Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Previous section

Next section

2.
O breuis, o uelox fugitiuaque, Pausa, uoluptas,
O nimium uitae gaudia uana meae!
Quam uariis ludor per inania uisa figuris
Et capior somni credulitate leuis!
Hoc erat ambrosiam quod rebar et esse deorum
Pocula, quod fallax umbra soporis erat?
Aeger ut incassum fęlix intercute morbo
Per somnum oblatis exhylarabar aquis,
Incertum an uigilans, animi dum caeca uoluntas
Consilium ut frenos acer obaudit equus
Et ruit in praeceps, brutis obnoxia tantum
Sensibus, imperii nobilioris egens.
Qualis et ammisso moderamine puppis aberrat
Atque gubernaclis fluctuat orba suis,
Talis in abruptum me deuius error agebat
Et deturbatum mentis ab arce meae.
Parce tamen, parce, o, si te non Caucasus horrens
Procreat aut Scyticae tristior ora plagae,
Nec fera Centauri aut Lestrigonis educat aula,
Nec lupa, nec nutrix ulla leaena tua est,
Sed pia concepit tellus, et amabilis, inquam,
Vnda per ora nouem lene fluentis aquae,
Mox immortali sanctoque sub ubere fotum
Nutrit in ambrosio Deiopęa sinu!
An placidas contemnis aquas et amoena fluenta
Stagnaque natalis desidiosa soli?

-- 55v --

Paullatimque aboles radicitus indole prima
Quos docuit mores sanctior unda pios,
Inque nouam rabiem gaudes et sponte propinqui
In tempestates degenerare maris?
Hinc, uelut Aeolio Boreas animosus ab antro,
Dilaceras nostrae carbasa tenta ratis;
Nominis usque adeo pertaesum est meque fatigas
Durior o quouis, Pausa, labore mihi.
Quid tamen immitem querimur? Pellacia damno est,
Tetrior illecebris nulla procella tuis.
Nec mage Syrenum cantus laetale uenenum est,
Nec qui Sardoo risus ab angue uenit,
Nec te praetenta fallacior hamus in esca:
Haec tua sunt uirus dulcia mella meum.
Hinc mihi te rabidis praestat saeuire procellis,
Neue meae fias aura secunda rati.
Quin et Vlyssaea iuuat obsurdescere caera
Ne capiar blanda uocis ab arte tuae.
Laetalesque cibos quibus escor et omnia certum est
Raetia tendendis prompta cauere dolis.
Siue opus, auctores oculos mihi criminis huius
Effodiam, tanti semina prima mali,
Siue ueneficiis purgabile pectus amaris:
Vt ualeam, quae non tetra uenena bibam?

-- 56 --

Previous section

Next section


Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.