Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Previous section

Next section

-- 47 --

6. Fratri Francisso pro poetica
Si quibus humanae cognata poetica menti
Contigit, aethereis est sedibus insita seque
Cęlitus esse probat, pariter mentisque suique
Auctorem testata Deum, quis munera diuum
Insimulet, Francisse? Quis arguat aetheris alti
Particulam et caelo quicquid bacchamur ab alto?
Quis rudis, ignarus, simplex, mysteria nescit
Summo uestra polo manare et amoris inurri
Corpus in humanum diuini uulnera? Quorum
Francissus ueram faciem monimentaque gestat
Quae uolucer depinxit Amor; nam uulnere caeco
Saucia mens pariter corpus consauciat ipsum
Inque uicem patitur contagia corporis aegri.
An, rogo, fatidicis mens est aliunde Sibyllis
Praescia uenturi et priscis exorta prophetis?
Aut alio uates de fonte uenire putandum est
Et sacros animum mentemque haurire poetas?
Nam si crimen erit cantare et pangere carmen,
Cur Moses paeana canit per hyantia uictor
Aequora transgressus, medio discrimine ponti
Fissilis et sicco noua per diuortia limo
Perque intercisis nudatum fluctibus isthmon?
Cur, inquam, populi detracti e faucibus hostis
Carmina uicinus persultat ouantia dulci
Nectare tam facilis tentoria pascere Syon?

-- 47v --

Quis puer exultat per uasta incendia et inter
Ludit anhelantes inadusto corpore flammas
Exarmatque ardore faces piceosque furores
Temperat et iustos fornace absoluit alumnos
Aethereum triplici modulantes carmine Regem?
Quorum obmutescunt concentibus omnia miris
Naulia, sambucae, nec uox interstrepit ulla,
Aut interpellat pubem medio igne canoram,
Non clangore tubae, non ausis hiscere bombis.
Nam quid adulterii commissa piacula dicam,
Caedis et adiectum facinus per carmina solui,
Dauiticasque preces per iambos supplice cantu
Currere? Quid tenero lasciuas pollice cordas
Foemineasque faces et mystica uulnera regis
Aut decantatos referam Salomonis amores?
Caetera quid referam tot uatum oracula sacram
E caelo spirare fidem per carmina? Vates
Sic Hieremia canit recutitae immania gentis
Portendi scelera et casus instare supremos
Carnifici populo et longe uentura suorum
Praeuenit excidia praesago et praecoce luctu.
Non secus Emanuel, »Nobiscum numen«, et ipse
Virginei partus praesagia uersibus edit,
Aetheris et summi mysteria pandit Esaias
Totque alii uates Superum responsa canoris
Spirauere modis per amica poemata caelo.

-- 48 --

Ipsa etiam Genitrix, maris inscia, Voce marita
Viscera casta grauis, Verbo desponsa iugali,
Laetitiam prodit per carmina, quae sibi subter
Pusio concaeptus caeci sinuamine dictat
Ventris et exultat materna per ora profari
Anticipatque suos uagitus carmine dulci.
Argumentosus dices fortasse: »Nec artem
Culpo, sed artificem seu quisquis adulterat artem.«
Nos etiam culpamus idem. Mihi peccat abusus
Artificis pariter; neque enim, deluditur ullus
Si medicus, medicina rea est. Damnanda uidetur
Nec mihi relligio iurataque regula si quis
Delirat collega tuus pede deuia uarro
Sectatus pronisque ruens ambagibus, ut fit,
Mille ueneficia et magicas tentauerit artes.
Contemplator aquas, sunt muneris omnia quarum,
Vt persaepe ruant immane frementibus undis
Dilluuioque suo segetes, armenta, colonos,
Omnibus exitio confundant omnia passim;
Non tamen iccirco nobis inamabilis unda est
Singula cuius ope et potu recreantur amoeno.
Ignotum brutis animantibus inque repertum
Nonne uides ignem? Primus qui more ferarum
Pallantem lustris hominem sociauit in unum,
Primus inhumano detersit saecula uictu,

-- 48v --

Cuius opis studia et mores artesque magistrae,
Paulatim hinc etiam feelix opulentia nec non
Tot bona fluxerunt, tot rerum commoda: seu quis
Aedificat, terram seu uomere, classibus aequor
Proscindit, frustra studio conatus inani
Deficit ignis inops, flammarum immunis et expers.
Qui tamen excoluit gentes hominemque poliuit,
Syluestrem et cultu uitam meliore refinxit
Squallentesque situs aeui spoliauit inertis,
Saepe uides docilem confundere sacra profanis,
Vrbibus et sanctis inferre incendia templis
Sacrilegumque ignem uiolare altaria diuum
Exitioque frui. Quod si tibi fabula mendax
Quid Phaethontaeus tulerit flagrantior ignis,
Saltem arsura docent supremis omnia flammis
Fata quod exitium terris mundoque minantur.
Non tamen inuisos ignes damnamus et usu
Carnificem flammam nostro interdicimus; immo
Nostra uiuit ope atque alimenta per arida gliscit
Ardor et instaurat rediuiuas fomite uires.
Cum passim uideas elementum impune foueri,
Nec fraudi aut uitio est, nisi si quis abutitur igne.
Tu quoque, Cyrnaeas si forte poetica taxos
Mella uides redolere, fauos nec protinus omnes

-- 49 --

Nec Siculum nectar damnabis et Attica mella.
Quod si materies promiscua peccat, habenda
Num rea Calliope est, hominum diuumque uoluptas?
Num si Trinacrias, Acheloia monstra, uolucres
Sirenasque truces fugitamus ut acre uenenum,
Non minus et caeli nobis innoxia Siren
Declinanda, melos aut suaue nouemplicis aethrae
Nec dulces Musas et amabile carmen amemus?
Cur igitur Christi Francissus dogma secutus
Vt moribundus olor supremo in funere fertur
Nescio quos cecinisse modos? Nanque ipse Redemptor
Et mundi precium, propiora piacula Christus
Discipulos inter cantatis praeuenit hymnis.
Idem Opifex rerum, Sapientia summa, probare
Cuncta iubet, meliora sequi. Quis grata recuset
Propter apes mella? Aut pomaria stultus ob inter
Currentem spinam Pestique rosaria damnet?
Nonne maritari cernis cum compare dulci
Tristia et alternare uices per mutua? Verum,
Lydius ut lapis, hoc ratio discernit ab illo,
Atque subaeratum puro discriminat auro.
Deprauari igitur quid mirum singula nec non
In Chaos antiquum rursus confusa reuerti,
Si non delectus melioris et optio fiat?

Previous section

Next section


Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.