Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Previous section

Prologus [1]

Cum urgerem diligentius opus tuo nomine coeptum quo singulas animi perturbationes pro cuiusque uirtute ac conditione explicare statueram, Reuerendissime Pater, ea pars, qua rationem consolationis perstrinxi, forte incidit in manus quorundam amicorum meorum, qui me perpulerunt [1] ut prudens, licet inuitus, in illud uitii prolaberer quod in uulgari est prouerbio: Canicula festinans parere catulos parit caecos. Hic uero noster partus etiam ex alia ratione monstruosus est, utpote quo [2] membrum unum, non integrum corpus enixi sumus. Illud tamen qualecumque (quando mihi ita faciendum fuit) ad Vestram Reuerendissimam Dignitatem, cui integrum [3] deuoueram, transmittere curaui ut ex hoc membro cognosceres quid sit de toto corpore (si tamen cetera ad hanc rationem effingere ualebimus) spei reliquum. Ceterum hoc tibi frustum ea lege committo, ut sit mihi integrum id cum uniuerso compingere corpore [4]; et si ratio totius formae postulabit, in quibus opus fuerit, commutare, quandoquidem dignius commodiusque singula membra secundum statum totius corporis examinantur ac expenduntur, minusque operis ac difficultatis est unam partem quam totum immutare.

Conatus sum igitur hoc in opere consolandi rationem explicare, non quidem secundum exactam philosophiae legem — nunc enim non de rerum natura disputamus aut de illis tenuioribus magisque minutis rebus, de quibus a turba secreti cum sapientibus disserendum esset — sed secundum pinguiorem crassioremque rationem, quae etiam in populo non ignaua [1] possit uersari. Est enim propositum nostrum praecepta tradere, quibus, ut ceteris perturbationibus, ita et consolatione, quando res postulabit, auditoris animum afficere possimus, ac laborantibus succurrere eorumque aegritudinem quam commodissime leuare.

Nec mihi uanum hunc laborem assumpsisse puto: tametsi multa a peritissimis uiris egregia monumenta exstent in hanc rationem conscripta, ut sunt paene omnes illi et praeclari quidem Boethii De consolatione libri, et Senecae tam ille De consolatione codex insignis quam alter, quem De remediis fortuitorum appellauit. Isidori quoque [1] Synonymorum clarissima gemmulla. Ciceronis uero si exstaret opus, quod de hac ipsa ratione conscripsit, forsan et nos et omnes alios hoc labore leuasset; exstant tamen plereque eius consolatoriae dignae epistulae, quales etiam sunt nonnullae Cypriani, [2] Hieronymi, Basilii Magni aliorumque complurium doctissimorum uirorum tam Latinorum quam Graecorum. Scripserunt enim hac ipsa de re et Graecorum complures: Plato, Cleanthes, Crato, Diogenes, Epicurus, Dicaearchus, Posidonius, Carneades, Chrysippus, et Crantor, quem Cicero illo secutus est. [3] Verum hi omnes officio consolandi perfuncti sunt et quidem dignissime sapientissimeque; ceterum quo pacto idem munus et alii sequi [4] possent, pauci admodum praecipere uoluerunt. Et hi quidem pro admirabili ingenii eorum acumine fortasse satis copiose, sed pro illorum desiderio, qui nondum in philosophia [5] admodum exercitatos habent sensus, meo iudicio et pressius et parcius. Neque id eos peccati ignorantiae admisisse certo scio; quid enim diuina illa ingenia ignorarunt, a quibus nobis altissimi ita ferente prouidentia quicquid luminis est, illuxit; quin potius negligentia aut incuria quadam et ipsius rei per [6] facilitatem contemptu. Tametsi quidam nonnullos maiorum nostrorum ut in ceteris, ita et in hoc ipso inuidiae insimulent. Mihi autem iubetur scientiam absque inuidia communicare et ex percepto talento lucrum uel fenore quaerere, nec pudori esse debere infantibus lac praebere, pro quibus Christus mori non [7] erubuit. Praecipue cum sit ipse dominus non solos philosophos, aut eos dumtaxat qui habiti sunt sapientiores, uerum omnes omnino homines interrogaturus si se in carceribus et in tribulatione positum uisitauerint, aut consolati fuerint; unde uidere licet quanta necessitate mortales cogantur consolandi munus obire, cuius se Dominus tam seuerum exactorem comminatur. [8] Itaque et nos uniuersis prodesse cupientes eisque uiam ostendere ad id consequendum quod diuino pariter ac humano iure ab his exquiritur praecepta consolandi ex ordine digessimus illius ope adiuti, qui solus est cunctorum miserorum optimus consolator. [9] Qua in re, quando curandorum animorum artem professi sumus, nobis ueluti corporum medicis faciendum statui generales quasdam ac praecipuas medendi rationes tradere, particulares uero et quae sedulo accidere possunt prudentiae medici relinquere, praesertim cum ipsae ex traditis principiis per se facile percipi [10] poterunt.

Previous section


Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.