Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Previous section

Next section

37.
Non mihi sic animum lothos gustata teneret,
Aut Syren uarios emodulata modos,
Nec mihi sic mentem furiaret tyrsiger Euan,
Seu biberem magicis gramina cocta focis,[ERROR: no reftable :]37,4 focis in margine: modis
Vt Veneti femoris iuuenili pube tenerer
Si tua legissem tempore dicta suo;
Vnde, reor, tetricae possent prurire Sabinae
Lasciuumque petat Socratis inguen opus,
Mollis et infestet duros tentigo Catones:
Sic tua nequitiis pagina tota fluit!
Nec magis irritent Veneres Elephantidos et quae
Tibia sternaces ludere fecit equos,

-- 150v --

Nec tantum uitient Milesia siue Tarentum,
Quod periit luxus proditione sui,
Vt tua quae Satyros imitantur scripta salaces,
Hippolytus Phaedrae quorum ope lenis erit,
Et posito ludat Lucretia laeta pudore,
Et centum admittat Penelopea procos.
Ergo ego quod patrias remeaui sanus ad oras,
Quod matrem atque meos unanimes uideo,
Gratia magna tibi, Veneta quod in urbe moranti
Es mutus fieri passus et Arpocrates.
Officeret tunc illa recens lasciuia nobis;
Nunc importuno tempore languet opus.
Ne tamen hanc ultra scabiem exculpemus inertem
Neue recordemur Seplasiae Veneris;
Nanque recrudescant tecum mea uulnera fando,
Nec possum admonitu tardior esse tuo.
Eia age, ne rursus feriamur uterque, silescas:
Sunt Veneres, Veneris sunt tua dicta faces. [ERROR: no reftable :] Post 37,30 i n codice iterum scriptum invenies epigramma 36.

-- 151 --

Previous section

Next section


Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.