Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Bunić, Jakov (1469-1534) [1490], De raptu Cerberi, editio electronica (, Dubrovnik), 1034 versus, verborum 6750, Ed. Branimir Glavičić [genre: poesis - epica] [word count] [bunicjder].
Previous section

Next section


Editio princeps (Romae 1490) Ms ONB Cod. 3111 (exaravit Johannes Cuspinianus anno 1492) MS ONB Cod. Ser. n. 12881 Editio altera (Romae 1526) Editio tertia (edidit Branimir Glavičić, Zagreb 1978)
Pro praeludio in opus quod sequitur / Responsio auctoris ad Lectorem.
Cur mea dicta Charis, cur Gratia Musa uocata est?
Quod charis, et totum hoc Gratia condit opus.
Cur treis esse Deas? Et enim tria nomina in uno
Numine perpetuo brachia nexa tenent.
Cur deus Alcides ualida domat omnia claua?
Hinc mihi quod Christus rite canendus erat.
Reuerendissimo in Christo patri D. Oliuerio Carraphę Cardinali Neapolitano episcopo Sabinensi protectori Ragusino Iacobus Bonus IACOBVS BONVS RACVSAEORVM ORATOR AD LEONEM DECIMVM PONT. MAX.
Diuas, quae Paphiam deam colentem
Siluas Idalii et nemus Cytheri
Formosam faciunt Apollinemque,
Musas, Pallada Liberumque patrem,
Istis Nostris praeposui tribus libellis,
Quos: o gloria patrię, domusque Qui Christum Herculea canunt figura,
Carraphę nitor, et decus perenne Cuius tu imperium geris uicemque.
Fidem qui rubeo tegis galero: Iccirco hunc tibi, pontifex, dicamus,
Mundi et pondera, cardinemque uertis Orbes quem decimum uocant Leonem.
Diis ęquus superis: tibi dicamus: Ne te mouerit alteri quod olim
Et dono Herculeum damus laborem: Hic a me fuit Hercules dicatus!
Munus quod decet infimum Poetam: Est Christus modo, quem refers leonem,
Non quod maximus exigit patronus De Iudae catuli tribu leonis.
Vrbis: quę illyrici caput tenetur. Hic omnes superat feras et omni
Prostrato leo parcit et pusillo.
Res haec magnanimum decet leonem.
Previous section

Next section


Bunić, Jakov (1469-1534) [1490], De raptu Cerberi, editio electronica (, Dubrovnik), 1034 versus, verborum 6750, Ed. Branimir Glavičić [genre: poesis - epica] [word count] [bunicjder].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.