Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Previous section

Next section

18.
Dispereat qui nos propior diuellit agellus:
Dispereat qui nos dissociauit amor!
Dispereat quae nos uindemia reddidit hostes
Quaeque simultatis causa maligna fuit!

-- 96 --

Dispereat quae nos uicinia perdidit et quae
Proximitas tanti criminis una rea est!
Haec nos dissoluit fidosque alienat amicos
Disiunctisque procul mentibus esse facit,
Dissidium et tanti diuortia fecit amoris
Qui nos debuerat consociare locus:
Ryphaeos quod si coleres nigramue Syenen,
Esses diuerso proximus orbe magis.
Scilicet hoc tecum uixisse diutius una,
Hoc mihi uicinum rus habuisse iuuat.
An nisi colloquia et uitae commercia tecum
Intercessissent mutua, tutus eram?
Iam desiderio grauius me copia perdit,
Offendor ruris proximitate tui.
Vtque attrectati nimium difflantur odores,
Nec rosa, nec durant lilia tacta diu,
Sic amor atteritur longo saciatus ab usu,
Et citra luxum gaudia sola placent.
Quid mirum, si me fastidis, pessime, si nunc
Surgit ab admonitu nausea multa meo?
Consuetudo uetus et gratia prodiga peccant,
Peccat amicitiae copia longa meae,
Et bilem et stomachum et nostri tibi taedia fecit
Qui sese nimium noster abusus amor.

-- 96v --

Nam tibi quod nunquam praesentia nostra negata est,
Torpuit emerita mente remissa fides,
Inque tuos sensus obrepit triste ueternum
Et desudato negligor ex animo.
Sic tibi contemnor, nec me miraris, ut olim,
Nec pendes uatis sedulus ore tui.
Vsque adeone tibi male temperat ardor habendi
Vt tibi sim uili uilior ipse mero?
Fece cadisque tuis leuior tibi gratia nostra est?
Heu, pluris quam me sordida musta facis!
Hinc corrugaris tam tristi nubilus ore
Meque supercilio turbidiore notas,
Horrescisque minax, nec te mala iurgia mecum,
Perfide, nec rixas conseruisse pudet!
Nemo uetat: satiare odiis pascasque furorem
Et frenos animo liberiore doma;
Dentibus horrendum freme, sit saeuire uoluptas,
Et poscas iugulum, sanguinolente, meum.
Haec ubi tempestas sedabitur et resipisces,
Vlciscere meas fortius ipse uices.
Magnus Alexander, qua Clytum occidit, eandem,
Ni teneant, in se uerteret ille manum;
Quam casu intulerat mortem, ut purgaret, Adrastus
Infęlix propria est uictima caesa manu.

-- 97 --

An, rogo, non doleat Pyladem si laedat Orestes?
Frater an offenso Castore laetus erit?
Nisus in Euryalo grauiora pericula sensit
Et Bitiae grauior mors aliena sua est.
Quo mea plus uindex iniuria saeuiet in te,
Fiet et auctori perniciosa suo.
Sed tibi parcendum, ne te mens nota flagellet,
Sit mihi peccati poena luenda tui:
Suscipiam tua facta libens, me puniat unum
Alteruter seu quod fecimus ambo nefas.
Quod si mente tua necquicquam absolueris et te
Haec dea supplicio iusta carere uetat,
Poenituisse sat est, satis est commissa fateri,
Delictis satis est ingemuisse tuis.
Sic placare piae poteris sacraria mentis
Candoremque animi conciliare tui;
Sic paullum laxata fides adamante coibit,
Mutuus et magno foenore surget amor.

Previous section

Next section


Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.