Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Previous section

Next section

5. Ad Florentiam postulantem leuam Sancti Ioannis
Si ueros cineres Gothifredus et ossa Ioannis
E Solymo, ut perhibent, littore uera tulit,
Si praeter digitum, quo Christum ostenderat ille,
Omnia sunt sancti membra cremata uiri,
Quam, rogo, quam leuam poscit Florentia? Vel si

-- 20v --

Nostrorum templis uera dicata fuit,
Quis repetat sacrata suis donaria templis?
Quis uelit auctori reddere uota suo?
Sacra quis externis tribuat sua? Quisque profanus
Relliquiis decoret templa aliena suis?
Quorum ope quisque domos patrias murosque tuemur
Vxorem, natos, seque suosque Lares,
Horum relliquiis nostras spoliabimus aras?
Ecquisquam hoc facinus sustinuisse potest
Numina quin uiolet, quin templa profanet et aras,
Perfidus et patriae proditor esse uelit?
Munera sacratis uotiua refigere templis,
Nonne est cęlestes contemerare pios?
Nonne, precor, patriam est uiolare, hanc reddere leuam,
Quae nos finitimo semper ab hoste tegit?
Nam neque nos nostris quicquam defendimur armis,
Sed sola aeterni relligione Dei.
Haec uallum, haec clypeus, haec insuperabile robur,
Haec spes, haec nostris gentibus una salus.
Ergo salutiferi tutelam emittere sacri
Nos patriae leges relligioque uetant,
Et nobis retinere iubent quodcunque putamus
Auxilio, et nulli publica sacra dare.
Haec autem sacra est et uulgo sancta putatur,
Hanc uulgus magna relligione colit:

-- 21 --

Siue quis adfectus potuit sanescere morbo,
Dicitur hinc uotis conualuisse suis,
Foemina seu partu, dubio seu uulnere miles,
Siue procellosa est nauta recaeptus aqua,
Hanc colit adsiduus, reduces huic munera soluunt,
Huic referunt grates foemina uirque suas.
Ecquisquam uulgo persuadeat ut tibi tradat
Rem sacram, auxilio quam putat esse suo?
An tibi Palladium tribuisset Troia petenti,
Num, precor, aut Phrygios Martia Roma deos,
An Praenestinas posset praestare sorores,
Numquid Horestaeae uel simulacra deae?
Fulmineos ignes, lituos, ancilia, Vestam,
Tutelae aut quicquid censuit esse suae?
Papaeumne Scythae, Garamas Ammona, uel hircos,
Aegypthusne canes et sua monstra daret?
Tu uero poscis, quam nos, Florentia, sacram
Et tutelarem credimus esse manum.
Cur non et cineres reddit Ligur? Omne quod usquam est
Hoc te sanctorum poscere iure potes!
Sic tibi uirga Aron tribuetur et hydria Christi,
Sic tibi Pannonicus corpora sacra dabit;
Sic tibi relliquiis Roma exossabitur omnis
Et tribuent aras ultima templa suas.
At si quis digitum uel bello posceret, haud tu
Pro digito dubites sumere bella tuo;

-- 21v --

Nos dabimus laeuam Baptistae? Absiste precari,
Nanque illa irrepsit moenia nostra libens.
Quis uero inuitam templis auelleret, aut quis
Nolentem Thuscos cogeret ire lares?
Seu migrare uelit, spatio quocunque teneri
Num poterit, quouis obice, sancta manus?
Nanque priore loco uel templa recedere fas est;
Testis Piceni nobilis ara soli.
Nec tua clausa licet Prunetica uirgo moratur,
Quae rus mirificis tranat ab urbe modis.[ERROR: no reftable :]5,65-66 Nec tua … modis in margine: Seu longinqua loquor: testis Prunetica uirgo / Mirificis ciuis tranat ab urbe modis
Nam quid Iulaeos memorem migrasse penates?
Haec ualeant libris sacra profana meis!
Sic etiam illa libens longinquis uenit ab oris,
Praesenti ut nobis auxilietur ope,
Vos simul ut nostro munimine protegat omnes,
Quos breuis angusto diuidit unda freto.
Hoc Deus hostiles praeclusit littore cursus,
Hoc Deus a uestris summouet arma locis.
Hucusque illa minax uictoria limite nostro
Haesit et offensum uisa referre pedem;
Hic salebrae, hic montes, hic obuia saxa fuerunt
Hostibus, hic primum dura reperta uia est.
Hic uelut infracto riguerunt obice, uobis
Praetento steterunt fulmina tanta loco.
Hic furor ille uirum rabiesque inuicta quieuit,

-- 22 --

Hic modus, hic tantis inuia meta malis.
Pro muro et clypeo est tellus Rhacusia, quamuis
Illa sit exigui margine clausa soli!
Vos igitur saltem propioris cura pericli
Proximitasque hostis poscere sacra uetet.
Quae nisi seruarint haec moenia, proxima clades
Accedet nostris Itala terra malis.
Mox nulli parcent contagia, dira sequetur
Pestis et extremum gliscet in Occeanum.
Sed, Superi, hoc prohibete nefas: satis illa fuerunt
Excidia horrendus quae tulit ante Scytha.
Sat coniuratus Tanais peccauit et Ister
Atque Promethaeis turba reclusa iugis;
Bandala sat tulimus Sarranaque saecula, Romae
Sat semel arserunt aurea tecta piae,
Vltimaque emersit nostris Scadinauia damnis,
Occeani refluis erutus horror aquis.
Tot tulimus clades, tot uasta incendia; dira
Polluti totiens colluuione sumus.
Sat, Superi, luimus: si quem uiolauimus unquam,
Littora tot monstris sancta piate nouis!
Neu possint oculis temerare haec sacra profanis
Neue Gigantaeo templa furore petant,
Aut ne carceribus uinclisque euadere possint,
Neue modum oblitis expacientur equis
Hic saltem uectes, hic dura repagula genti

-- 22v --

Ponite et horrendis obuia claustra feris!
Atque ita nos nostris longum defendite sacris:
Et tu, quaecunque es, sancta sinistra, faue,
Et seruare uelis nostrae quodcunque saluti est,
Quodcunque et patriae est auxiliare meae,
Praesertim in tanto rerum discrimine, nobis
Concilies Superos, officiosa manus,
Tutelaeque uicem dextra praestantior omni,
Et ualli, et clypei munus obire uelis.
Sic longum nobis, sic consule, nostra nec unquam
Moenia diuina destituantur ope,
Perpetuumque libens Rhacusia tecta frequenta,
Semper et inuitam Lydia terra petat.
Quam uero possis, quam sis sanctissima, tanti
Muneris auctori uita recaepta docet.
Vita recaepta docet: nam qui te reddere uector
Noluerat, propriis aedibus aeger erat.
Sed simul exoluit – quisquis fuit ille – reuixit:
Nec frustra aut gratis talia uota tulit.
Qui si nunc repetat sua munera, non, rogo, uitam,
Non debet precium restituisse suum?
Aut si pertesum morbi est atque aegra recusat
Corpora, si tanti est uita, quid ergo petit?
Quae si ferre cupit, diris cruciatibus aeger
Scilicet adfectus, quos tulit ante, ferat.

-- 23 --

Sic repetita, precor, semper donaria constent,
Sic liceat Domino uota referre suo,
Cuncta sed hac sola sacraria lege pacisci
Respuat atque omnes impius ille deos.
Non impune tamen repetuntur sacra, profanus
Ille feret factis praemia digna suis.
Quamuis sacrilegus pannosa ueste tegatur
Et libertino uertice templa colat,
Vexabunt illum Furiae caedentque flagellis
Morsque cucullatum proferet atra caput.

Previous section

Next section


Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.