Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Previous section

Next section

14.
Sanguine quod surgis Romano, hinc, Barbe, tuorum
Ostentare potes pontificale genus,
Gloria, ni fallor, magna est; noua gloria maior
Quod Venetae pars est conspicienda togae.
Nam meruisse omnes simul et uicisse uideris
Quos decorat proauos aenea barba tuos.
Nec minus et Veneto rerum iam stante senatu
Principe Romanos stare putamus auos.
Adde quod in uobis augescit Romula pubes,
Gaudet et ornari posteritate sua,
Quod uestrae nulla est permissa licentia plebi,
Iura nec ambiguus publica ciuis habet;
Sed neque patritius uilis contemptor acerui,
Iustitia populum sustinet esse parem.
Ergo quis indignos proauito culmine credat
Quos patriae proceres educat aula tuę?

-- 65v --

Qui sibi cognatos quoties rexere Quirites,
Accepere nouum culmina sancta decus.

Previous section

Next section


Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.