Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Previous section

Next section

23.
Andrea, grauiter tuus poeta
Ęgrescit podager iacetque lecto,
Quem talum prope pollicemque dextrum
In dextro pede Syrius momordit.
Ergo accingere uulneri medendo
Dum spes est opis in malo recenti.
Quamuis hoc rabie caniculari
Virus[ERROR: no reftable :]23,8 uirus in margine: uulnus saeuiat intimum per omnes
Suffusum articulos, per ossa, neruos,
Admoto tamen extrahetur igne
Et ferro et patientia fideli
Succumbet. Mala bestia est podagra,
Coccyti soboles, soror Megęrae,

-- 102v --

Instarque Eumenidum comata et hydris
Armata et face: non tamen ualebit
Sufferre una homines deosque pestis.
Ergo nunc Cereremque Liberumque
Atque omnes Veneres Cupidinesque
Et diuos abigas proteruiores,
Sed Phoebum celebrem genusque Phoebi
Accersas, socios peculiares,
Andrea, tibi uatibusque sacris,
Necnon, quos facio ut deos priores,
Doctos consule et arculas latentes
Librorum, loculos reuolue, quicquid
Auicenna docet, docet Galenus,
Chousque Hippocrates meusque Caelsus.
Vis me plus triduo esurire? Vis me
Per luces totidem sitire? Vis me
Impransum, abstemium dies et horas
Durare? Omnia perpeti paratum
Cernis fortiter Helium, nec ignis
Nec ferri medicamen abnuentem.
Quod si respuis ustulationes
Et cultros remoues periculosos
Et cauteria uulnerariorum
Dum iucundius exigis leuamen,
Quotquot sunt medicas per officinas,
Succos praecipuos legasque gramen
Non ignobile, Thessalis quod aruis
Amphrysum prope nascitur, quod Indus

-- 103 --

Carpit decolor aut Arabs perustus,
Aut Syrtes medicis creant harenis,
Syrtes quae Ioue cornibus uerendo
Insignes celebrantur et poeta
Antiquo, ueteris nepote Batti.
Ergo quod Lybicis uiret Cyrenis,
Quicquid nobile uel salubre profert
Athlas caelifer, experire et offam
Huic monstro inice, dehinc seces et urras.
Vinces uipereum malum, peribit
Stricto gutture uirulenta pestis,
Dum nulla est mora temporisque longi
Ignorat spatium nec ingrauescit,
Quae semper recidiua saeuiore
Bacchatur uice. Praeueni ergo robur
Viresque anticipa mali furentis.
Nascens nanque domabilis, grauique
Inuicta est senio: labore nullo
Vtque incendia prima conquiescunt,
Mox gliscunt spatio, superstes ulla est
Donec materies, furit, nec ignis
Extingui patitur – pari podagra
Desaeuit face. Dum noua est, pusillo
Rore extinguitur, ast ubi furorem
Indulsit mora longior, timenda est:
Vinci nescia corporis per arctus
Omnes pascitur et superba regnat.
Vt mites catulos rudesque foetus

-- 103v --

Interludere cernimus ferarum,
Morsusque innocuos habere donec
Moles corporis inualescit[ERROR: no reftable :]23,72 inualescit in margine: ingrauescit ingens
(Tunc immane fremunt hyante rictu,
In praedam unguibus efferantur uncis):
Horrendum feritas adulta saeuit,
Armantur Lybici mora leones.
Quod si conualeo, pedis pusilli
Magna est gratia. Nam meis Camoenis
Insertabere curiae deorum
Instar numinis, Herculemque claro
Vinces syderei nitore caeli
Et templis Epidaurium draconem;
Ambobus Podalyriis futurus
Longe nobilior, nouus Machaon,
Et Chyrone micantior bimembri,
Et fies mihi Castores gemelli
Bino numine, Cosma, Damianus,
Andreas uenerandus usque et usque,
Caelestis Mutinae decus perenne.

Previous section

Next section


Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.