Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Previous section

Next section

32.
Heu merula infeelix, modulamine prodita dulci,
Quae tibi cantabas exitiale melos!
Heu merula infeelix, praeda es nunc unguibus uncis,
Pascis et accipitris rostra cruore tuo!
Nec tua praedonem uox flexit amabilis, immo
Melliflui capta es proditione soni.
Elingui satius fuit ore silescere, nec te
Obfuit in tacitis delituisse locis:
Nam rudis atque infans, mutaque ingloria uoce,
Aegisses aeuum tutior ipsa tuum,
Quamuis et Satyri taciturna silentia tristes
Lugubresque gemunt crimen Amadryades,
Siluestresque deos, quotquot sunt montibus altis,
Indixisse ferunt flebile iustitium.
Nam tu deliciae nemoris lucique uoluptas
Dulceque solamen, dulceque nectar eras.
Nunc Styga peruolitas tacitum, nec mane recenti
Garrula nec sero uespere carmen hyas.
Est tamen, est ultrix scelerum dea, culpa refertur
Rursus in auctorem perniciosa reum.
Nam dum uictor ouat, de querna fronde pependit,
Vt uinctus pedicis et fugitiuus erat.
Mens humana pia est, ratione carentibus ultro
Parcitur, accipitrem profuit esse ferum:

-- 148v --

Nam meus hunc soluit laxata compede nisus,
Rursus et accipiter nubila tranat ouans.
Non tulit hoc Nemesis; nam rostro atque unguibus uncis
Efficitur summi fulua ministra Iouis,
Tum praeceps delapsa ferit, ceu fulminis ictu,
Crure manumissum liberiore reum.
Sic post terga uolat Rhamnusia sontibus et par
Vltio perque uices fanda nefanda refert.
Ne uero desint merulae monimenta merenti,
Hanc circum uariis floribus urna tegit,
Crescentesque notas inciso cortice seruat
Et celebres titulos concaua fagus habet:
»Hic, ubi floret humus, merula est sita: uocis amoenae
Argutis meruit cantibus hunc tumulum;
Parte alia, dumos inter spinasque rigentes,
Hoc precium feritas impietatis habet.
Hic ferus accipiter situs est, cui semper achantus
Horret et in tumulo uipera dira cubat.«

Previous section

Next section


Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.