Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Previous section

Next section

6.
Nunc, licet imperio lasciui ducar Amoris,
Iussus inexperti uincula ferre iugi,
Haec tamen ipse libens, nedum patienter, inibo
Si dominae fuerit mutua parque fides.
Nam, si me uultu fastidiat illa superbo,
Tollenda est collo sarcina dura meo,

-- 85 --

Neue diu longae patiamur taedia uitae,
Haec mala sunt quouis excutienda modo,
Siue loci spatio, uel iniquae tempore uitae,
Siue erit angores soluere morte meos.
Sin responsa dabit placido mihi Flauia uultu,
Si ueniet quouis empta labore mihi,
Non erit in terris felicior ulla uoluptas,
Vlla nec in terris gaudia pluris erunt,
Qualia nec solio Cyri, nec mercibus Indis,
Mutarim, aut opibus, diues Erythra, tuis.
Nam mihi quid prosit preciosi massa metalli,
Aut quae Milesi lana colore rubet,
Si patienda mihi longae iactura repulsae,
Quem poterit dominae parua necare mora?
Ergo tuo semper uultu pendere uidentur
Aduersa et pariter prospera fata mihi.
Aetherea nec luce magis nec nectare caeli
Quam pasci ex oculis, Flauia, posco tuis.
Te solam intueor, tibi seruio deditus uni,
Te solam ante omnes noster Apollo colit.
O tecum liceat soles numerare beatos
Signandosque nota candidiore dies!
Seu uenies tacitis furtim confisa tenebris,

-- 85v --

Alternos librans clam taciturna pedes,
Quae mihi te iunget nox luce beatior omni,
Par utinam Herculeis noctibus esse uelit!
Cur tamen interea tanti in dispendia ducor
Temporis et longas distrahor usque uices?
O uotis inimica meis, quaecunque moraris,
Et desiderio causa maligna meo,
Sit breuis hora licet, toto est mihi segnior anno
Cum dominam duras praestolor ante fores.
Haec mea nequitia est, haec me unica cura reuinxit,
Hic meus in molli puluere sudat equus.
Tu uero antiquum decus integrare labores,
Dogmaticasque artes Socraticumque sophos,
Et uitia emendes hominum quo, Iane, labores
Saecula mirentur posteriora tuos.
Attamen huic nostro, si fas est, parce furori,
Si fuit ardoris Myrrina causa tui;
Nec modo pallidulo rapuit te Cinnama uultu,
Sed tibi cura diu rustica Flora fuit.
Et mihi fas nostris dominam cantare libellis,
Vnica nec nobis Flauia crimen erit,
Quae mea cum niueis inuoluit scripta papillis,
Phoebaeo uideor blandius ore loqui.

-- 86 --

Haec mihi pensetur merces; tu, Iane, labores
Venari ingenio nomina magna tuo,
Et modo Democritos rigidosque euolue Platonas,
Quodlibet atque uetus discere dogma uelis.
Mi satis iratam uerbis placare puellam,
Mi satis est domina dicere digna mea:
Qua modo uel sola laudari iudice mallim,
Delphica quam laudes templa mouere meas.

Previous section

Next section


Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.