymunde, vetat periisse, vetantque
Pierides, quamvis funere composita
Membra jacent, clauduntque aeterna silentia linguam,
Et lyra frigidulis labitur e manibus.
Immortale aevum dio nam carmine vives
Exequiis major, major et invidia.
Sic tua perpetuae renovabis tempora vitae,
Ut Phoenix varias unicus inter aves,
Donec erunt artes, donec discetur Achilles,
Donec, sed longe sit precor illa dies!
Ferrea jam rursus saeclis labentibus aetas
Involvat tenebris munera Pieridum.

-- 195 --


Sed tua ad Aurorae populos tunc migret, et Indos,
Seras et extremos gloria. Tunc Tigridos
Seu Gangis distans tua discet carmina potor,
Pastor odoratae vel vagus Arabiae.
Ipsa suas sic servat adhuc Tritonis Athenas,
Quas licet infando barbarus exitio
Hostis diruerit, cunctos mage floret in annos
usque recens doctae gloria Cecropiae.

-- 196 --

Previous section

Next section


Rastić, Džono; Appendini, Franjo Marija; Zamanja, Marija; Zamanja, Bernard; Ferić, Đuro; Appendini, Urban (1755-1814; 1768-1837) [1816], Carmina, versio electronica (), Versus 6583, verborum 46647, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - satura; poesis - elegia; poesis - epistula; poesis - carmen] [word count] [rasticdzc].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.