Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Previous section

Next section

29.
Inferior nulla populis uirtute Latinis,
Immo tui maior fertilitate soli,
Nec nisi quaerendis opibus praestantior, ut quam
Tyrrenum ditant Ioniumque mare;
Seu tibi Cecropios cordi est iactare colonos,
Siue es Missenis inclyta nobilibus,
Seu Mamertinis potius, pro crimine quorum
Romanis merces digna relata fuit.
Nec solum absoluit, uerum commendat habunde
Vtilitas sontes publica saepe reos:
Nanque tuo creuit de limine gloria rerum
Romanisque salus de uenia orta tua.
Non satis inde tamen censeri et laude uetusti
Quicquid ab antiquo nominis extat auo,
Sed maior tua fama recens quam praestat Hiberus,
Purgata et tantis ultima terra malis
Principe Fernando, qui nunc Maurusia regna
Fulminat inque Arabes promouet arma feros,
Et Bocchi atque Iubae penetralibus imminet et tot
Imperia imperiis auget auita nouis,
Occeanique aperit commercia, et orbibus orbes
Adicit, et mundos gaudet habere nouos.
Hic tibi non solum laudi est, Messana, triumphus
Famaque Romanis inuidiosa tuis,

-- 146v --

Quam tibi dat consors Hispania, sed decus astris
Parturit et caeli laurus in axe sonat.
Hinc foelix, hinc tu censeris ouantior, haec te
Praeterit atque tuos gloria uincit auos.
Hoc opibus geminoque mari titulisque Quiritum,
Hoc pluris facias nobilitate tua.

Previous section

Next section


Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.