Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Previous section

Next section

41.
Damio, primaeuis multum uelocior annis
Emeritum lusus poscere parce senem.
Nanque hylares quondam, mea numina sola, Camoenae
Tristitia atque annis consenuere suis.
Tu uiridem laurum uiridi sortitus in aeuo,
Exultasque nouae murmura nactus aquae.
Ast ego nempe meas laurus arescere cerno,
Quas mihi Roma sua nexuit ipsa manu,
Quoque propinabat nobis de fonte Quirinus,
Puluereus riuo est deficientis aquae.
Te decet ergo choros uitreas Anienis ad undas
Atque Meletaeas ducere propter aquas;
Me mea saltantem riderent secula. Quod tu,
Vlterius non est Aelius: ipse fuit.

-- 210 --

Previous section

Next section


Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.