Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Previous section

Next section

19.
Desine blanditias mendaces fingere nobis,
O male caelandis ingeniosa dolis!
Desine: nanque tuas tandem depraendimus artes,
Quod uitium ulterius dissimulare nequis.

-- 97v --

Addicta es precio, quouis mercabilis aere,
Hanc tibi perniciem quęstus, auara, dedit!
Illa tui quondam custodia sola pudoris,
Auro expugnata est ianua, uicta sera,
Laxataeque fores crebro stridore queruntur,
Et manifesta suae furta loquuntur herae.
Hinc tu nescio quo uulgi rumore laboras
Et tibi pollutae turpis inusta nota est.
Ergo quae fueras casta et formosa, uideris
Nunc neutrum: alterutro perdis utrunque decus.
Vltio nec parua est uiolati fama pudoris,
Quae tibi deformem fixit acerba notam.
Illa canit precio captam nec amore teneri,
Nec Venerem quam te turpia lucra sequi;
Nec postes, auri nisi diuite claue, recludi
Velle nec, auratum praeter, amare Iouem.
Et nisi falsa ferunt, si sit Ioue ditior ipso,
Carnificem uelles praeposuisse Ioui,
Et tibi quam locuplex tam pulcher habetur amator,
Nec nisi nummatos respicis ipsa sinus.
Venales cuiquam coitus, uenalia praestas
Oscula, seu fossor siue bubulcus amant,
Hircososque senes, Thersitis et oscula laudas,

-- 98 --

Nec renuis spurcum turpiter empta latus,
Vlcere nec foedo manantia labra recusas,
Viscanda et labris usque fouenda tuis.
Heu, quorum abstineant tactu coruique lupique,
Quae facerent auidis tedia uulturibus,
Nec bilem aut stomachum faciunt tibi, nausea surgit
Nulla, nec infandae pestis Auerna times,
Nec mala morbosi uitas contagia menti,
Quod uitium instillat uirus in ossa nouum,
Dira peregrino quae fluxit ab orbe Mephytis,
Mentagrae aut nullum quod, puto, nomen habet.
Obscoenis olidum tanti est coluisse lupanar:
Nam procul haec uita caelibe pestis abest.
Tu tamen, heu, precio quondam mea regna pusillo
Deliciasque auro prodis, auara, meas!
Hunc mihi riualem praefers, cui stigmata mille,
Mille cicatrices, ulcera mille uides?
Hunc potes amplecti? Nec te miseretque pudetque
Aut formae aut famae, stulta puella, tuae?
An tanti est quicquid terrarum possidet orbis,
Exiguae nedum, uilis aceruus, opes,
Vt tua deuoueas miseranda tot oscula, cuius
Deuoueat tactum si qua puella sapit?
Attamen et labris lingua insertatur anhelis,

-- 98v --

Oris et immundi dira uenena bibis,
Ac ueluti uitae pigeat mundoque decorem
Et formae inuideas munera rara tuae.
An semel ammissi luitur iactura pudoris,
Purgat et opprobrium mulcta secunda uetus?
Quod mereare licet, tamen hoc tibi deprecor unum
Neu sit auaritiae culpa luenda tuae.
Hic uetus est error, quo te leuis orbita uulgi
Nec nisi peccandi limes apertus agit.
Hinc ruis in praeceps, quo pessima sustinet aetas
Ire per anfractus irrediuiua suos,
Quo uia solemnis uestigia publica monstrat,
Tramite et attrito molle patescit iter.
Quod si multorum diuturnior eleuat usus,
Foemina cur tanti criminis una rea est?
Scilicet hinc molles uestis peregrina puellas,
Hinc uocat Eoi concha uenusta maris,
Siue armilla iuuat niueis gestanda lacertis,
Seu premit ornatas aurea uitta comas,
Seu collo aut digitis preciosum intermicat aurum,
Siue fenestrata pendet in aure lapis:
Perque alios luxus et rerum mille colores
Haec aetas opibus prostat auara suis.

-- 99 --

Quid mirum uestras auro intabescere mentes?
Iam templa et superos inuolat iste furor,
Nunc postquam caelum uenale insania fecit,
Fraudis et immunes non sinit esse deos.
Sed bene quod, quicquid committitur, expiat aurum,
Quodlibet et redimunt ditia dona nefas.
Laedimur et ferro pariter sanamur eodem,
Quaeque manus fecit uulnera, praestat opem.
Quod tamen absoluit, scelus Indulgentia suadet;
Non adeo faciles expedit esse deos.
Nanque recrudescunt nimio delicta fauore,
Quae paruo constat, culpa redire solet.
Ferrum inclaementer petit immedicabile uulnus,
Nec profecturam respuit ignis opem.
Sic grauior censura iuuat, claementia damno est
Saepius, et magnum gratia crimen alit.
Lucrosum facinus recidiuum est, quodque piatur
Parte sui quaestus, tedia ferre nequit.
Tu quoque, nedum impune, lucro sed, Cinnama, peccas:
Quanticunque facis, uilius ipsa luis.
Et praedam et turpes ueniae fiducia luxus,
Et facili mulcta culpa pianda fouet.
Vsque adeo precio leuiore piacula constant

-- 99v --

Quam mala nec sceleris poena pigenda tui!
Ditaris precii cum per fragmenta pusilli,
Absoluit quaestum pars quotacunque tuum.
Haec annona docet uiles te uendere noctes,
Nequitiae indulgent saecla benigna tuae.
Quod me, quod Superos fallis, luit auctio parua
Teque abiurato foedere ditat Amor.
Quod modo delinquis, poteris nunc asse pacisci,
Nec per te offensam poenitet esse fidem.
Si tamen abiectum parcis reuocare pudorem,
Est tibi pro forma cura gerenda tua.
Nam neque quaesito tantum es placitura colore,
Barbara seu Phrygiis conspiciare modis,
Siue Semyramio splendescas aurea luxu,
Seu quoscunque sinus ambitiosa geras,
Nec lenocinio, quantum, mea uita, futura es
Vendibilis castae laude pudicitiae.

Previous section

Next section


Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.