Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
-- 29 --
28. Ad Nicolaum Araneum
Rector honoratus te iudice nuncupor Vrbis,
Quod, puto, iudicium est pluris honore tuum.
Nam meritum plus est Rectore, repulsa nec obstat,
Censura dicor quod meruisse tua.
Quod tamen hoc totiens gessisti muneris, ingens
Hinc mihi praecipui crescit honoris onus.
Ergo nec indignor uinci a riualibus illis,
Tu quoque tot fasces pondera magna facis.
Pro quibus officiis nec pagina nostra silescet,
Sed te Rectorem cana loquetur anus.

|