Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Rastić, Džono; Appendini, Franjo Marija; Zamanja, Marija; Zamanja, Bernard; Ferić, Đuro; Appendini, Urban (1755-1814; 1768-1837) [1816], Carmina, versio electronica (), Versus 6583, verborum 46647, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - satura; poesis - elegia; poesis - epistula; poesis - carmen] [word count] [rasticdzc].
Previous section

Next section

EPISTOLA II. FRANCISCO MARIAE APPENDINO SCHOLARUM PIARUM
Quid nunc te dicam facere in regione Gravossae?
Certe aliquid meditari insigne, novumque, quod aetas
Altera post genitis tradat: nam si bene de te
Quid novi, spectas venturos providus annos.
Ergo age, dic, quinam Aonidum te flosculus hortis,
Quaeve tenent, Francisce, thyma; aut quaenam antra, specusve
Concelebras coetus ausus sprevisse profanos,
Dum te Musa potens ducit quocumque sequentem?
An magis Illyrici laudes sermonis, et artes
Aggressus priscis confers nova, et omnia solers
Verba minutatim, ceu porrum, et caepe, trucidas?
Quippe unus doctrinarum percurrere certo
Ipse potes gressu salebras, quin aspera rerum
Ingenio nubem offundant. Hinc te Illyris ora
Coetibus annumerat patriae, licet aeriis sub
Alpibus, et magna Eridani prope flumina cretum,
Quod veterem latio princeps de fronte coronam
Deripis, et magna nobis cum laude reponis.
Magna quidem messis surgit tibi: vivida sed vis
Quid non praeclarae properans ad praemia laudis

-- 217 --


Fortiter exsuperet? Quanti est res digna laboris
Prima per Illyricae vestigia lubrica linguae
Vocibus Ausoniis, et adhuc haerentia Grajis
Sermones hominum antiquosque expendere mores,
Sacrorum ritus, bellique, et foedera pacis,
Artium et inceptus primis evolvere ab orsis,
Et nova cum priscis componere saecula saeclis!
Germanisque ideo bellum, atque indicere Gallis,
et neque Hiberis, neu qua consentire Britannis,
Sed validum robur, conjuratasque phalanges
Aurorae a populis, et primo arcessere Eoo,
Ut sacra Pieridum, Phoebique, et sacra Minervae
Trans gelidos Scythiae montes, Tanaimque nivalem,
Et trans Caucaseas possis detrudere rupes,
Donec Celtarum gentes, et Slavica regna
Propositi victor multa cum pace revisas!
A quibus omnigenas artes, usumque loquendi
Threicios Orphei per ritus Graecia primum,
Sed sylvestris adhuc, nimiumque inculta recepit.
Mox aliena sibi mendax, ceu propria, dona
Affinxit, primos et dedignata magistros,
Unde bibit sitiens, illum obruit improba fontem.
Graecia condocuit Romam: tenuere Quirites
Regni sceptra diu, atque diu tenuere leporum,
Sed tamdem eripuit Romano Gallia victrix;
At praedae in partem venit Germanica pubes,
Venit et Anglorum validis exercitus armis,
Venit Arabs, et Hiber, Latiae et telluris alumnus.
Hinc fit, ut Aonidum Libethris turba sororum

-- 218 --


Nulli addicta loco, nulliusque incola sedis,
Certaque nullius victoris jura sequuta
Per varios late populos sine lege vagetur
Libera. Sic veteri Pindo, veterique Aganippe
Decidit omnis honos. At tempore semper ab illo
Aonides errant modo Sorgae valle virenti,
Valclusaeque jugis, ubi tu, Petrarcha, choreas
Ducis ovans Cytheraea incinctus tempora myrto.
Et quoties urbem, seu limina magna potentum,
Regalemque placet Musis invisere luxum,
Sedibus haud videas gaudere libentius ullis,
Quam grandaevus ubi Ausonia testudine fretus
Arma, virumque canit priscos Areostus amores,
Atque omnes unus vocat in certamina vates
Altior Eridano, Rhodano violentior, Arno
Purior, Aegypti nigro fecundior amne.
Illyricos etiam colles, atque alta Rhacusae
Moenia, Dalmaticosque Deae subiere recessus,
et saepe aprico luserunt littore Breni,
Saepe etiam placidis laverunt fontibus Umblae,
Tunc cum Staiades ad carmina docta vocabat,
Vel tu elegos molles, mollis Raymunde, canebas;
Cui Cyrenaeos hederae permisit honores,
Maeoniamque simul Clarius dedit ore rotundo
Increpuisse tubam: Latium stupet omne: nec ipse
Maeonides senior talem indignatur alumnum.
Sic veteres inter Celtas, primosque parentes
Illyridum Aonii cum munera prima leporis
Coepissent, variasque artes extundere Musae,

-- 219 --


Rursus apud tardos gentis rediere nepotes.
Quod tu acer veteris per manca vocabula linguae,
Perque novas voces suadere negantibus audes;
Atque omnes ideo verborum immaniter artus
Discrepis misere, ac truncas, lacerasque, secasque,
Nec caput huic dubitas, mediumque abscindere ventrem,
Ast illi caudam ferro truncare, pedesve,
Littera si jussit, Busiride saevior. Immo
In nova semineces artus mox corpora rerum
mille modis mutare vafer, componere mille
Colchiaco Aesonem mactatum decoquis igne,
Littera Hyperboreae, Slavaeque ut originis index
Tibridis ipsius tibi deprendatur in alveo.
Quas tu nec salebras quidquam, nec caeca viarum
Formidans densis rem protinus eripis omnem
E tenebris, mediaque locas in luce diei,
Ut Labyrinthaeos cum flexus Atticus olim
Monstra subacturus Minotauri invaserat heros,
Ut thalamo exciperet vicotrem regia conjux,
Et patria urbs regnis quandoque locaret avitis.
Sed tibi post operis metam, cursusque peractos
Quae speranda, rogo, sunt praemia, quaeque labore
Defuncto exspectanda quies est? At tibi tute
Tempora mente animi fortassis praeripis illa,
Cum titulo aurato, et Sosiorum pumice mundus
Tranquillos poteris somnos jam carpere laudum
Securus populique placens volitare per ora.
Quos prius ac fortuna tibi pertingere fines,
Et viruts dederit, mecum, quae praelia paucis,

-- 220 --


Et quam debellanda supersunt, collige, monstra.
Obtrectatorum primum genus acre caveto,
Invidia exagitat stimulis quos atra malignis,
Et quos vile odium subitas accendit in iras,
Inventisque velat praebere recentibus aurem,
Quod neque sic pueros doctor, nec anicula nutrix
Instituit, sed sunt dediscenda omnia, quaevis
Imberbes a barbatis didicere magistris,
Tanta est segnities, caecaque superbia mentis!
Atqui irrisorum longe est damnosius agmen,
Qui omnia in incertum revocant. Hae praelia plena
Luce agitat, tacitaque cohors haec noctis in umbra
Insidias struit, et semper nocuisse laborat,
Vitandus grex, et nulla lustrabilis unda.
Quid quod et unanimes censu venisse sub isto
Saepe solent dulcis frater, Cosintius acer,
Naris et emunctae, Lucaeque a moenibus ille
Seu doctor, seu tu mavis, Etruscus Aruspex?
At tibi par cantare, et respondere paratus
Non hercle imbellis vulgares intulit ictus,
Vulnera neu fecit levia. Hosne tibi ulla potestas
Exorare datur, sociasque adjungere vires?
Suadeo, et expugnes: nam animas neque candidiores
Usquam terra tulit, nec postera proferet aetas.
Sed vos, o moniti, vatem ne spernite, amici.
Jam satis est risus: jam salsis parcite rixis:
Gratia nunc coeat, nunc fidas jungite dextras.
Fallor, an evenit? laetor, plaudoque libenter.
At tu, ne, Francisce, putes, me poscere pacem

-- 221 --


Forte tuis diffisum humeris, validisque lacertis;
Non est conditio vestris tam perdita regnis.
Nam tua nec risu quatientur scripta dicaci,
Nec quisquam obtineat ratione, atque arte loquendi,
Ut verum non sit, quod verum invita fatetur
Invidia ipsa, Asiae nimirum ex ubere gleba,
Impia cum moles ipsum affectabat Olympum
Scandere, et extemplo ratio est turbata loquendi,
Antiquis laribus proscos cessisse parentes.
Atque adeo imprimis Phrygiae Maeandria regna
Japetidum fundata manu: nec tempore multo
Post Arctoos ad Scythiae digressa recessus
Japetidum suboles. Titanum hinc Celtica pubes
Imperium Oceano, famam exaequavit Olympo,
Saturnus, Pluto, Neptunus, Jupiret, Hermes,
Atque aetas morum Scythico Saturnia ab auro.
Et Scythicis, quaeso, quam magna potentia rebus!
Calliopea hinc matre satus Rhodopeius Orpheus,
Qui citharae fidibus, materna et carminis arte
Mutum et turpe pecus, crudelia pectora, Grajos
Instituens jussit mores posuisse ferinos.
At quis Japetides, ignis qui semina fertur
Subduxisse Diis, populo et vulgasse Prometheus?
Hic ille est porro Scythica de gente magister,
Prima per Europen dii qui semina cultus
Dididit, et vitam solers per prima reperta
Excoluit, meditando et primas extudit artes.
Atque adeo historiis dignum famaque perenni
Sacravit fastis non veri ignara vetustas

-- 222 --


Audacem Iapeti merita de stirpe nepotem.
Quare age, et inceptos persta transmittere cursus;
Perge viam, multis quam non sine laudibus urges.
An non et fremitum populi, plaususque faventum
Audis? Victrici jam cingis tempora lauro,
Jam te secernis populo, famaque ministra
Illyricas jam per gentes, mediasque per urbes
Victor agis merita dignos cum laude triumphos.
Hae tibi sub platano dictabam octobribus horis
Otia agens curvae prope littus lene Gravosae.

-- 223 --

Previous section

Next section


Rastić, Džono; Appendini, Franjo Marija; Zamanja, Marija; Zamanja, Bernard; Ferić, Đuro; Appendini, Urban (1755-1814; 1768-1837) [1816], Carmina, versio electronica (), Versus 6583, verborum 46647, Ed. Neven Jovanović [genre: poesis - satura; poesis - elegia; poesis - epistula; poesis - carmen] [word count] [rasticdzc].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.