Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Previous section


-- 104 --

Quae sunt in patrio uenena caelo,
Hic nectar sapiunt et inquilina
Sunt suauissima poma; diminuta
Delectant capite exulisque succi,
Nec postliminio, Mari, recaepto
Vescentem indigena sapore laedunt.
Ergo his utere tutus: irrigatum
Dices ambrosia salubre munus,
Foecundauit aprica quod fenestra
Et cultrix Venerilla. Sole bino
Censentur mea poma pensilique
Horto. Quid Veneris perustionem,
Quam tu scis, loquar? Haec sata intuendo
Et nostrum nemus urrit et propinquam
Visu uulnerat arborem; et roseta
Et languentia lilieta cogit
Suspirare, adeo nouos amores
Lasciuis iaculatur ex ocellis!
Ergo tot liquidos anhela fontes
Exaurit Venerilla et insereni
Imbres adsiduos Iouis precatur
Supplex, irrequieta, temperatque
Ardorem geminum, hinc siticulosam
Aestatem, hinc Veneris faces propinquae,
Alternosque refrigerat calores.
Hinc uiuit rosa, persicis et arbor
Inclinat tenues onusta ramos,
Et tot lilia pensilis uireti
Tollunt purpureos ad astra conos.
Sed cur non simili uenusta flamma

-- 104v --

Bacchatur Venerilla, quae decoram
Praegressa est Venerem? Peculiarem
Visum credere floribus ueretur
Ne suspiria, ne nouos amores,
Formae conscia procreet; uideri
Formidat neque mobiles ocellos
Exercet, dea uisilis nec ulli est.
Sic illam geminus decor uenustat,
Et forma et roseus pudor, Dianae
Vt mixtam Venerem putes: proteruit
Haec ultro speculas palam per omnes
Et lasciuior ore liberali
Nunquam temperat illices ocellos.
Quorum tu facibus, Mari, gemellis
Flagras usque adeo nec inuidendum
Forsan floribus abnuas quod illis
Cultrix sedula sustulit tot aestus.
Sed cur inuideas? Ab igne tanto,
Si non admonitus meos recusas,
Quae nunc fictilibus laborat urnis,
Te cultrix Venerilla uendicabit
Exemploque tuos pari leuabit
Aestus, ut facibus recaepta binis
Bino sidere poma uendicantur.

-- 105 --

Previous section


Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.