Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Previous section

Next section

II 8 De miseria uitae humanae

Atque ut de uita prius dicamus: quid est quod in toto cursu eius inuenire ualeas aliud quam sollicitudines, labores, curas, molestias, anxietates, dolores, et omnis generis miserias? Intuere in omnes aetates eius; nullibi pacem, nullibi quietem, nullibi tranquillitatem, nullibi aliquam reperies iocunditatem quae facile non plus molestiae habeat quam uoluptatis. Nam si ab ipso exordio uitae incipias (est enim opere pretium per singulas discurrere aetates), nonne id plenum tristitia, fetore, et pudore est? Quae si diuina sapientia amore incredibili parentum non temperasset, quis id umquam pati potuisset? Aut [1] cui non stomachum fecissent sordes nostrae? Cuius bilem continui uagitus, ploratus, et bestialia fastidia non commouissent? Aut quem non defatigassent iuges sollicitudines, noctes insomnes, curae laboresque qui ob infantiam sine intermissione capiuntur? Porro ex pueritia quid commodi amplius reportamus quam bruta animantia; quippe cum id aetatis [2] nihil aliud nouimus aut ualemus, quam cibo somnoque uacare.

Deinde nos excipit adolescentia quae, sicut a puerilibus impedimentis absoluit, ita uitiis miserrime implicat ac irretitur. Tunc enim omnis libidinis nefaria turba scaturire occipit [1]; tunc animi saeuissime nascuntur pestes, tunc ueneris obscena feruent incendia, tunc irae flammis succendimur et ad conserendas rixas stimulis eius instigamur. Modo gulae irritamentis ad crapulas et ebrietates trahimur, modo funestis inuidiae urimur facibus; nunc stultissima uanissimaque iactantia efferimur, nunc ignauia desidiaque marcescimus ac ueluti sues in luto spurcissimo uolutari gaudemus. Et ne diutius in his morer, sine cessatione compensato nobiscum duello uniuersa flagitia decertant, atque ubi unum nos reliquit, mox aliud saeuius aggreditur, quibus cum uolentes plerumque cedamus, necesse est uictoris subire legem: cuius in ius cum semel concesseris et sub iugum eius missus fueris, necesse est id toto uitae tempore feras. Quod [2] si illud aliquando detractare tentaueris, cogeris inuitus; licet tu sicut canis uinctus catenam assidue rodas, rumpere quidem anulum unum aut duos forsan poteris, semper tamen supererit quod ex collo pendeat, per quod captus rursum ad molam alligaberis; atque hoc te munere adolescentia donat.

Transi nunc ad prouectiorem uiri aetatem, cum qua ultra has, quas commemorauimus, molestias te alias non leuiores oportet suscipere [1], curam rei familiaris, uxoris importunitates, ac fastidia continua, seruorum perfidias, filiorum scelera. Adde infortunia diuersa, languores uel tuos uel tuorum, odia intestina, persecutiones inimicas, peregrinationes, discrimina, uulnera, praedas, captiuitates, uincula, et omnis faciei aerumnas quas singulas uel pati uel timere necesse est. Quae uniuersa, si ad rem publicam accesseris, tanto augentur amplius, quanto in ea dignitas aut magistratus magis augescit. Si fortuna tibi sinus paululum feliciores laxauerit, metu et sollicitudine sedulo angeris; sin autem numquam eos auara patefecerit aut patefactos instabilis contraxerit, tunc uero dolore simul et desiderio intabescis, tum maerore conficeris [2]. Hic te postremo excipit senectus, exoptatum mortalium malum. Haec tibi affert morbos, haec omnes adimit, si quae fuerunt, uoluptates: iam cibus non sapit, gratus somnus aufugit, distillant oculi simul et nasus, languescit caput, genua manusque tremunt.

Sed haec ut iocundius legas, satyri tibi egregium senectutis carmen referam, quo merito deridet eos qui ad eam peruenire precantur:

"Da spatium uitae, multos da, Iuppiter, annos."

Hoc recto uultu solum, hoc et pallidus optas

sed quam continuis et quantis longa senectus

plena malis, deformem et tetrum ante omnia uultum

dissimilemque sui, deformem pro cute pellem

pendentesque genas et tales aspice rugas

quales umbriferos ubi pandit Thabraca saltus.

in uetula scalpit iam mater simia bucca.

Plurima sunt iuuenum discrimina, pulchrior ille

hoc, atque ille alio, multum hic robustior illo:

una senum facies, cum uoce trementia membra

et iam leue caput, madidique infantia nasi;

frangendus misero gingiua panis inermi.

Vsque adeo grauis uxori natisque sibique

ut captatori moueat fastidia Cosso.

Non eadem uini atque cibi torpente palato

gaudia; nam ueneris iam longa obliuio, uel si

coneris, iacet exiguus cum ramice neruus

et, quamuis tota palpetur nocte, iacebit.

Anne aliquid sperare potest haec inguinis aegri

canities? Quid quod merito suspecta libido est

quae uenerem affectat sine uiribus. Aspice partis

nunc damnum alterius. Nam quae cantante uoluptas,

sit licet eximius citharoedus, situe Seleucus

et quibus aurata mos est fulgere lucerna?

Quis refert magni sedeat qua parte theatri

qui uix cornicines exaudiet atque tubarum

concentus; clamore opus est ut sentiat auris

quem dicat uenisse puer, quot nuntiet horas.

Praeterea minimus gelido iam corpore sanguis

febre calet sola, circumsilit agmine facto

morborum omne genus, quorum si nomina quaeras,

promptius expediam quot amauerit Ippia moechos,

quot Themison aegros autumno occiderit uno,

quot Basilus socios, quot circumscripserit Hirrus

pupillos, quot longa uiros exsorbeat uno

Maura die, quot discipulos inclinet Hamillus;

percurram citius, quot uillas possideat nunc

quo tondente grauis iuueni mihi barba sonabat.

Ille humero, hic lumbis, hic coxa debilis, ambos

perdidit ille oculos et luscis inuidet, huius

pallida labra cibum accipiunt digitis alienis

ipse ad conspectum cenae deducere rictum

suetus hiat tantum ceu pullus hirundinis ad quem

ore uolat pleno mater ieiuna: sed omni

membrorum damno maior dementia; quae nec

nomina seruorum nec uultum agnoscit amici

cum quo praeterita cenauit nocte, nec illos

quos genuit, quos eduxit. [1]

Quomodo potuit aut uerius aut rectius extrema miseria nouissimaque humanae pars uitae effingi aut designari? Nec tamen mirari habemus eius tam infelicem exitum, cuius dolendum lacrimandumque cognouimus exordium. Lacrimis et ploratu initiatum principium digne aerumnosum luctuosumque sortitur finem, media uero omnis fastidii et calamitatis plena.

Si cetera desint, sed quantam illam uitae miseriam putas quam ex corporis cura patimur indesinenter, nunc aestus, nunc frigora declinando; modo fugitando imbres, modo uentos ac tempestates, sedulo autem sanitatem procurando. Quamobrem aliquando ab his, aliquando ab illis abstinemus alimentis et tamen gulae instigatione cruciamur; mane grauis somno et hesternis adhuc indigestis crapulis surgere cunctaris, dum hinc te sollicita auaritia ad negotium uocat, illinc desidia plumis et otio inuolutum fouent utque tibi indulgeas hortantur; sed quiescere te dominarum tuarum cupiditatum rixa non sinit ad sua quaeque studia te diuisum trahentibus. [1] Tandem uincit auaritia a pudore non numquam adiuta, eruit te e uolutabro suem [2], licet tu saepius languidior illud repetas.

Exsurgenti primus labor uestiendi ornandique offertur. Petis deinde aliquod ingratum opus, aut forsan gratum, sed laboriosum ac difficile; ibi eo maceraris usque quo deficias, interim fame ac siti urgeris, nec eas amplius tolerare ualens pergis ad potum ac cibum, quae aut insipida fastidis, aut si sapient, uentrem saginis oneratum uix a mensa refers ad thalamum. Hinc rictus aut uomitus exsecrandi, hinc stomachi uentrisque grauis dolor. [1] Age rursum post somnum meridianum redi ad opus, rursum fames, rursum capiendus cibus. Interea nox uenit; deponendus est iterum ornatus, detrahenda uestimenta, et iam iterum ad plumae otia redimus, quam aut exerciti curis tota nocte insomnem fatigamus, aut uicti epularum humore ueluti mortui sine sensu iacemus. Sed neque hic quies; mox enim adoriuntur nos insomnia, nouae horribilesque terrent imagines aut sollicitudines urunt: nunc aduersum nos stricto ense inimica stat facies, nunc ferimur aut ab aliquo loco edito deturbamur in praeceps; alius iugulatur ab hoste, alius spoliatur; interdum compedibus uincitur aut ad supplicium ducitur et alia inuisa phantasmata patitur, adeo ut plerumque exclamare et se e strato corripere sudans trepidansque cogatur. Et ecce iterum mane, ecce iterum superioris diei angustias, atque ita his miserrimis uicibus totam transigimus hanc, felicem quam appellamus, uitam, et quam differre protelareque tantopere optamus.

At non ita apostolus, sed gemitibus, fletibus, rugitibusque magnis clamabat: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? [1] Et recte sane, quandoquidem, ut ait Augustinus Ioannis tractans euangelium: Ista uita nec est nominanda uita quia non est uera uita. [2] Hoc enim nostrum uiuere, ut ait Gregorius,

cotidie est a uita transire; quippe dum infantia ad pueritiam, pueritia ad adolescentiam, adolescentia ad iuuentam, iuuentus ad senectutem, senecta transit ad mortem, in cursu uitae praesentis ipsis suis augumentis ad detrimenta impellitur. [1]

Quomodo non iure mors dicitur in qua cotidie desinentes morimur, tanto infelicius quanto diutius? Merito enim et uulgus illam crudeliorem diramque magis mortem appellat, quae cruciatu longiori trahitur, contra uero fortunatam et felicem quae breui et facili momento consumitur. Hinc Augustinus ad Macedonum scribens digne commendauit Ciceronis ea de re iudicium dicens:

Sanior est Ciceronis sententia ubi ait: haec uita mors est, quam lamentari posset si liberet. [1]

Sed si tamen eam mortem appellare non placet, et [1] uitam esse uis, certe uel illud negare non poteris eam fallacem et umbrantem esse innumerisque laqueis praepeditam, quae pro uno gaudio multos sibi dat maerores, pro una uana laetitia innumeras uerasque tristitias, pro fastidiosissima sanitate complures saeuos morbos. Nunc te fortunatum in sublime tollit, tanto quidem altius quanto mox cupit praecipitare grauius; ita pauco interuallo felix fis et infelix; nunc te ridere facit, nunc flere; modo falsa spe erigit, modo certa desperatione prosternit, teque ut ludicrum [2] uersat, nec una hora patitur eodem habitu perseuerare. Ad haec circa te uelut lacessentium canum turbam saeuissimam immittit: hinc famem, inde sitim, illinc algorem, ex alia parte aestum, deinde metum, imbres, tempestates, muscas, culices, pediculos, pulices, pruritum, scabiem, impetiginem, et duas infestissimas dolorum et cupiditatum turmas, quarum nec nomina nec numerum [3] ullus umquam scire potuit.

Haec tibi mors omnia adimit, his te liberat malis, et audes demens dicere te magnis bonis ab ea spoliatum? Pro gratiis conuicia in eam uesanus ingeris. Resipisce [1] aliquando et cognosce tuam liberatricem, quae non solum bona tibi non detrahit ulla, sed insuper multis magnisque subducit malis!

His igitur et talibus rationibus mortem nihil boni haud parum omnino auferre persuadebimus. Ceterum his damna languoris leuari non possunt; adimit enim sanitatem languor, quam alia ex occasione recte accusare non poteris nisi quod nos in illis calamitatibus, quas modo commemorauimus, diutius retinet, uel quia carnem magis rebellem animo facit, quod nulli bono optandum esse debet, immo praecipue abhominandum. Sic apostolus non in sanitate, sed in infirmitatibus gloriabatur: "Cum enim", inquit, "infirmor, fortior sum." Et Dominus ad eum: "Paule, uirtus in infirmitate perficitur." [1]

Quibus rebus languores corporis boni potius comprobantur quam mali ualitudinemque magis homini esse noxiam. Quae etiam si [1] nihil noceret, tamen illud, quod bonitatis habet, naturae est bonum, non hominis, quandoquidem sanitas non facit bonum quenquam. Quamobrem si tibi eam morbus tollit, de tuo bono tollit nihil; tua uero tibi cuncta permanent integra et intacta, nec auferri a quoquam possunt aut labefactari nisi abs te ipso. Nemo autem iuste queritur rerum iacturam alienarum, nec ea bona sua recte appellat, quibus detractis ipsius bonitatis deperit nihil.

Hinc prudentissime Boethius fortunam aduersum se induxit ita disserentem:

Quid homo tu ream me cotidianis agis querelis? Quam tibi fecimus iniuriam? Quae tua tibi detraximus bona? Quouis iudice de opum dignitatumque possessione mecum contende, et si cuiusquam mortalium proprium quid horum esse monstraueris, ego iam tua fuisse, quae repetis, sponte concedam.

Cum te matris utero natura produxit, nudum rebus omnibus inopemque suscepi meisque opibus foui et, quod te nunc impatientem nostri facit, fauore prona indulgentius educaui, omnium, quae mei iuris sunt, affluentia et splendore circumdedi. Nunc mihi retrahere manum libet; habes gratiam uelut usus alienis. Non habes ius querelae tamquam prorsus tua perdideris; quid igitur ingemiscis? Nulla tibi a nobis illata est uiolentia. Opes honores ceteraque talium mei sunt iuris; dominam famulae cognoscunt: mecum ueniunt, me abeunte discedunt. Audacter affirmem si tua forent, quae amissa conquereris, nullo modo perdidisses. [1]

Haec et talia pleraque sapiens consolator tam in amissione rerum quam liberorum aut amicorum melius atque aptius ex persona Dei apud pias mentes poterit disserere. Vt Hieronymus ad Tyrasium:

Quod dederat, abstulit qui creauit. Quis est alius qui plangat quod ad tempus acceperat: commodaueras ut haberes quantocumque tempore uoluisset et, cum uellet, rursum auferret. Nihil abstulit tuum cui recipere decuit creditorem, et nihil aliud decet quam creditori gratias agere mutuantem. Sic Iob legimus quam sequamur deuotissimam uocem dicentis: "Dominus dedit, Dominus abstulit, sicut Domino placuit ita factum est. Sit nomen Domini benedictum." Parum non erat haec consolatio contra luctum quod nemo lugere debeat cum aliquid reddiderit alienum, quia fas non erat apud alium retineri quod domino suo fuerat necessarium. [1]

Innumera eiusmodi et dicta et facta apud sapientes reperies.

Pluraque in hanc partem, ut in ceteras omnes, dici possent. Sed nos nunc consolamur neminem: tantum consolandi rationem designamus. Exprimere autem ille curabit cui serio munus hoc erit obeundum. Nobis uero sufficiat, quae attingenda sunt, succincte admonere.

Pergamus itaque reliqua recensendo.

Previous section

Next section


Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.