Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Previous section

Next section

10.
Siccine decaeptos contemnis, Flauia, diuos,
Nec metuis sanctam contemerare fidem?
Sic frustra est dextrae data dextera? Quaeque recaepit
Te modo uenturam, Punica lingua fuit?
Ast ego caelestes cordi tibi meque putabam
Credulus et uerbis pondus inesse tuis.
Tu potius sequeris periuria, linquis amicum,
Et rapiunt celeres irrita uerba nothi.
Scilicet ultrices mendacia plectere Diras
Nescis et memores criminis esse deas?
Fictum Acheronta putas? Furiarum uerbera rides?
Et tibi Tisiphone creditur esse iocus?
Quod si perfidia est nullis obnoxia poenis,
Innocuum crimen quodlibet esse rear.
Sed potius refugis reminiscere Tantalon undis,
Qui poenam merito perfidus ore luit;
Laomedontaeae subeant periuria linguae:

-- 89v --

Falsa fides nullo tempore inulta fuit.
An, rogo, te credis peccare impune quod ultrix
Non subito est dominae noxia poena suae?
Reddenda est, mihi crede, tibi cum foenore merces
Et mora supplicii persoluenda tui.
Sed mea dicta, precor, uanescant irrita: poena est
Si qua luenda tibi, sit precor illa leuis.
Nec si durities adamantina corde rigeret,
Nec si pectoribus saxea fibra meis,
His grauiora precer demens, uel si qua precarer,
Optarem in nostrum cuncta redire caput.
At tu perfidia gestis atque improba gaudes,
Vatis et exitio pasceris ipsa tui,
Meque ita decaeptum rides uictrixque triumphas,
Callida iam regnas fraudibus ipsa meis.
Accedunt damnis ludibria, criminis auctor
Debuerit quamuis rectius illa pati.
Scilicet alterius sequitur me poena nocentis,
Et duplici noxa culpa aliena mea est.
An, rogo, iuranti peccat qui credit amicae?
An, quaecunque magis peierat, illa rea est?
Sed sic elapsam manibus praedam obicis hosti
Et te detractam faucibus esse meis.

-- 90 --

Quem tamen ipsa refers hostem? Quid praeter amicus
Quem tu fallebas, perfida, fidus eram?
Exuuiis quid enim reducem remeare recaeptis
Te memoras? Quaenam iusta trophaea refers?
Quid, rogo, per scelus et periuria mille triumphas?
Haec indigna tuum gaudia crimen habet.
Periuram non esse sat est. Sed fama paratur
Atque ex insidiis gloria magna meis.
Quin potius cessas inhonesta laude placere
Atque hanc perfidiam dedecus esse putas?
Quin rata uerba facis et fallax uoce bilingui
Nunc homines parcis, nunc uiolare deos?
Quae si seruasses[ERROR: no reftable :]10,53 seruasses Agić: seruasset promissa, quid inde perisset?
Quod poterat damnum basia sola sequi,
Qualia dilecto siue unica nata parenti,
Seu dare cognatis gaudet adulta soror?
Haec saltem – si non istis meliora – dedisses,
Quae mihi de medio lapsa fuere sinu,
Quae mihi anhelanti sunt pene refixa labello,
Quae prohibet cupido stulta puella uiro,
Qualia et inserto certat decerpere rostro,
Garrula cum uerno tempore prurit auis.
Haec mihi fallaci rapuisti basia lingua
Et quae fingebam gaudia mille modis.
Sed quid ego accusem blandae periuria linguae?

-- 90v --

Sum reus et plector credulitate mea.
Tot bona non subito exciderent si cautior essem:
Stultitia e manibus lapsa fuere meis.
Non ego pro certis incerta capessere rebus
Debueram et uerbis credulus esse tuis.
An male certus eram quod inania semper amantum
Et uento et liquida dicta notentur aqua?
Non tamen haec impune uident periuria diui
Nec sunt caelicolis crimina nostra iocus.
Esse quidem aetherea numen non fallimur aula,
Testantur summum fulmina missa Iouem.
Nec tanti peccare tibi ut, Flauilla, pauescas
Siderea quotiens intonat arce Pater.
Vos tamen huic primum peccanti ignoscite, diui:
Vlterius crimen praemia digna ferat.

Previous section

Next section


Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.