Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Previous section

Next section

-- 143 --

23.
Hunc age saepe breuem relegas, Mariane, libellum,
Nec pigeat medicos edidicisse sonos.
Non legimur gratis, studio placitura salutis
Haec capient animum qualiacunque tuum.
Nanque operae precium est monitus audire salubres;
Sin minus ingenio, gratia rebus inest.
Quis nisi pertesus lucis sua uota recuset,
Quod iuuat et uitae est auxiliare suae?
Nec quantum obsequio, numeris mea Musa superbit,
Musa salutiferis officiosa modis.
Ergo age praeclusam defende tepentibus austris,
Aufer et a Borea frigidiore domum;
Quam tamen aut liquidi claementior aura Fauoni,
Lucifer aut roseis afflet anhelus equis,
Sicca sed imprimis opulentaque lucis apricet,
Dulce susurrantis murmure diues aquae,
Floribus et circum et foliis bene olentibus halet,
Laurus ubi uirides iactat opaca comas,
Foetorisque expers, Syrio suffimine foelix,
Thuris ibi et myrrhae semper anhelet odor.

-- 143v --

Nec matutino marcesce sopore, sepultus
Sis uelut externi proditione meri,
Sed pigra est fugienda quies; pila, lectio rumpant
Et uia desidiam puluerulenta tuam.
Vtque grauis fugias pituitae uirus acerbum,
Nec crudus, nec tu plenior esse uelis.
Sobrius et frugi, modico facilique paratu
Vescere, nec crapula neue grauere mero.
Nam quia Pieridas castis pariterque Mineruam
Virginibus uates adnumerare solent,
Tu quoque complexus turpis contagia uita,
Ne uitient animum gaudia foeda tuum.
Sin pia legitimi te cura remordet amoris,
Coniugis et casta sollicitere face,
Sit tibi formosae delectus et optio, cuius
Posset amatorem forma decere Iouem,
Ne posthac uites inamabilis oscula nuptae
Dissidiique graues experiare dolos
Cum, positus tanto in discrimine, foemina disces
Quam uera aut ficta pellice laesa dolet.
Si tamen optantur soboli concessa creandae,
Haec raro et certa gaudia lege colas.

-- 144 --

Nec satur exerce Veneremque famelicus, aut cum
Tardus eris uel cum menstrua Luna coit,
Nec nisi cum leuior uenter iubet, aut ubi noctu
Respirat blando fessa sopore Venus.
Sed uelut in mentem contagia corporis aegri
Vicini serpunt proximitate mali,
Contiguum pariter corpus mens aegra fatigat
Inque uicem alteruter morbus utrunque facit,
Immo etiam extrorsum uirus manare cruentum
Intuitusque ferunt uocis et esse luem:
Fascinat hinc dirus, si uera est fama, Triballus,
Et nocet Illurici pupula bina trucis,
Pestiferosque oculis efflare nocentibus Affros
Et Scythicas perhibent dira uenena nurus,
Infantes perimi uisos impuberis aeui,
Laudatas segetes, arida prata mori:
Quo magis affectu socii propiore doloris
Mens perimit tristis, laetaque corpus alit?
Hinc uidet ultrices Furias insanus Orestes,
Et monstro Alcides luditur ipse pari,
Atque Athamas agitur per inania uisa, coacto
Sanguine fert facies bilis adusta nouas;

-- 144v --

Sed tamen excludunt sanos Heliconia Tempe,
Dicitur et sapiens nemo furoris inops.
Hinc anima uacuum dependet ab exule corpus
Socratis, et multos uexit in astra furor;
Fletque alter solus, ridet contrarius alter,
Ille diu dormit, peruigil ille silet,
Ille Syracusia mortem non sentit harena
Dum rude praescripto puluere signat opus.
Quid Preconesium referam atque Armona relicto
Corpore fatidica mente fuisse uagos?
Aut Plotini reduces repetito corpore sensus,
Te quoque non fato, Scote, sepulte tuo?
Quidue sacerdotes dicam aut oracula uatum,
Qui sua diuinum carmina munus habent?
Quidquid et Ascraeus, quidquid bacchatur Homerus,
Defluus aetherea dictat ab arce furor.
Hic calor, hic, inquam, diuinus inebriat Euan,
Efficit et uates numen habere pios,
Purgatosque dedit tersa caligine sensus,
Nec nisi praestantes qualibet arte uiros.
Tu sospes foelixque diu qui uiuere dignus,
Qui nunquam debes, o Mariane, mori,

-- 145 --

Alterius moneo caueas noua monstra furoris,
Ingenium cuius bilis adusta quatit,
Seu scelus infandum Rhamnusia uendicat ultrix,
Seu Mens immanis conscia flagitii,
Seu pauor excutiat mentem nouus. Eia age, cura est
Obuia uenturis obicienda malis,
Seu tibi praescripta uiuendum est lege, rogando
Seu iuuat iratos conciliare deos,
Seu concussa ruat disiecti machina mundi:
Impauidum feriat tanta ruina caput!

Previous section

Next section


Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.