Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Previous section

Next section

10.
Non quia communi sortitus origine nomen
Turcharum aut sanguis barbarus esse uelis,
Francisce, o gentis Gonzagae nobile sidus,
Omine sed certo Turchus ubique sonas.
Nam, uelut inuictis tribuit Germania Drusis,
Victori aut nomen Dacica terra suo,
Aut sua Scipiadae dedit Affrica, Creta Metello,
Praescia sic generi fata dedere tuo.
Nam tua uenturae uox est praenuncia sortis,
Debentur sceptris Turchica regna tuis.
Nomina sic olim magnis celebranda triumphis,
Quae modo sors tribuit, prospera bella dabunt.
Quid mirum? Sanctae superatum munere pacis
Vinci a Gonzaga principe posse doces,
Qui modo, dum meritis tecum certare laborat,
Attamen officiis uincitur ille tuis.
Nec tibi largitor par est, sed cedere passus,

-- 63v --

Europam atque Asiam iactitet ille licet,
Qui tibi muneribus tantis, licet auctio fiat
Turcarum regni, praeualuisse nequit.
Haec prima est pacis uictoria, proxima bello:
Mox tibi finitimus Turca triumphus erit.

Previous section

Next section


Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.