Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Previous section

Next section

30.
Ecce liber genium supplex, prostratus adoro,
Aduoluor genibus, pagina parua, tuis.
Peccaui, fateor, sed te meminisse meorum
Erroris fratrum gratia magna uetat.
Scis bene quam de te meruerunt, munere quorum
Posteritas et te gloria tanta manet.
Dysticon absoluunt tot carmina, nosque nocentes
Commendant uersus millia multa duos.
Quid tamen hoc prodest? Crudelia nanque moramur
Vulnera, pestiferum uerba pusilla ueru.
Deucalion, Phaethon, obeliscus, spongia, nec non
Expectat nugas Sysiphus ipse meas.

-- 208 --

Sunt lusus tanti, quae seria credimur esse:
Attamen exemplo lusimus ista tuo.
Da ueniam inque meis parcas tibi lusibus, ausum
Quo magis absoluat mutua parque pari.

Previous section

Next section


Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.