Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Previous section

Next section

7. Ad Marianum de musica

-- 49v --

Quę tibi torpentes ignauia fluxit in arctus?
Quae te paulatim uictrix lasciuia totum
Vindicat? Vsque adeone tuam patiere iuuentam
Imbelli torpere sono? Languescere nunquam
Cessabis monstris muliebribus? Vsque perennis
Desidiae reus esse uelis? Quin protinus omnes
Pruritus ualuisse facis, tentigine tanta
Ac scabie et morbo ne tu miser usque labores?
Sic, puto, sic semper laxabere, sicne fatisces
Perpetuum? Quin tu subito colliria poscis
Et patulam opturas medicato uellere frontem,
Aut pice rimosas et hyantes obstruis aures,
Seu tu Dulichia mauis surdescere caera,
Quando aliter tetras, Acheloia monstra, uolucres
Infęlix Siculique latus transire profundi
Haud impune potes? Quod ni, Mariane, dolosae
Hoc lenocinium uocis pestemque canoram
Effugis, Aethnaeis scopulis saxoque Sicano
Surdior, allectus cantu dulcique ueneno
Syrenum et captus iucunda fronte peribis,
Vt qui Sardoo moriturus ridet ab ictu.
Quod si consiliis aperire salubribus aures
Forte meis praestat nec uatem surdus obaudis,
Irritamentum pruritus ocyus aufer
Segnitiemque tuam cytharaque aegrescere inerti
Foemineis parcas monstris, nec te mihi scurram

-- 50 --

Nec mollem praestes cytharoedum siue coraulem.
Scilicet his tantum nugis decurritur aetas,
Hoc tirocinio uersare, hac gymnade gaudes?
Hic sudor puluisque tuus? Quando has mihi debes
Primitias, quando haec documenta impuberis aeui?
At cur non potius, quibus haec muliebria cordi
Monstra uiri – seu uos potius dixisse puellas
Conueniat facilesque nurus et coniuge dignas –
Segmentum geritis, multitia, flammea, mitram
Aut tereti fuso lanam exercetis herilem
Filaque sputiferis trahitis praemorsa labellis?
Cur non, o uestri generis sexusque rebelles,
Nubitis, haec ubi uos taciti contagia morbi,
Haec scabies archana iuuat? Quod tuberis unquam,
Quod genus urticae, boleti herbaeque salaces,
Exacuunt teneros, quantum haec lasciuia, lumbos?
Scilicet his Priami lorum, Titonia siue
Hernia Nestorei seu ramicis hyrta moratur
Entherocella modis, seu pontificale pilosum
Inguen et hircosus nequeat iuuenescere penis?
Quae non insolita tentigine uermicet imis
Visceribus scabies morboque libidinis arctus
Perfluat, audita turpis prurigine cantus?
Ergo animum mollire caue cytharaeque salacis
Auersere modos, tremularum et desine uocum.
Vox blanda et nequam digitos habet, illa per aures
Pertentare solet demissa et scalpere lumbos

-- 50v --

Atque titillatos aufert tentigine sensus.
Vt tamen obscaenis similes gannitibus odi
Et dignos meretrice sonos mollique cinaedo,
Sic minus absurda nec amabile uoce boantes
Exaudire uelim atque ululantes uoce ferina
Et uasto clamore Getas Cymbrosque frementes.
Vt toruam fugio pestem, sic debile carmen
Eneruesque modos. Vox efferat altera mentem,
Altera debilitat. Medium simplexque probamus;
Semiuirosque Phrygas et rustica pectora uito.
Vox tamen ambrosia quandoque et nectare dulci
Dulcior Hyblaeisque fauis fluat, illa dolores
Mitiget et fletus dulcescere cogat amaros,
Illa salutares somnos mortalibus aegris
Alliciat morbosque graues saeuumque laborem
Paulatim leuet et sudorem abstergat anhelum.
Illa domet rabiem et furiales temperet iras
Immitemque animum et saeuae corda aspra nouercae
Leniat, illa Iouem exarmet iam fulmine in ipso,
Et prece conciliet manes hominesque deosque.
Illa etiam somno torpentes excitat arctus
Accenditque uiros laudum face et asperat iras
Ingentes, pulcramque docet per uulnera mortem
Pro patria et laribus, pro libertate pacisci
Et procul ignauum fugat imperiosa pauorem.

-- 51 --

Tu tales imitere sonos uocisque manusque
Quae castos uatesque decent nec parce pudicae
Ingenuaeque lyrae. Nec si per turpia laedor,
Iccirco cantus uitae morumque magistros
Fastidire uelim: mores et Dorica laudo
Carmina Pythagoraeque sonos ritusque Laconum.

Previous section

Next section


Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.