Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Previous section

Next section

9. Bibliotheca
Quicquid ab orbe fuit, genitalis origine mundi,
Amplector breuibus bibliotheca notis.
Per uarias rerum uiuunt monimenta figuras,
Orbis et immensum continuatur opus.
Ars bona tam meruit, quam nulla oblitterat aetas,
Scriptorum inuentis ingeniosa nouis,
Siue hanc indulsit diuinitus aethere summo,
Ne pereant aeui saecula cuncta, Deus.

-- 25v --

Vtcunque haec, ritu uitae siluestris abacto,
Instituit mores sancta magistra pios.
Inde propagamus quicquid mortalibus aether
Seu dedit humanae sedulitatis opus.
Ergo, sacerdotes, tranquilla per ocia quorum est
Florere in studiis usque terenda piis,
Perlegite hic primo memorabile quicquid ab aeuo
Annorum retro millia multa docent.
Sic rudibus dabitur prudentia cana sub annis
Quae referet uobis saecla quot orbis habet.

Previous section

Next section


Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.