Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Previous section

Next section

IV 4 Tertius locus a uirtute

Hic igitur tertio loco apte ad constantiam fortitudinemque aeger adhortandus est atque ut hanc quoque uirtutem suscipiat, cum ceterae suppetent, diligentius admonendus. Quod egregie Sulpicius ad Ciceronem attigit.

"Vidimus", inquit, "aliquotiens te secundam pulcherrime ferre fortunam magnamque ex ea re te laudem adipisci; fac aliquando intelligamus aduersam quoque te aeque ferre posse, ne id maius quam debeat tibi onus uideri, ne ex omnibus uirtutibus tibi haec una uideatur deesse." [1]

Ad hoc ipsum et tu lugentem impellas. Poteris autem et ualidius impellere si, quod hortaris, facile factu esse docueris ex hoc quod in nostra situm est manu, si modo nos cohibere paululum uoluerimus et non dare impatientiae manus: praesertim cum "nihil sit miserum," ut praeclare ait Boethius, "nisi cum putes, contraque beata sors omnis est in aequanimitate tolerantis. [1]"

Ex hoc genere est et illud Ciceronis ad Titium:

non est iam grauitatis et sapientiae tuae, quam tu a puero praestituisti, ferre immoderatius casum incommodorum tuorum qui sit ab eorum, quos dilexeris, miseria maloque seiunctus. Etenim cum te semper et priuatis in rebus et publicis praestitisti, tuenda ut sit tibi grauitas et constantiae seruiendum. Nam quod allatura est ipsa diuturnitas, quae maximos luctus uetustate tollit, id nos praecipere consilio prudentiaque debemus; etenim si nulla fuit umquam liberis amissis tam imbecillo mulier animo, quae non aliquando lugendi modum fecerit, certe nos, quod est dies allatura, id consilio anteferre debemus, neque expectare temporis medicinam quam repraesentare ratione possumus. [1]

Hoc ipsum attigit et Seneca Lucilium de morte filiae consolando:

finem dolendi etiam qui consilio non fecerat, tempore inuenit. Turpissimum autem est in homine prudenti remedium maeroris lassitudo maerendi. Malo relinquas dolorem quam ab illo relinquaris, et quam primum id facere desiste quod, etiam si uoles, diu facere non poteris. Annum feminis ad lugendum constituere maiores non ut tam diu lugerent, sed ne diutius: uiris nullum legitimum tempus est quia nullum honestum. Quam tamen mihi ex illis mulierculis dabis uix retractatis a rogo, uix a cadauere reuulsis, cui lacrimae in totum mensem durauerunt? Nulla res citius in odium uenit quam dolor, qui recens consolatorem inuenit et aliquos ad se adducit, inueteratus uero deridetur, nec immerito: aut enim simulatus aut stultus est. [1]

et rursum in eadem epistula:

'Quid ergo?' inquis 'obliuiscar amici?' Breuem illi apud te memoriam promittis si cum dolore mansura est. Iam istam frontem ad risum quaelibet res transfert. Non differri in longius tempus quo desiderium omne mulcetur, quo etiam acerrimi luctus residunt: cum primum te obseruare desieris, imago ista tristitiae discedet. Nunc ipse custodis dolorem tuum, sed custodienti quoque elabitur eoque citius, quo est acrior, luctus desinit. Nemo libenter ad id redit quod non sine tormento cogitaturus est. [1]

Quibus rebus omnibus tam Cicero quam Seneca ostendere nituntur constantiam uiri in sua manu positam, nec multo negotio posse acquiri. Proinde ea uacare tanto fit turpius quanto haberi potest facilius.

Atque ita in repressione luctus tres loci [1] tractandi sunt, quorum unus a pudore sumitur, alter ab aemulatione uirtutis et a constantia tertius. Licet et a ceteris uirtutibus omnibus non minus dignos locos educere ualebis ad compescendum omnem languorem; ualent enim omnes uirtutes ad comprimendum quemuis angorem, ut Cicero praeclare in Tusculanis quaestionibus docuit. Vbi ait:

Quare si (ut mihi initio concessisti) turpitudo peius est quam dolor, nihil est plane dolor. Nam tibi dum turpe nec dignum uiro uidebitur gemere eiulare lamentari frangi debilitari dolore, tum honestas, tum dignitas, tum decus aderit; cum in ea intueberis, te continebis. Cedet profecto uirtuti dolor et animi inductione languescet.

Aut enim nulla uirtus est, aut contemnendus est dolor. Prudentiamne uis esse sine qua ne intelligi quidem ulla uirtus potest? Quid ergo ea? Patieturne te quicquam facere nihil proficientem et laborantem? An temperantia sinet te immoderate quicquam facere? An coli iustitia ab homine poterit propter uim doloris enuntiante commissa, prodente conscios, multa officia relinquente? Quid fortitudini comitibusque eius magnitudini animi, grauitati, patientiae, rerum humanarum despicientiae? Quomodo respondebis afflictusne et iacens et lamentabili uoce deplorans audieris 'O uirum fortem'; te uero ita affectum ne uirum quidem quisquam dixerit. Amittenda igitur fortitudo est aut sepeliendus dolor. Et quid scis igitur, si quid de Corinthiis tuis amiseris, posse te habere reliquam supellectilem saluam; uirtutem autem si unam amiseris (etsi amitti uirtus non potest) sed, si unam confessus eris te non habere, nullam esse te habiturum. Num igitur fortem uirum, num magno animo, num patientem, num humana contemnentem, num grauem poteris dicere? [1]

Haec licet Cicero de corporis oppressione dicat, poteris tamen ea leui commutatione ad animi transferre angustias atque adeo melius quod corpus uiolentiae subiectum est, animus [1] minime; corpus multa inuitum tolerare cogitur, animum nisi uolentem suppeditare potest nemo; uirtus autem, quoniam a uoluntate proficiscitur, magis in illis locum habet quae uoluntati obnoxia sunt, quam quae necessitati. Itaque rectius ex ratione uirtutum animo mederi poteris quam corpori et ex unaquaque uirtute propriam adhibere medicinam; quas tute, si parum aduigilaueris, poteris recte distinguere ac ex singulis uirtutibus singulos trahere locos.

Previous section

Next section


Nikola Modruški (c. 1427-1480) [1465], De consolatione liber, versio electronica (, Italija), Verborum 79291, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - tractatus] [word count] [modrncons].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.