Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Previous section

Next section

6.
Formarum genus est complexio nomine in uno
Multarum: genus est animal, homo forma uel anser,
Participans anima generis per singula corpus.

-- 123v --

Sic tamen est generi species obnoxia, sub se
Vt positis genus esse queat: sic forma animalis
Est hominis genus. Hinc donec descendis ad unum
Et certum, genus esse potest. Hinc barbarus, hinc est
Romanus, genus hoc poteris dixisse uel illud;
Inde genus faciunt mores, persona, uel aetas,
Totque alia, in certo donec genus omne quiescat
Atque indiuiduo desistat corpore passim.
Mox discerniculum discriminat omnia certum:
Quadrupedi bipedes, nostri per mutua sexus,
Aetati distant iuuenilia cuncta senili,
Et parua, et media, et magna, et gradientia sursum
Et pessum, et uolucrum, serpentia praepete cursu,
Quaeque gemunt, ululant, latrant et uoce loquuntur,
Quorum plura homini soli contingere possunt.
Hinc quae contingunt formis euenta uocamus,
Sed neque debentur cunctis promiscua formis.
Vt pote grammaticen homini contingere dicas,
Non tamen haec cuiuis, non accidit obuia cunctis.
Quod proprium est formae tantum communicat uni,
Non multis: sic quo damnantur cetera, nobis
Indulta est – hominis dos – blandi copia risus.

Previous section

Next section


Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.