Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Previous section

Next section

III 15 Tertius locus ab ineuitabilitate

Porro et ex futura necessitate minoratur nonnihil existimatio aerumnarum. Hoc est, cum quispiam damnum accepit, ostendamus si ualebimus, id licet nunc non accidisset, paulo post tamen necesse futurum. Idcirco talem casum non esse uiro prudenti aegre ferendum propterea [1] quod nihil iure diuturnum dixeris quod finem habet. Nec distare utrum hoc nunc pereat an postea, quod tandem, uelis nolis, perdere habes. Atque ut sapientissima Senecae complexione utar:

Nonne tibi uidetur stultissimus omnium qui queritur quod ante annos mille non uixerit? Eque stultus est qui flet quod post annos mille non uiuit; haec paria sunt. Non eris nec fuisti: utrumque tempus alienum est. In hoc punctum coniectus es, quod ut extendas, quousque tandem extendes? [1]

– aut quidnam lucri uel commodi reportaturus? Qua re Nestor puerum in cunabulis extinctum nunc superat? Quid eo amplius modo habet cum uterque sit mortuus?

Non ergo uiuere bonum est, sed bene uiuere; et sapiens uiuit quantum debet, non quantum potest.

Citius mori aut tardius ad rem non pertinet: bene autem mori est effugere male uiuendi periculum.

Portus est aliquando petendus, numquam recusandus; in quem si quis delatus intra primos annos est, non magis queri debet quam qui cito nauigauit. Alium enim, ut scis, uenti segnes ludunt ac detinent et tranquillitatis lentissime taedio lassant, alium pertinax flatus celerrime perfert. Idem euenire nobis puta. Alios uita uelocissime adduxit quo ueniendum erat etiam cunctantibus, alios macerauit et coxit. [1]

Hic Senecae est discursus; sed ille Ciceronis non indoctior:

Quae uero aetas longa est? Aut quid omnino homini longum? Nonne

modo pueros, modo adulescentes in cursu a tergo insequens

Nec opinantes assecuta est

senectus? Si, quia nihil ultra habemus, hoc longum dicimus; omnia ista, perinde ut cuique data sunt pro rata parte aut uita longa aut breui abducuntur. Apud Hypanum fluuium, qui ab Europae parte in Pontum fluit, Aristoteles ait bestiolas quasdam nasci quae unum diem uiuant. Ex his igitur hora octaua quae mortua est, prouecta aetate mortua est; quae uero occidente sole, decrepita. Et magis etiam si solstitiali die. Confer nostram longissimam aetatem cum aeternitate; in eadem propemodum breuitate qua ille bestiolae reperiemur.

Contemnamus igitur omnes ineptias: quod enim leuius huic leuitati nomen imponam? [1]

– hinc et ille ait: quidnam est aliud ista uita praesens quam fumus in umbra? [1] – ac si diceret nihil in nihilo.

Hunc locum neque ille facundissimus Christi orator Hieronymus in consolatione Heliodori episcopi obmisit:

"Sed debemus", inquit, "et nos animo praemeditari quod aliquando futuri sumus, et quod, uelimus nolimus, longius abesse non potest. Nam si nongentos uitae extenderemus annos, ut ante diluuium uiuebat genus humanum, et Mathusalem nobis tempora donarentur, tamen nihil esset praeterita longitudo quae esse desisset. Etenim inter eum qui decem uixit annos et illum qui mille, postquam idem uitae finis aduenerit et irrecusabilis mortis necessitas, transactum omne tantundem est nisi quod magis senex onustus peccatorum fasce proficiscitur.

Optima quaeque dies miseris mortalibus aeui

prima fugit, subeunt morbi tristisque senectus

et labor et dirae rapit inclementia mortis." [1]

– et infra:

Redeamus igitur ad nos et quasi e caelo descendentes paulisper nostra uideamus. Sentisne, obsecro te, quando infans, quando puer, quando iuuenis, quando robustae aetatis, quando senex factus sis? Quotidie morimur, quotidie commutamur et tamen aeternos nos esse credimus. Hoc ipsum quod dico, quod scribo, quod relego, quod de uita mea trahitur; quot puncta notaui, tot meorum damna sunt temporum. Scribimus atque rescribimus, transeunt maria epistulae et findente sulco carina per singulos fluctus aetatis nostrae momenta minuuntur. Solum habemus lucri quod Christi amore sociamur. [1]

Hic locus proprie funebri consolationi congruere uidetur; verumtamen et aliis poterit adaptari, ut si persuadeamus, quod quisque patitur, illud ei fuisse omnino futurum quia licet ista, si ad inferiores causas referas, casu quodam fieri uideantur, tamen, si ea ad illam certam infallibilemque [1] rectoris summi prouidentiam uel ordinationem conferamus, comperies illud tibi ab initio fuisse deputatum aut meritis tuis aut aliqua alia iusta omnipotentis dispositione. De qua re poterit consolator et apte et copiose multa disserere, quae nos prolixitatem deuitantes simulque ingeniis peritorum non diffidentes praetermittimus ut cetera pleraque. Haec ergo ex ratione temporis sufficiant.

Iam quo modo unum malum ex collatione alterius mali minui conueniat, aperire incipiamus.

Previous section

Next section


Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.