Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Rastić, Džono; Appendini, Franjo Marija; Zamanja, Marija; Zamanja, Bernard; Ferić, Đuro; Appendini, Urban (1755-1814; 1768-1837) [1816], Carmina, versio electronica (), Versus 6583, verborum 46647, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - satura; poesis - elegia; poesis - epistula; poesis - carmen] [word count] [rasticdzc].
Previous section

Next section

ELEGIA VII. EPITHALAMIUM COCHETTAE ET TAPHINI CATELLORUM SUAVISSIMORUM
Exspectatus adest primo jam vesper ab ortu:
Eja, agite, et lecti surgite jam juvenes.
Nec mora: tu quoque surge decens chorus innuptarum,
Et noctem accensis vincite luminibus,
Hymen adest, Hymenaeus: adest et pronuba Juno,
Vectaque Diva suis Cypria passeribus.
Nam mea cum laetis nubit Cochetta Taphino
Auspiciis, parvo parva catella cani.
Et jam virgineum lingens nova nupta cubile
Prodit materno flebilis e gremio.
Namque licet sponsum cupidis exquirat ocellis,
Non matris tamen est immemor ipsa suae.
Atque illam Charites, tenerorum atque ales amorum
Pone subit turba, et tela facesque quatit.
Subrigit intorta oh qualis se turbine cauda! ut
Constat honos longis pendulus auriculis!
Ut candore nives, ut vincunt lilia villi!
Mollitie ut quidquid mollius est, superant!
Vellera velleribus quid conferat aurea Colchis,

-- 200 --


Quaeque suis pectant Seres ab arboribus?
Corpore in egregio fulvi macula una coloris
Quanto candidulum signat honore caput!
Hoc Venus imposuit signum regina, suoque
Hanc fore subridens de grege dixit Amor.
Eja age! jamque malo vale dic, nova nupta, pudori:
Crede mihi: nihil est jam tuus iste pudor.
Gaudia quin licito propera decerpere fructu,
Tot Divûm magno tuta patrocinio.
Cur dubitas etiam? An formae diffisa moraris?
An te, Sidonia es quod sine veste, pudet?
Murice non Tyrio tibi opus, nec Erythride concha,
Nec Coa graciles abdere veste sinus.
Nec teneros vultus pingui corrumpere fuco,
Neve comae fictam quaerere caesariem.
Hesperidum melius niteant quo poma colore?
Quo rubeant minio Punica mala magis?
Quare rosae flores oleant jucundius arte?
Sic natura tibi sat placuisse dedit.
Jam te non deceat pugnare, magisque morari,
Namque tibi ex alia parte Taphinus adest.
Sparge, Taphine, nuces; tibi traditur en nova virgo:
Incipe: jam fas est: sparge, marite, nuces.
Ille habitum referens, generosi atque ora leonis
Magnanimus parvo corpore progreditur.
Fulmineamque aciem distringens torva tuetur,
Et cervice toros excutit, atque caput
Crine jubae, radiis tamquam sol aureus, ambit;
Armos et tergum concolor Ismariae

-- 201 --


Ille nivi, at fulvo late maculosior auro
Irasci promtus, promtior in Venerem.
Nam neque tam passer, nec tam est lasciva columba,
Non hircus quoque, non ulla capella salax.
Et tibi se Pharia latrator Anubis in ora
Conferat? aut stellis additus Erigones
Sirius, haud aequus miseris mortalibus ignis?
Quosque aetas catulos prisca, tulitque recens?
Interea thalamos conscende, Taphine, paratos
Conjugis intactae compos: et in numerum
Sparge, marite, nuces: laetum tibi sternuit omen
Dexter Amor. nunc, nunc sparge, marite, nuces,
Felix prole canum, longoque future nepotum
Ordine, non minus ac quae supera alta tenet
Centum prole Deûm felix Berecynthia mater.
Sic tua per procerum limina progenies,
Perque domos altas, et pulvinaria matrum,
Innuptarum inter lacteolosque sinus
Obtineat longum mollissima regna per aevum,
Nec cura immeritos asperet ulla dies.

-- 202 --

Previous section

Next section


Rastić, Džono; Appendini, Franjo Marija; Zamanja, Marija; Zamanja, Bernard; Ferić, Đuro; Appendini, Urban (1755-1814; 1768-1837) [1816], Carmina, versio electronica (), Versus 6583, verborum 46647, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - satura; poesis - elegia; poesis - epistula; poesis - carmen] [word count] [rasticdzc].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.