Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Previous section

Next section

2. Parasceue [ERROR: no reftable :]2 Parasceue: Aelii Lampridii Ceruini poetae laureati Liber secundus. Parasceue
Si mihi purgauit cunabula prima sacerdos
Sacris, Christe, Tuis infantiaque imbuit ora,
Nunc quoque sidereos mihi largius ingere fontes,
Dum Tua sacra cano; neque enim mortalia posco
Flumina, nec fragiles Cyrrhaeo e uertice laurus,
Sed nectar de fonte tuo frondesque beatas
E nemore ambrosio, nunc uero fellis amari
Pocula, nunc spinis horrentia serta cruentis.
Communes quid enim Tecum nunc deprecer haustus?
Aut alios latices quam gens Iudaea propinat
Funereus uates, tristis conuiua capessam,
Aut potu meliore fruar? Potiora Falerno
Haec, quamuis nigri teterrima pocula fellis,
Sunt mihi; quae nostris potuerunt sola mederi
Vulneribus uel quae mundo peperere salutem,

-- 31v --

Et Siculum nectar praestant et Hymetia mella.
Tu quoque nobilior cunctis, quae sancta coronas
Tempora, spina rigens praeacuta cuspide; quamuis
Diuinam penetres per multa foramina frontem
Atque immortali rubeas infixa cerebro,
Non dubitanda tamen tua gloria. Nanque fateris
Tu regem Christum, nec te gestare coronam
Est dedignatus terrae mundique repertor.
Te cruor aethereus, preciosior omnibus una
Purpura nobilitat immortalique rubescis
Murice, quae Christi moribundo e uertice fluxit.
Nec potior laurus, nec te mihi ciuica, nec quam
Victori miles praesenti e gramine carpsit.
Tu tot castra semel defensa, tot oppida, uel tot
Adsertos ciues, detractum et faucibus Orci
Pensasti populum: precium tulit impia tellus
Tale redemptori! Pariter mihi uertice toto
Destillet cruor et praefixae cuspide sentes
Frontem interficiant uel, si sum indignus et impar
Erumnas perferre graues, pia uulnera saltem
Mente geram et sancto meditatu saucier et me
Nunc grauis anxietas tacito tortore flagellet,
Admonitusque pii lacerent, impune nec unquam
Securo tanti liceat meminisse doloris,
Sed mihi sponte fluant lacrimae super ora perennes,

-- 32 --

Semper inexpleti gemitus nec pectore cessent
Prosiluisse meo: questus et flebile carmen
Tristis amem impendamque tuo pia iusta sepulcro!
Nunc etiam nobis meliori tempora serto
Exhylarare nefas: uel, si tam imbellis amaras
Detracto sentes, saltem squalere cupresso
Et frontem liceat funebri cingere taxo.
Nec nisi quod pullum, plorabile, triste, capillis
Nunc fas est horrere meis: in moesta liturae
Verba cadant largoque natet mea pagina fletu.
Nam neque nunc thalamos nec connubialia uerba,
Nec Summi mandata Patris Vocemque maritam
Nuncio, sed tristes perago pro tempore luctus.
Quis Sinis, aut Scyron, uel torua mente Procustes,
Quis, precor, Antiphates lacrimosis fletibus ora
Temperet admonitu tali? Et quicunque cruentum
Viderit et caesum per tot ludibria Christum
Affixumque cruci et summo sudore rubentes
Sidereos arctus? Quos nec laniare pepercit
Gens Iudaea ferox, immanior omnibus una
Gentibus et tanti rea sanguinis, ausa nefandam
Christo inferre necem mortalia membra gerenti.
Quis uero expediat facinus crudele, nefandum
Carnificis populi, quod nec fera Tartara possint
Suppliciis aequare suis? Mihi protinus omnes

-- 32v --

Horror habet sensus, mentem dolor eripit, ut Te,
Immortale iubar, tignis pendere cruentis
Aspicio! Quis enim tantum praedator acerbus
Sustinuit uiolare decus? Quonam ore serena
Consputa est facies? Virgis quo crimine caesus
Et colaphis? Quis Te iudex permisit agendum
In sanctae tormenta crucis? Tene ille magistrum
Prodidit infeelix simulata per oscula Iudas?
Tene sacerdotes insontem crimine falso
Insimulant falsisque accusant testibus, in Te
Fingere sacrilega mendacia mente laborant
Ante profanatum Herodis Cayphaeque tribunal?
Ergo ad Pilatum niuea cum ueste remissus
Posceris ad mortem: ter praetor inhorruit atrox
Auersus uultu scelus atque a sanguine iusto
Abstinuit, media insontem testatus ab aula,
Abluiturque palam et foedi purgamina poscit
Flagitii, uerum furor increbrescere uulgi
Augerique nefas rabidaeque insania plebis.
Ter Christi innocuum gemmata uoce cruorem
Natorum capitique suo furibunda poposcit,
Addicti quod adhuc soluunt pensantque nepotes.
Mox ubi quaesitum est, Barabam an dimittere Christum
Malluerint, ut moris erat tunc luce profesta,
Eligitur Barabas, Barabam una uoce reposcunt.
Proh scelus! Humanae Barabas homicida saluti

-- 33 --

Praefertur Barabaque fuit minor optio Christus!
O dirum examen populi, ferale, nefandum!
Vilior atque infra Barabam est cui machina caeli
Non unum collata pilum pensare ualebit.
Progenies recutita, ferox, temeraria, nescis
Sit quanti Christus, cuius uel fimbria pluris
Omnibus est stellis! Illum tam multa per orbem
Sunt testata Deum miracula, sidera, tellus,
Atque illum mutum sensit mare. Nonne cometes
Nascenti fulsit duxitque a sole recenti
Munera portantes hominique deoque Sabaeos?
Nonne illum sensere Magi, sensere Sibyllae
Et uates cecinere tui praesensque Ioannes
Praesentem digito monstrarat? Nonne reuixit
Illius imperio et corpus uitale recaepit
Cuius tabuerat nigro foetore cadauer
Lazarus? Huius ope et redeunt plaerique sepulcris
Elati, claudis gressus, sua lumina caecis
Redduntur, surdis auditus. Nonne tumentes
Per fluctus suspensa pedes uestigia gessit,
Sidereas medio nec tinxit in aequore plantas?
Nonne, ubi flumineo purgaret nostra lauacro
Crimina, Iordanis refluo conuersa refluxit
Vnda pede et caelo uox est audita sereno:

-- 33v --

»Filius hic meus est, demissus ab aethere summo,
Hunc, gentes, audite!« Tamen, Iudaea propago,
Dissimulas Christum et dira feritate laboras
Affixisse cruci: quae monstra, quid improba confles
Flagitii, nescis. Quanto correpta furore
Occidis Dominum quem tu coluisse fateris?
Illa diu cultrix sanctarum maxima legum
Et soli sacrata Deo, quae gente uetusta
Et sacris censetur auis, Moseia plebes,
Quae neque inexpleto cathaclysmi est mersa profundo,
Nec damnata fuit, quando Nembrotia turris
Concidit et tantae confusa est machina molis,
Rursus Erythraei diuisa per aequora ponti
Est elapsa pedes, Sinaei et culmine montis
Ambrosiis dapibus nutrita et nectare caeli:
Haec alia atque olim et multum contraria Regem
Saeuit in aethereum et magnis clamoribus illi
Supplicium, tormenta, crucem, suspendia poscit.
Ergo infrenatae plebi permisit agendum
Sacrilegus iudex. Consputum atque undique caesum
Adfectumque nouis per tot ludibria flagris
Cernere erat. Verum, postquam data copia tanti
Criminis et rabidae laxata licentia plebis,

-- 34 --

Iam capiti infligunt uulnus regemque salutant
Purpurea indutum trabea solioque sedentem;
Iamque iterant plagas adduntque in uulnera uulnus
Sacra coronato spinosis tempora dumis,
Ne quid inexpertum sceleris sit, ne quid inausum:
Ludibrio est Christus, ceu pars uilissima uulgi.
Et quota pars sceleris scelus est? Conuicia diri
Carnifices laetale uomunt, ceu uipera, uirus,
Accumulantque immane nefas, rerumque parenti
Detractant. Animosne truces crudelibus[ERROR: no reftable :]2,148 crudelibus in margine: immanibus ausis
Incaestare parum est? Infringere uerbera dorso,
Incursare Deum uirgis totumque flagellis,
Mancipium ut seruile, quati sanieque rubenti[ERROR: no reftable :]2,151 rubenti in margine: cruenta
Stillare et madidam plagis crepitare columnam,
Totque fatigari nixus, lassare cruentas,
Nec satiare manus? Heu lamentabile cunctis
Hostibus et cuius uisu miserescere possent
Et lugere ferae uel saxa carentia sensu;
Et lacerum talos a uertice corpus ad imos
Gaudia Iudaeis, risus, dicteria praestat!
Poena uoluptati est, festiuo scommate ludunt
In Christum, Solymis tanta est petulantia uerpis![ERROR: no reftable :]2,160 uerpis Agić: uepris
Scilicet et nostrum tenebris obducere solem
Tentauere truces, quem non nigrantia texant
Nubila, nec solita fraudatum luce coloret

-- 34v --

Caeruleo quotiens pallentior obice cogit
Defectum languere[ERROR: no reftable :]2,165 languere in margine: pallere diem intermenstrua Luna
Nocte intempesta, nec tellus atra recondat
Aut Herebus uasta caligine teter opacet.
Hunc tamen obnubi credunt uelamine paruo
Atque oculos, Sol unde micat, quibus omnia lucent,
Omnia lustrantur, uisus quibus orba uetantur
Vsurpare suos lucisque expertia degunt.
Ergo serenatam praestringit fascia frontem
Arctaque uincla ligant, ueluti splendore sequestro
Tegmine praetentae uestis: frons tota rubescit
Sanguineis inscripta notis et cuia resultet
Coniectare iubent fragilisque fatiscat harundo,
Cuius et auctoris circum caua tinniat ictus
Tempora, quis cannas adoperto in uertice frangat;
Scurrilesque iocos et seria uulnera miscent
Et salibus tormenta scatent et ludicra res est
Iudaeis curtis et mimica fabula Christus,
Aethereumque decus deridet Apella profanus!
Dum tamen hic tanti praetexere luminis audet
Auctores oculos fuscaque inuoluere palla,
Nescius ipse suae praetendi nubila menti
Aeternumque iubar caelarier, utque serenum
In Christo solem et stellas extinguit et ipsum

-- 35 --

Exoculat mundum uitalesque eripit auras.
Pessime carnificum, merito dignissime mundo,
Quas tenebras moliris iners, mergende profundum,
Lucifuga, in praeceps, oculis dum ferre recusas
Veridicum Lumen, Lucique illudis opertae,
Degener, insultasque Deo! Tamen illa silescit
Insignis pietas, agnoque simillima uero,
Immunis questus, nec uerbo aut uoce resistit,
Impuraeque piis maledicta procatia linguae
Auribus et forti fera uulnera corpore perfert.
Et ueluti uastis obnoxia fluctibus extat
Ventorumque minis rupes immobilis haeret
Et secura riget circum latrantibus undis,
Sic dictu horrendum patitur taciturna nec hiscit
Maiestas diuina nefas Summoque Parenti
Elinguis uel muta litat, pia uictima, cultros
Nec refugit mactanda suos. Per singula sudat
Membra cruor largoque exundant sanguine uenae:
Non aliter quam se totis effundere praelis
Vina Falerna solent, circumfluit ubere pleno
Copia feruentesque lacus et dolia complet,
Totaque puniceo pressura colore rubescit –
Sic uitis diuina fluit magnoque redundat
Sanguine, quae redimit mundum, quae crimina purgat,
Sed iustis potanda tamen, prohibenda profanis.

-- 35v --

Vitis sancta, precor, totique uberrima mundo,
Quae sic ambrosium spiras ueneranda saporem,
Da Tua uina bibam aut summo tenus abluar ore!
Sed nondum precii satis est, sunt praemia sanctae
Vlteriora Crucis, maternosque edere planctus
Ploratusque pios et foemineos ululatus
Integrare iuuat. Qualis de more uetusto
Agnus, ubi sacris iugulatur uictima templis,
Candida colla libens gladiis Pascalibus offert,
Abscissaque uomit tenerum ceruice cruorem,
Talis sancta libens humana piacula soluit
Hostia, nec nostram detrectat uincere mortem
Morte sua. Miseranda tamen spectacula mundo
Praebuit. Hoc precium uitae: spectate cruentam
Frontem et sanguineos arctus et caesa flagellis
Brachia confixasque manus et pectus apertum,
Pertusosque pedes et crura rubentia flagris.[ERROR: no reftable :]2,229 v. adscriptus in margine
Plagarum immunis[ERROR: no reftable :]2,230 Plagarum immunis in margine: Immunis scelerum pars nulla in corpore restat,
Vulnere nulla uacat. Cedone, mortalia tanti
Flagitia, ut tali moribundus corpore Christus
Pendeat, hos iuxta fures interque profanos
Carnifices? Quod si Christum saeuissime punis,
Sacrilegos absolue reos, absolue nocentes,
Furibus ignoscas, homicidis parce, rapinis
Indulge ueniam. Neque enim miscere profanis

-- 36 --

Sacra licet sanctoque nefas confundere Christo
Raptores utrinque duos: hic publica mundi,
Hi sua facta luunt. Ergo hic tam distat ab illis
Quantum a morte salus, quantum lux alma tenebris.
Ecce tamen geminae maiestas tanta pependit
Praedonum intermixta cruci: manus utraque passa est
Artificis caeli et clauo confixa tenaci.
Hinc per utrunque pedem duplex penetrabile ferrum
Continuat uulnus: mundique immensa tenentem
Pondera transuersi librant duo brachia mali,
Et Dominus rerum duplici super arbore pendet.
Scilicet ille suo uoluit purgare nocentes
Sanguine: sic scelus excusat ueniamque precatur,
Ac uelut ignaris in se raptoribus, ausint
Quod patrare nefas aut quem occidisse laborent.
Hoc pia, suprema quae uoce nouissima dixit
Verba attestantur. Nam primum: »Ignosce furenti
Seque ignoranti populo, Pater Optime!« clamat,
Mox caelo alterutrum praedonem astrisque locauit,
A dextra qui parte crucis sua crimina fassus
Christum implorabat. Sic claementissimus omnes
Exemplo tali iussit sperare nocentes,
Agmina nec tanti scelerum sint ultima quamuis,
Sit quanti precium et diuini gutta cruoris.
Vt uero aspexit matrem, nec iam amplius ipsam
Ore uocat matrem, matrem nec dicere passus,
Heu desolatam matrem! Quae saucia planctu

-- 36v --

Tristibus et lacrimis miseranda per ora profusis
Lugubresque reo par atque simillima uultus,
Quas post terga dabat, quales ante ora querellas,
Et quantos gemitus diuino ex ore ciebat!
»Haeccine suadebant nobis spectacula uates?
Sic gladio fodienda fui? Haec uentura canebat
Visceribus Simeon fatalia uulnera nostris?
O nate, immodicus matris dolor, ante uoluptas
Et mea sola quies et lux clarissima, sic Te
Subfixum aspicio lacrimis manare cruentis?
Sic caesum ostentas uno proh! uulnere corpus,
Obtutum miserae passus foedare parentis,
Infeelix quae nunc Tecum communia sentit
Vulnera, ceu plagis totidem totidemque flagellis
Saucia? Me Tecum simulata per oscula Iudas
Prodidit, adstricta misero qui fauce capistro
Turpe pependit onus. Pariter nunc caedor et isdem
Affligor membris: Iudaee, adfigis in uno
Corpore nempe duos, matrem et sua uiscera natum.
Atque utinam tantum sentirem sola dolorem,
Et Tua mors redimenda mea, mi nate, fuisset,
Cuiuis supplicio mortique impenderer ultro,
Sputa libens, colaphos, spinas et mille tulissem
Verbera, carnifices si possem auertere diros
Et membris prohibere Tuis, grauiora nec essent

-- 37 --

Vulnera nostra Tuis. Tantos miseranda dolores
Mutari cum morte uelim, mihi muneris instar
Mors mea sola foret, si Te superesse parenti
Illaesum sineres, nostrae lux unica uitae!
Sed cruor ancillae uilis, nec foemina labem
Antiquam et primae maculas abolere parentis
Digna fui et mundo praestare quod abstulit Eua.
Eua nocens, utinam tua crimina prisca luissem
Morte mea et ueteres possem pensare reatus!
Hei mihi, sed sceleris complere piacula tanti
Foemina nulla potest. Maior fuit hostia mundo
Debita et humanae nulla est par uictima labi
Te praeter, mea, nate, salus!« Vox deinde reliquit
Plura locuturam et iustum sua uerba dolorem
Destituunt lapsamque solo post terga secutae
Suscipiunt comites, mox instaurata parumper
Abruptos iterat luctus repetitque querellas.
Tum iuuenem matri mitis solator adoptat
Astantem propius, matrem nec dicere passus
Ne miseros luctus pietatis nomen acerbet.
Mox tonat: »Heli, Heli, quid me nam, Maxime rerum,
Liquisti, Genitor?« Quo se clamore professus
Mortalem uerique fuit uox illa doloris;
Sic etiam documenta dedit quo rite precandum est
Humano generi cum summa iubebitur hora.

-- 37v --

Attamen auxilio credunt pars magna uocari
Heliam, expectant Heliam protinus omnes
Auxilium nunquid ferat audieritque uocantem
Vtque laboranti properet succurrere Christo.
Scilicet imploret, propria quem morte redemptum
Eximit in lucem tenebris et carcere nigro!
O tot inauditis plebes deperdita monstris!
Scilicet et: »Sitio!« clamanti bina uenena
Porrigis et multo stillantia pocula felle,
Nec fraudata tamen gustu mordacis aceti
Imbuis! Haec illi caeli pro nectare reddis?
Irrita nec uates diuino ex ore canebant:
»Fellis amaricies cibus est mihi, potus acetum.«
Non tamen hic nostro sitiebat more: salutis
Humanae sitis illa fuit manesque parentum
In lucem optabat fractis reuocare tenebris.
Mox animam supplex mortali ex parte paternis
Commendat manibus, nostrae simul utile uitae
Edidit exemplum, dehinc mortem morte peremit
Emittitque libens animam atque humanitus efflat.
Tum uero audiri gemitus uocesque querentum
Nec modo moesta parens materteraque utraque, nec non
Mandalene preciosa gerens unguenta queruntur
Discipulusque gemens: proprii manifesta doloris

-- 38 --

Signa dedit mundus sensuque carentia lugent.
Horrendum dictu! Miserata est machina caeli
Mortem, Christe, Tuam: Te Cynthia decolor et Te
Atratis sol luxit equis; tum templa fatiscunt
Tegmine[ERROR: no reftable :]2,343 tegmine suprascriptum: culmine diuiduo et magno telluris hyatu
Subsidunt montes, totus simul arietat orbis.
Antiquumque Chaos timuerunt saecula et umbras
Et tot uisa ferunt fractis simulacra sepulcris:
Hic fratrum manes miratur, at ille reuersos
Coniugis in lucem, et nati plaerique parentes
Expauere suos. Haec et maiora feruntur
Miris monstra modis olim testantia tanti
Numinis occasum. Mundi pars nulla pepercit
Auctorem sentire suum Dominumque fateri.
Tu uero, Iudaea, negas, nulloque pudore,
Nullo es uicta metu, nec te miseretque pudetque
Tot scelerum! Quin te purgas et monstra relinquis
Teque redemptori nostro peccasse fateris?
Quin age te recipis, quamuis patraueris ingens
Flagitium: ueniam si forte precabere supplex,
Protinus ille dabit, cuius claementia maior
Omnibus est noxis. Fodienti cuspide pectus
Lumina restituit, caesamque satellitis aurem
Sanauit Malchi, et Mariae loca foeda colenti
Perque lupanaris spatianti lustra pepercit,
Orantemque pius traduxit in astra latronem:[ERROR: no reftable :]2,364 v. adscriptus in margine
Non tibi mitis erit ueniam, o Iudaee, precanti,

-- 38v --

Improbe? Nonne uides ut te et quoscunque nocentes
Clamat in amplexus ulnisque inuitat apertis?

Previous section

Next section


Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.