Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Previous section

Next section

II 11 De bono mortis

Atque primum de morte: quis est tam perspicaci aut alto ingenio qui metiri queat quanta uel qualia illa bona sint quae martyribus mors ipsa conciliauit? Similiter, quis dicere umquam potuit ad quae bona mors transmittat omnes illos qui pietatem iustitiamque in uita coluerunt? (Nam de impiis et scelerosis loqui uiro bono non expedit, quibus non immerito mors omnia mala affert, quoniam uita nihil promeruit boni, mali autem plurimum coaceruauit.) De morte ergo proborum loquimur, qui tot a morte cumulantur bonis quot teste Scriptura Nec oculus uidit nec auris audiuit nec in cor hominis umquam ascendit. [1] Horum exiguam minimamque partem cum legisset ille Siculus philosophus apud Platonem bonis uiris esse propositam, non est passus diuturniorem mortis moram, sed eam e uestigio ipse inuenire curauit; itaque in ardentis Aetnae specum praeceps prosilit, sed hac imprudenti temeritate perdidit infelix quod capere tam ardenter properabat: [2] non enim per piaculum, sed per pietatem iter ad illa bona patet ipso Platone attestante, qui ait ex hac uita, quam a deo accepimus, nefas esse quenquam iniussum discedere. Praestolanda est igitur illius uoluntas qui nobis uitam dedit et illi reddenda cum iusserit, bonaque accipienda quando ipse concesserit in cuius manu et reposita sunt. Quorum spe bonorum et Socrates laeto animo mortem praestolabatur tamquam insigne et praeclarum aliquod munus. Vnde et illa dignissima, quam apud iudices habuit, legitur oratio:

"Magna", inquit, "me tenet spes bene mihi euenire quod mittar ad mortem. Necesse est enim sit alterum de duobus: ut aut sensus omnino omnes mors auferat, aut in alium quendam locum ex his locis migretur. Quamobrem siue sensus extinguitur morsque ei somno similis est, qui nonnumquam etiam sine uisis somniorum placatissimam quietem affert, dii boni, quid lucri est mori, aut qui multi dies reperiri possunt qui tali nocti anteponantur, cui simul futura est perpetuitas omnis consequentis temporis, quis me beatior? Sin uera sunt quae dicuntur migrationem esse mortem in eas oras, quas qui e uita excesserunt incolunt, id multo iam beatius est te, cum ab his, qui se iudicum numero haberi uolunt, euaseris, ad eos uenire qui ueri iudices appellantur, Minoem, Rhadamanthum, Aeacum, Triptolemum, conuenireque eos qui iuste cum fide uixerunt. Haec peregrinatio mediocris urbis uideri potest. Vt uero colloqui cum Orpheo, Musaeo, Homero, Hesiodo liceat, quanti tandem existimatis? Equidem saepe emori, si fieri posset, uellem ut ea, quae dico, mihi liceret inuenire. Quanta delectatione autem afficerer cum Palamedem, cum Aiacem, cum alios iudicio iniquorum circumuentos conuenirem. Tentarem etiam summi regis, qui maximas copias duxit ad Troiam, et Ulixis Sisyphique prudentiam, nec ob eam rem, cum haec exquirerem sicut hic faciebam, capite damnarer. Nec uos quidem, iudices, hi qui me absoluistis, timueritis: nec umquam enim cuiquam bono mali quicquam euenire potest nec uiuo nec mortuo, nec umquam eius res a diis immortalibus negligentur. Nec mihi ipsi hoc accidit fortuito, nec uero ego his, a quibus accusatus aut a quibus condemnatus sum, habeo quid succenseam nisi quod mihi nocere se crediderunt. Et haec quidem hoc modo mihi nihil aliud melius existimo." [1]

Haec igitur ac talia si pagano homini et falsae religionis erroribus inuoluto sperare post mortem licebat, quanto magis Christiano et uerae religionis cultori, pro cuius salute pater et omnium Dominus filium unigenitum morti tradere non dubitauit; cui certa repromissio facta est ut, quicumque crediderit in eum, uiuet in aeternum. Ad quam uitam unicum atque solum iter mors ipsa est; quis non ergo istud iter, quod ad tanta tamque incredibilia bona ducit, non libens amplectetur, quo emenso nulla reliqua cura, nulla sollicitudo, nulla omnino perturbatio metuenda est? Difficillimos labores, maxima pericula uidemus adiri ab hominibus pro his caducis bonis; quibus si potiri contigerit, illas omnes difficultates praecipuas uoluptates appellant; et mortem, qua nec facilius nec uelocius est quicquam, subire perhorrescimus, qua nobis ad illa uera immortaliaque supercaelestium bona certum est iter? Felices homines si sua bona cognoscerent et si ratione magis quam sensu ducerentur! Sed de his postea; ad reliqua ueniamus.

Hoc ergo modo, quo mortem utilem bonamque esse declarauimus, poterimus persuadere morbos, uulnera, plagas, tormenta, uincula, carceres, contumelias, opprobria, aliaque eiusmodi mala non esse, quippe quibus uiri praestantes, si ea aequo animo tolerant, digniores admirabilioresque redduntur. Quid enim M. Reguli praeclaram [1] et omni ueneratione dignam fecit memoriam quam carcerum teterrimorum, acutissimorum clauorum, intolerabilium uinculorum, incredibilis patientia? Quid Mucium inter illustrissimos uiros retulit quam constantissima illa bracchii exustio? Quanta admiratione recolitur Anaxarchi memoria, cui cum inter acerbissima tormenta tyrannus ille Cypriorum minaretur linguam abscidere, qua in se maledicta coniciebat, ipse dentibus abreptam et commanducatam linguam in os tyranni proiecit! Zenonis uero et Cleanthis clarius nomen Phalaris eculei quam omnium rerum scientia fecerunt. Sed istos, si libet, omittamus, quandoquidem illustriores ut in ceteris, ita in hoc uirtutis genere plurimos ex nostris habeamus! Nae Iob quidem, illius omnis patientiae exempli, quid aliud praedicatur quam omnium bonorum iactura, orbitas filiorum, fetidissima ulcera, uermes et totius corporis miseranda laceratio? Quo spectabiles et conspicui tres illi gloriosissimi pueri prius apud Nabuchodonosor exercitumque eius, deinde apud uniuersum orbem exstitere, nisi ardentissimi illius ignis camino, quem tanta constantia intrepidi subierunt? Quo celebrantur tanta cum omnium dignitate strenuissimi illi Machabaei; nonne furiosis Antiochi cruciatibus? Vel persecutio impiissime Hiezabel Heliae quantae laudi ac splendori fuit? Aut Ioanni Baptistae nonne insanus Herodis gladius supremum honoris ac gloriae cumulum adiecit? Et apostoli quo alio quam sanguine fuso ecclesiae matris nostrae et totius Christianae religionis fundamenta solidissima iecerunt? Quid Stephano, Laurentio, Gregorio, Fabiano, Sebastiano, ceterisque martyribus tam insignes contulit palmas et tam gloriosos parauit triumphos nisi saxa, crates, ignes, sagittae, eculei, secures, atque [2] alia tormenta et numero et genere perhorrenda? Tanta his omnibus tribulatio et poena contulit, quanta nullae uoluptates et deliciae nec Sardanapalo, nec Epicuro, nec Croeso, nec reliquis orientalibus regibus [3] conferre umquam potuerunt. Immo his, quos modo commemorauimus, et aliis omnibus qui mollius uiuentes indulgere sibi studuerunt, otium segne illud praestitit ut nec inter uiros quidem nominentur. Latet enim (ut recte ille poeta ait) "Inque bonis cessat non cognita rebus, / apparet Virtus arguiturque malis." [4] Et recte sane, quandoquidem Ciceronis testimonio uirtus a uiro appellata est, uirtutum autem praecipua et uiro maxime propria fortitudo, cuius munera duo sunt maxima: doloris mortisque contemptio; his qui uti negligit dum usus uenit, procul dubio non potest nec nomen recte uiri retinere. [5]

Hac ipsa ratione et paupertatis omniumque aliarum miseriarum ac infortuniorum tolerantiam bonam esse poteris persuadere, quae nunc studio breuitatis omittere cogimur, maxime cum ista ingeniis uel leuiter eruditis inuentu difficilia esse non possunt, multosque futuros non dubitamus qui et talia qualia nos et longe aptiora post hanc nostram tenuem admonitionem ualebunt excogitare. Proinde huic quinto loco hic finem imponamus.

Previous section

Next section


Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.