Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Previous section

Next section

8. Calumnia
»Quae dea?« »Credulitas.« »Quis circum?« »Inscitia laeua est:
Suspicio dextrum possidet illa latus.«
»Cur facies aurita Midae de more?« »Male audit:
Attingit summa uerba quod aure tenus.«
»Quae uero aduerso mulier pulcherrima gressu?«
»Immo illa toto tetrius orbe nihil!«
»Quaenam haec?« »Composito malesuada Calumnia uultu,
Nec nisi fucandis ingeniosa genis.«[ERROR: no reftable :]8,8 genis suprascriptum: dolis
»Cur furibunda tamen tumidae male temperat irae?«
»Hoc uitium prauae mentis et artis habet.«
»Cur illi cupidas impensius applicat aures

-- 25 --

Credulitas?« »Proprium docta fouere malum est.«
»Quid, precor, insontem puerum manus altera raptat,
Altera fumantes condit in ossa faces?«
»Haec, puto, tranquillam nescit tolerare quietem,
Illa sed incautos insidiosa premit.«
»Quis praeit?« »Exanguis lacerans sua uiscera Liuor.«
»Qui circum?« »Insidiam hinc cernis et inde Dolum.«
»Quid Pudor huic flexa ceruice subinde pauescit?«
»Post sua quod Verum terga uolare uidet.
Namque intermoritur ueniente Calumnia Vero,
Futilis ac ueluti nox oriente die.«
»Quis primus scelerum matrem depinxit?« »Apelles.
Hinc graue discrimen prisca tabella docet:
Vilior haec, fateor, tam paruo tempore, sed quae
Consenuisse nequit, caera secunda mea est.«

Previous section

Next section


Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.