Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Previous section

Next section

5.
Luctibus infelix cur aestimor esse meorum?
O fratres, obitum parcite flere meum,
Quod modo dicebar, praeludia certa fuerunt
Nomine uenturum uaticinante decus,
Nec mihi Felicis nomen disconuenit impar:
Nunc sonat ex uero quod prius omen erat.
Nunc ego sum felix, tam me langoris acerbi
Dedecet et mortis poenituisse meae.
Ipsa ualetudo grata est mihi, munere cuius
Est mihi peccandi copia facta minor.
Ergo mori lucrum est, nec corpus inutile damnem;
Haec nos felices res facit, illa bonos.
Nam uelut acris equi calor impetuosus obaudit
Frena nec immanes ponte tenentur aquae,
Sic minus hoc sese iuuenilis temperat ardor
Quo mage confidit uiribus ille suis.
Quem nisi compescis freno grauiore, peribis
Infelix uoti proditione tui.

-- 59 --

Ergo uel optandum fuerat mihi debile corpus:
Dos ista melior dote carere fuit.
Integritas animi sospes pro corpore mansit,
Candida simplicitas, intemerata fides.
Hae mihi uirtutes caelum sine labe dederunt:
Mulcta salutaris corporis illa fuit.
Sic citius uidi uel tutius astra, rependit
Debilitas gratas officiosa uices.
Ergo meam mortem melior quod uita secuta est,
Non est langoris gratia nulla mei.
Tu tamen, o mater, luctu tristaris acerbo
Ac esset natus flebilis umbra tuus?
Si nescis, gremio Felix consedit auito,
Fulgurat et patrio lucida stella sinu.
Hic pro te natisque tuis sine fine precatur,
Maternasque preces pondus habere facit.
Quare age, moesta parens, ingratos comprime questus,
Flecte uel offensos ore gemente deos,
Vt quae laesisti, lachrymis pia numina places:
Haec gutta ex oculis stillet honesta tuis.

Previous section

Next section


Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.