Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Previous section

Next section

4.
Ecce petiturus iubilaea piacula supplex
Congentilitio nomine reque Bonus,
Non satis esse putat celebri purgamina ritu
Praecipuum tantae munus habere uiae,
Sed quasi facturus sanctis auctaria rebus,
Quaerit amicitiae foedus inire tuae.
Nec studium Superos audire et cernere maius
Quam te, conspicui numinis instar, habet.
Audito quod si reuerentia principe tanta est,
Admoto propius gloria maior erit,
Maiestasque suum praesens duplicabit honorem:
Deficit auditis rebus iniqua fides.

-- 57v --

Nam licet augescant mendacibus omnia Musis,
Par tamen est titulis nulla Camoena tuis,
Quo mage fama loquax tanti sub honore laborat
Principis et uulgi murmur inane leuis.
Qui liceat passim celebreris, et ore supino
Pendeat ad laudes Illyris ora tuas:
Siue domi, seu me uersantem in rure paterno,
Ad nomen lassant pocula nona tuum,
Te nostri risus, te seria nostra loquuntur,
Et tua si desint nomina, mutus ero.
Quod tamen hic audit de te conuiua remotus,
Nescio quid spectat maius in ore tuo.
Feelices igitur qui te propiore fruuntur,
Inclyta qui nostri principis ora uident.
Hos ego malluerim quam sydera cernere uultus,
Hoc ego malluerim quam Iouis ore frui.
Mens tamen absentem semper spectare uidetur,
Qua mihi te sola parte uidere licet,
Nec nisi solari questus contingit amicos
Et desiderium triste leuare meum.
Quo mage succedunt felicibus omnia fatis
Et tibi fortuna dexteriore fluunt,
Hinc ego te studio teneor leuiore uidendi,

-- 58 --

Ne uidear non te, sed tua uelle sequi.
Fortunam neque enim quam te spectare laboro,
Aeternum meritis sit tamen aequa tuis,
Semper inoffensum felix habitura tenorem,
Ne meus aduersa sorte probetur amor.
Nanque reportantur quod de te prospera semper,
Optata nimium conditione fruor:
Inde secundari uotis felicibus aures,
Haec animo refero gaudia sola meo.
Quo fruerer praesente magis, fortuna quod unum
Inuidisse oculis uisa maligna meis;
Non tamen, amota quamuis regione moramur,
Desperant uultus lumina nostra tuos,
Autumni seu me rapienda occasio praeceps
Temporis inuitat commoditate sui.
Interea nostrum, princeps uenerande, sodalem
Aspicias uultu conueniente Bonum,
Vt uelut auditam praesens tua gloria uincat,
Est oculis cuius maior habenda fides,
Sic incrementum uisi cognoscat amoris
Atque in se praesens pignora nostra probet.
Si spectare uelis, generi par nomen auito,
Si mores, qui non dedecuere genus;

-- 58v --

Quod, puto, Romano est de sanguine, nanque colonos
Huc misit quondam Troia Roma suos.
Hunc tot amicorum ne reice; dignior alter
Nemo sodalitio est, nemo fauore tuo.

Previous section

Next section


Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.