Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Previous section

Next section

48.
In fratrem si me suffragia uestra cooptant,
Maximus ut natu tu mihi frater eris.
Te pius obsequio genitorem ut filius omni,
Et memor et gratus tempus in omne colam.
Dedecori fratrum nulli damnoque futurus
Testor amicitiae uincula sancta piae.
Testor et imbellem sexum, duo pignora, natas:
Vobiscum unanimi pectore uinctus ero.
Non tamen ingenium mutabo mobile, iustum
Quod posco seu non, siue daturus eris.
Ex Saullo in Paullum tendam Christique merebor
Aere ex pagano nec nisi miles ero.
Indignus liceat sim uestro munere, dantis
Maxima dos, quota dos accipientis erit:
Nam uobis merces pensabitur, utpote iudex
Quae dabit et uerus praemia digna Deus,
Iudicium uestrum qui iudicat aethere summo
Et uobis Christus pectora nuda uidet.
Previous section

Next section


Crijević, Ilija (1463-1520) [1484], Carmina e cod. Vat. lat. 1678, versio electronica (, Dubrovnik), 7675 versus, verborum 46525, Ed. Darko Novaković [genre: poesis - elegia; poesis - epigramma; poesis - lyrica; poesis - epica] [word count] [crijevicarm1678].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.