Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1494], Sermo de passione Domini, versio electronica (), Verborum 7331, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - sermo] [word count] [nimiramsermo].
Previous section

Next section

foderunt manus meas et pedes meos: dinumerauerunt omnia ossa mea. Dauid ps. XXI [ERROR: no reftable :][i.e. 21 (22): 17--18]

Si quantum pietas aput me potuit, hodierno die tantum prudentia ualuisset, Beatissime pater; nunquam profecto commisissem ut mihi hoc orandi munus esset nunc in celeberrimo totius orbis loco subeundum, presertim cum plane intelligam me nec tali doctrina esse institutum ut possim, nec tanto preditum ingenio ut audeam in hac clarissima luce sine magna sollicitudine et metu uersari; sed habet certe aliquam temeritas mea excusationem, cum sit interdum non minus pietas in audendo quam modestia in reticendo laudabilis, cuius plerunque immodicus ardor magnam apud deum hominesque consequitur gloriam. Quod quidem, Beatissime Pater, cum aliis plerisque, tum maxime illi, cui primo Christus claues et sedem istam tuam commisit, accidisse legimus. Petrus siquidem (ut euangelica tradit historia), cum ex naui quondam preceptorem suum in medio mari conspexisset, non periculi, non suiipsius

-- 1v --

memor statim sese in undas proiecit quo celerius ad illum, cuius incredibili amore tenebatur, perueniret.

Reputans igitur ipse mecum penas Redemptoris nostri et crucem illam sanctissimam tota mentis contemplatione percurrens temperare mihi quidem non potui. Videbam enim Saluatorem nostrum per mare illud rubrum inter mortiferas tempestates trophea salutifere passionis sue gestantem eiusque fretus bonitate his fluctibus et huic pelago committere me non dubitaui. Neque enim diffido, que ipsius in omnes est benignitas, quin mihi hodie sicut quondam Apostolo suo opem in medio mari sit allaturus.

Quanquam non parum profecto me recreat mansuetudo tua, Sanctissime Pontifex Alexander, cuius aspectus mihi multo iucundissimus securitatem et quasi certum quoddam presidium polliceri uidetur; Vestra item humanitas, Reuerendissimi atque amplissimi patres, quos ego cum silentio, tum attentione summa ad audiendum me paratos conspicio. Neque enim, quod mea uel plurimum interest, insignis hec hodierne Concionis materia aut uerborum ornatu aut sententiarum splendore aliquo indiget, sed pura et simplici enarratione contenta nudam duntaxat uocem sine arte, sine industria requirere uidetur. Que tantum habet ipsa grauitatis per se, tantum pietatis, ut neque meam, que prorsus nulla est, neque cuiusque ad commouendos uestros animos eloquentiam desideret. Quis enim eam rem imperturbatus audiat quam olim et disfracti lapides luxerunt, et nunc quidem hec ipsa (ut mihi uidetur) edes atque hi, quos cernimus, ipsi denudati parietes et quasi splendore suo exuti deplorare conantur? Nam quid aliud nuda ista subsellia, uelate imagines, detecta altaria nos admonent? Quin immo ipsa hec dies nescio quo modo obscurior creatoris sui tormenta quasi sensatu quoddam turbata luce prosequitur.

Dicam igitur, Beatissime pater, ac primum quidem Saluatoris nostri et penas et mortem necessariam saluti hominum fuisse docebo. Deinde quo breuius potero eiusdem mortis conditionem, cuius hodie memoriam celebramus, percurram; eritque hoc pietatis, illud ingenii et rationis curriculum. Vos, ut cepistis, queso diligenter attendite.

Superuacuam fuisse mortalibus Christi passionem plerique asseruerunt quod nihil uel ad gloriam suam uel ad salutem nostram pertinere uideatur: quorum hec ferme est sententia. Potuisse, inquiunt, deum, cum omnia possit, alia quadam ratione orbem hunc nostrum ingredi et se conferre ad homines, non pauperem, non abiectum ac sordidum, quod a tanta maiestate uehementer abhorret, sed decorum, illustrem, suaque illa diuina uirtute ac potentia communitum. Preterea quid eum mulieris utero insinuari oportebat et sese humanis sordibus immisceri cum posset etiam in celo residens uel solo nutu omnis homines, si eorum cura tangeretur, ad salutis uiam perducere; labores, iniurias, maledicta, contumelias, uerbera latronum more deum subiisse pro hominum salute nec consentaneum nec uerisimile est. Quid enim nobis aut

-- 2r --

illi crucis patibulum uel utilitatis afferre potuit uel commodi? Postremo multa sunt (ut affirmant) ex quibus coniectare licet aut nullum esse deum et falsa homines credulitate moueri, aut, si quisquam sit, eum res humanas non curare. Quod autem nullus est, ex eo uel maxime apparet quod bonos uiros aduersa fotuna opprimi, malos secunda extolli frequenter uidemus. Quod uero sit et humana non curet, ea ratio ostendit quia, cum affectibus careat, cura humanarum rerum, que sine affectu non constat, eum attingere non potest. Restat igitur religionem totam aut inanem esse, aut omnino nullam, et Christum Jesum, si deus et dei est filius, sicuti certe est, carnem hanc nostram assumere crucisque tormenta subire, quo nos saluaret, non modo non debuisse, sed ne potuisse quidem; cum nemo existimet deum affectibus esse subiectum.

Sunt hec Epicuri inter crapulam et calices suos ructantis uomitus eorumque, qui scelere et nequicia inuoluti neque dei neque sui memores impunitatem sibi huiusmodi deliramentis pollicentur, quorum eo miserabilior est conditio quod miseriam suam tum nolunt, tum et nequeunt agnoscere. Quid enim si deus humana non curat, si bonorum et malorum studio non mouetur, si nec iustos amat nec impios odit, quid, inquam, stultius quam templa extruere, laudes reddere, conferre dona, ut nihil inde boni, nihil commodi assequamur? atque (ut ille ait) si talis est ut nulla hominum caritate teneatur, ualeat; quid enim dicam propicius sit? esse enim propitius potest nemini.[ERROR: no reftable :]Cic. nat. 1, 124. Stultus igitur Socrates, insanus Plato, delirus Aristoteles, Zeno item Stoicus et plerique omnes philosophorum amentes plane et fatui, qui et deum esse et prouidentia cuncta hec consistere partim senserunt, partim etiam in scriptis reliquerunt. Salomon quoque rex, dei testimonio omnium mortalium sapientissimus, sine mente tunc erat cum ad ipsius omnipotentis dei honorem nobilissimum templum Hierosolymis extructum consecrauit, imo uero illos ipsos, qui hec somniauerunt, uecordes et absque ulla bone mentis effigie, qui uel ex hac sine dubio preclara et speciosissima rerum quas cernimus mole non potuerint adduci uel ad suspitionem aliquam eorum, que de deo ac parente suo et tenentur ab omnibus et aliter esse non possunt, sed credo eos sicut mentis, ita et oculorum usu caruisse et hanc ingentem terram, hec latissima maria, hunc immensum aerem, et celum supra hec continuo sese uoluentem, stellas, solem, lunam, ceteraque pulcherrima huius machine (que mundus appellatur) ornamenta uidere non potuisse, que tanta ratione constant, tanto ordine reguntur ut nulla harmonia concinnior, nulla concinnitas suauior, nulla suauitas gratior, salubrior, utiliora ut inueniri aut effici potuisse uideatur; et hec temere ac fortuito subsistere quisquam sane mentis contenderit, hec sine dei prouidentia ita esse ab initio disposita crediderit? An uero per ipsum immortalem deum nobis, qui hoc sumus uili corpusculo inclusi, artem, consilium, rationem, intellectum et prouidendi multa et gubernandi prope infinita et quedam etiam de nouo quasi creandi concedemus, illi uero immenso et perpetuo fonti, a quo omnia hec miro quodam et ineffabili ordine profluxerunt, curam suarum rerum non dabimus? Et numquid solus ille, qui plantauit, aurem non audiet, et qui fecit, oculos non uidebit?

-- 2v --

Quod cum falsissimum tum ratione, tum exemplo et auctoritate conuincatur, necesse est profecto et deum esse et res humanas curare et bonos, hoc est sui similes, diligere, malos contra odisse. Semper enim iustitia iniquitati repugnat et bonitas prauitati est inimica. Quod si deo, qui summa est iustitia, summa bonitas, improbi displicent, conuenit certe ut puniantur.

Neque est quod mihi aliquis dicat displicentiam hanc ex affectu prouenire, quo deum ipsum, qui stabilis, firmus, inconcussus est, commoueri non decet. Mouetur nanque summus ille rerum opifex, non autem affectibus (hi enim deum attingere non possunt) sed effectibus duntaxat. Et sicut ad coercendam malitiam opprimendaque scelera insurgit, ita ad probitatem et innocentiam conseruandam presto ubique est: quorum utrunque ad iustitiam et bonitatem, que in deo summa et precipua sunt, pertinet, eique uelut soli huic lumen perpetuo adheret. Nec tamen motum hunc more humano aut cum passione uel turbatione aliqua nature illi excellentissime euenire dixerim. Quis enim deo iram hanc nostram, hoc est nostre huic similem, attribuerit, cum eam physici asserant ex sanguinis circa cor accensione causari, et deus omnino tam corde, quam sanguine careat?

Neque enim nunc de Christo, qui et ipse uerissimus est deus ex humana carne et diuina essentia constans, disputamus. Aliter enim de eo loquendum esset et alia ratione incedendum. Sed nobis nunc de diuina essentia sermo est, non de natura humana. Mouetur itaque deus (ut dicebam) non hominum affectibus aut his, qui nobis sunt cum reliquis animantibus communes, quod utique absurdissimum esset: sed mouetur ille quidem effectibus (sic enim eos doctores sacri appellant) et sua quadam diuina et peculiari ratione, quam humana assequi mente uel difficile, uel impossibile sit: et quemadmodum probos homines et cum uirtute uiuentes diligit, ita malos ira et odio prosequitur: alioqui inter uitia et studiosas actiones nil interesset.

Cur autem boni uiri malis innumerabilibus plerunque in hac uita uexentur, improbi item commodis omnibus affluant, dicam paulo post: nunc, quoniam deo cure res nostras esse ostendi, prosequar cetera, que se continenter offerunt, ne instituti sermonis cursus intercidatur.

Prospicit ergo, ut docui, summa illa et ineffabilis maiestas rebus humanis eisdemque pro sua diuina benignitate et prouidentia moderatur. Quod si moderatur, certe prodest. Si uero prodest, conuenit ut eas etiam diligat. Si autem diligit, quis mirari debet illam saluti hominum uoluisse consulere orbique huic nocte et tenebris offuso lumen celitus demittere? Errabant enim miseri mortales studioque sapientie inquirende, quam sine deo assequi non poterant, mirum in modum torquebantur, iacebatque ipsa ueritas (ut Democritus inquit) in altissimo quodam puteo demersa;[ERROR: no reftable :]Cf. Diog. Laert. IX, 72. et Anaxagoras circumfusa esse tenebris omnia pronuntiauit, ita sapientie splendor, immo ne scintilla quidem, nusquam apparebat: sed tanto ueteres nostri indagande illius ardore tenebantur ut primum Pithagoras et postea Plato ad Egyptios usque et Persas hac sola de causa penetrauerint: et Lycurgus utroque prior Lydiam, Hiberiam, Indiamque peragrans gymnosophistas adierit.

Misertus itaque rerum humanarum mundi opifex deus filium unigenitum, quo sibi homines maiori beneficio obstringeret, transmisit in terram, ut illi eodem interprete ac magistro, omissis erroribus, ueram tandem doctrinam ueramque sapientiam perdiscerent. Venit ergo Saluator mundi Christus de sancto conceptus spiritu, de uirgine matre genitus, diuque cum hominibus uiuens iter immortalitatis nullius adhuc tentatum uestigio illis aperuit. Sed cur homo potius uenit quam deus? Cur mole carnis huius nostre circundatus et non purus, non simplex, non expeditus? Quia nullum aliud animal, nulla alia substantia nec commodius nec rectius docere hominem potest quam homo. Sed fingamus sane disputationis gratia: si Christus Saluator noster olim, cum in terram uenturus erat, ignis alicuius speciem aut nubis aut aliam quamlibet huiusmodi effigiem assumpsisset (nam deus ipse, cum sit omnis materie expers, oculis humanis peruideri non potest); at uero si tales aliquas suscepisset formas, unde illi ex igne humana uox, aut unde uerba ex nube suppetere potuissent? Sed esto, do etiam uocem, concedo uerba, cum et Moysi hoc ferme modo locutum fuisse dominum acceperimus. Quid autem est? Nonne melius fuit (ut omittam quod perfectissima sunt omnia diuina opera, etsi uidetur nobis interdum pro nostra imbecillitate ita non esse), nonne, inquam, melius fuit deum ea forma ad homines descendisse quam illis gratissimam fore non ignorabat, quandoquidem natura comparatum sit ut omne animans sui similitudine plurimum delectetur. Neque enim ulla poterat esse homini uel forma uel imago ad uidendum iucundior, ad persuadendum efficacior quam hominis. Qua ratione summus ille rerum conditor etiam ad inferos quondam non corporea effigie, sed anime substantia, quoniam iturus ad animas erat, descendit, et paulo post corpus ipsum resumens in celum triumphans rediit, mortuos scilicet in forma sibi consimili, hoc est cum propriis corporibus excitatos, iudicaturus, et unicuique pro meritis siue penas siue premia redditurus.

At uero cur pauper in mundum descendit? cur humilis? cur abiectus? cur tormentis omnibus et morti turpissime expositus? Sciebat ille, amplissimi patres (quid enim deus nesciat?), multo plus factis commoueri homines quam uerbis, facilius exemplo uite quam sermonis hortatione ad bene beateque uiuendum institui. Equidem cum bene dicere nullius sit laboris, bene uiuere maximi et incredibilis est. Quod si Christus omni uoluptate, omnibus delitiis affluens

-- 3r --

equo animo ferendam esse paupertatem suaderet, si ipse felix aduersos casus fortiter esse tolerandos predicaret, si incontinens ipse continentiam amplectendam esse contenderet, si denique nullo ipse incommodo affectus alios ad dolorem, penas, mortemque contemnendam hortaretur, nemo illum (ut arbitror, immo ut certe scio) non modo sequi, sed ne audire quidem uoluisset; est nanque portento simile ea uelle ceteris persuadere que tuipse nunquam attigisses.

Sed poterat, ut superius est obiectum, etiam in celo residens omnis homines solo nutu ad ueram immortalitatis notitiam perducere. Atqui nonne idipsum fecit, nonne et nutu et uoluntate perduxit, cum filium unigenitum ad eos hac potissimum causa transmisit? An existimandum est, obsecro, sine patris consensu Saluatorem nostrum in terram descendisse? hoc nemo dicet: sed illud fortasse dicet: Cur descendit in terram cum in celo nihilominus res peragi potuerit? Quoniam, ut dixi, exemplo optime docetur uirtutis uia, cum difficillimum habeat aditum, et deus ea, que facere homines uolebat, fecit prius ipse ut eo magis illos ad bene beateque uiuendum excitaret. Quis enim seruus tam impudens, tam barbarus, tam ingratus, tam impius sit, qui si dominum suum uideat omnibus tormentis, doloribus, penis expositum pro se, non item ipse pro domino et corpus et uitam omnibus periculis exponat? At uero multo id quidem magis nos facere oportet, qui ut omnes molestias, omnes penas subeamus pro Christo, nobis gratiam, nobis premia cumulamus, non illi referimus, et in eo ipso, quod deo seruimus, quod cum uirtute uiuimus, quod a Christi mandatis non discedimus, non ipsius utilitati, qui hominum opera non indiget, sed nostre consulimus saluti.

Quod autem boni plerunque in hoc seculo uexentur: mali item in delitiis sine ullo incommodo quiescant: hec plane est ratio: Quia cum ardua et maxime angusta sit (ut sepius dixi) uia illa uirtutis: quam Philosophi impedimentis omnibus refertissimam esse ostenderunt: et cum omnia eius officia in tolerandis laboribus: in perferendo dolore: in periculis obeundis: in contemnenda morte uersentur difficile: et quodammodo impossibile est luxuriosos diuites et omni rerum ac uoluptatum copia redundantes ad illam aspirare. Quod equidem ipsius Jesu Christi exemplo uel maxime comprobatur: qui cum eiusdem uirtutis et auctor esset et uerissimus antistes repudiatis opibus: reiecta quiete: propulsatis uoluptatibus inopiam, laborem, sitim, esuriem penas mortem est amplexus. Preterea consentaneum profecto est et plurimum conuenit ut homines in sui finis contemplatione qui deus est sint semper occupati: eaque summa ope euitent que huic instituto possunt quoquo modo esse contraria. Sed lusus, commessationes, libidines et omnes id genus uoluptates quas ab ocio et diuitiis prouenire

-- 3v --

certissimum est illos uel maxime ab ea cogitatione auertunt: iubentque non deo et rationi: sed concupiscentie et uitiis omnem operam adhibere. Decet igitur probos et innocentes uiros queuis potius incommoda subire quam in ocio, in rerum copia, in delitiis ita uiuere ut merito uideantur hic mercedem suam recepisse. Nam teste Hieronymo impossibile est ex terrenis ad celestes comigrare delitias. Quod ipsum Salomon etiam apertissime sentire uisus est cum ait: Risus dolore miscebitur: et extrema gaudii luctus occupat. Et iterum: Risum deputaui errrorem: et gaudio dixi quid frustra deciperis? Et rursus: Cor sapientum ubi tristitia est: et cor stultorum ubi letitia. Sed deus bone quis hoc diuinius ostendit? quis apertius declarauit quam Saluator noster Jesus cum inquit: Ahe uobis qui nunc ridetis quia lugebitis et flebitis. Item alibi: Beati qui lugent quoniam consolabuntur. Item et illud: Qui amat animam suam perdet eam: et qui odit animam suam in hoc mundo in uitam eternam custodit eam. A quo et Tragycus nescio qui uates quanquam gentilis non multum tamen dissentisse uisus est, quando sic ait: Que hic mala putantur hec sunt in celo bona. Proinde dicant licet homines quid uelint et suis ut libet blandiantur fortunis: sunt certe illi gratiores Jesu Christo: ad eiusque doctrinam propius accedunt quos inopem uictum patienter sufferre conspicimus: quam quos in rerum omnium ac uoluptatum copia uulgus ueluti beatos admiratur. Atque hoc loco multa profecto de diuitiis haud improbanda dicerem: que et ipse si recte acquirantur expeditissimum prebere possunt ad salutem uiaticum; neque enim ulla uirtus aptior est si plane deum ipsum immortalem imitari uoluerimus et eius quodammodo diuinitatem effingere: quam beneficentia et liberalitas. Omnibus nanque summus ille opifex bona infinita largitur: omnibus se quotidie immo continue exhibet liberalem. Atque hoc ipsum homines opulenti et diuitiis affluentes facile (ut mihi quidem uidetur) si modo uoluerint consequi possunt. Nam diuitie (ut Ambrosius inquit) sicut impedimenta improbis: ita bonis sunt adiumenta uirtutis. Multa igitur dicerem in hanc sententiam ne opibus: quas nemo per se malas existimat bellum indixisse uiderer; nisi iamdudum et animus et ipsa oratio ad alteram instituti sermonis partem festinaret. Nemo igitur miretur si iustum quandoque hominem fortune ictibus concussum aspexerit credatque iustitie et bonitatis sue coronam in celo esse repositam. Nam deus ipse immortalis (ut Seneca inquit) homines pro liberis habet: sed corruptos ac uitiosos luxuriose ac delicate patitur uiuere: quia non putat emendatione sua dignos. Bonos autem quos diligit castigat sepius et assiduis laboribus ad usum uirtutis exercet: nec eos caducis ac mortalibus bonis corrumpi ac deprauari sinit.

-- 4r --

Quod ipsum et a medicis quotidie fieri uidemus qui egrotis hominibus de quorum salute nulla spes reliqua est sine delectu aliquo pro ipsorum appetitu indulgent omnia, eos uero quorum mors certa adhuc non est multis rebus etiam auidissime desideratis abstinere iubent. Ostendi igitur ut promiseram Beatissime pater pro ingenii mei paruitate Jesu Christi mortem nobis non modo non superuacuam: sed salubrem omnino et pernecessariam fuisse: Nunc ad mortis ipsius conditionem breuissime percurrendam que altera incepti sermonis est pars deflectat oratio: Vos queso audite et diligenter sicut hactenus fecistis attendite.

Sentio me Beatissime pater asserende ueritatis studio longiuscule prouectum et plus temporis quam par erat in re minime dubia consumpsisse: propterea non repetam altius ut equidem erat in animo ea que Saluator noster pridie quam pateretur pro humana salute mirabili prouidentia operatus est: omissisque omnibus uel factis uel dictis ipsius que mysteriorum sunt plena ab oratione tanquam uero passionis sue initio potissimum exordiar: fuit enim oratio illa tam sedula, tam ardens, tam laboriosa: ut non modo gemitum: non modo lachrymas: sed etiam sudorem et quod omne anxietatis genus plurimum exuperat: guttas sanguinis ex sacro illo uenerandoque corpore expresserit: et factus (inquit Lucas) in agonia: hoc est in timore et sollicitudine (id enim agonia significat) erat namque Saluator noster in maxima perturbatione: summaque affectuum sollicitudine: ut sic assumptam humanitatem manifestissimo indicio demonstraret: Atque (ut Hieronymus ait) ne passio in animo illius dominaretur: per passionem contristari cepit. Sensualitas siquidem abhorrens futuram mortem cum ultro ipsam ratio expeteret ad summas et incredibiles angustias illum frequenti estu cogitationis excitabat. Contristabatur enim non quod penas nollet perpeti Nam quid in mundum uenisset? sed languentium hominum more qui dum morbi alicuius iniuria uel deperditas uires uel membrum aliquod amissum recuperare student (sumus enim et nos Christi membra) nullos neque dolores: neque cruciatus euitant: quin etiam urgentem metum rationis imperio propulsantes et ferri et ignis remedia non modo non reformidant: sed etiam arcessunt atque ultro efflagitant: quod tamen illi si modo homines sint facere sine ingenti animi sollicitudine non possunt; factus igitur Saluator noster in agonia laborabat pro rei magnitudine supra quam dici potest: ita ut ex hac uehementissima et incredibili anxietate sanguis uel sudor tinctus sanguine omnibus membris totoque corpore sese effunderet. Ille in terra proiectus ad celum oculos totamque mentem conuertens ter in hunc modum dixisse perhibetur: Mi pater si possibile est transeat

-- 4v --

a me calix iste: uerum tamen non sicut ego uolo: sed sicut tu: Et apparuit ei angelus confortans eum. Sed dicet hic fortasse aliquis (utar enim uestra bonitate amplissimi patres: ac paululum a proposito digrediar: quoniam me tam diligenter attenditis) dicet inquam aliquis: Quid est quod Christus patrem orabat ut calix ille mortis a se tolleretur: cum id nequaquam uellet: aut si uolebat? cur a deo tunc exauditus non fuit? Atqui oratio hec Saluatoris ea ex parte proueniebat: que (ut modo dicebam) ad motum et afflictionem sensitiue partis attinet non que ad rationem et certam animi uoluntatem: ideoque mox addit: Verum tamen non mea uoluntas fiat pater: sed tua. Atque hoc ipsum Dauid etiam Rex in Christi persona diuine sicut omnia his uerbis elocutus est: Deus deus meus clamabo per diem: et nocte: et non exaudies me. Quia et circa horam nonam dici clamauit in cruce: Heloy Heloy lama Azabatani. Et hac nocte proxime preterita clamauit, id est orauit ad patrem: de qua ego oratione nunc loquor: Orauit, inquam, pro sua liberatione dicens: Mi pater, si possibile est, transeat a me calix iste: et non exaudies; quia (ut ostendi) exauditus non fuit. Peracta igitur oratione uenit ad discipulos: quibus a somno excitatis ait: Dormite iam et requiescite: ecce qui me tradet prope est. Dormiebant enim preter Judam ceteri omnes: is nanque accepto iam facinoris sui stipendio: coactaque pessimorum hominum manu properabat infelix ad agni sanctissimi proditionem: ad sanguinis iustissimi effusionem: ad templi illius sacratissimi destructionem: non ex parietibus manufactis: sed ex lapidibus preciosis e uiuis constructi: quod tamen triduo post instaurari debebat: ut si omnibus gentibus: omnibus populis: atque etiam ipsi misero si uoluisset refugium foret salutis et gratie. At uero crudelissimus parricida ad Iudeos se contulerat et recepto iam pefidie sue stipendio: principatumque inter eos sceleris sui priuilegio obtinens ante omnes gradiebatur. Ipse ipse dux: ipse tenebrarum caput perditissimo et teterrimo gregi signum dabat Quemcumque inquiens osculatus fuero ille est tenete eum. Quid postea? persoluit infelix qod promiserat: manibus impurissimis Jesum amplectitur: faciem illam deo et hominibus iratam uultui sanctissimo admouet: pallido: trementique ore Christum osculatur: neque enim ille qua erat mansuetudine proditorem suum reiicere uoluit. Perge porro: sed quid tandem hic restat nisi ut uoce tota in clamorem prorumpam? O scelerate Juda: O impurissime latro: O imanissima bellua: osculo tu quod ad humane societatis coniunctionem et uinculum pertinet: quod sacrosanctum charitatis et beniuolentie fedus adinuentum est: osculo inquam Preceptorem tuum tradis? Scriptum est peccatum hoc: scriptum est scelus hoc stilo ferreo in ungue adamantino: et testis falsus non erit impunitus pro eo quod uendidit argento iustum: Argento

-- 5r --

enim Jesum uendidisti crudelissime gladiator. Illum inquam uendidisti cum quo panem commedebas, illum uendidisti cum quo dies et noctes dulces capiebas cibos, idest qui te suauissimis et saluberrimis admonitionibus continue pascebat. Sed uideamus queso quod facinus aut crudelius aut detestabilius aut immanius perpetrari potuit. Miserum certe est ab ignoto homine iniuriam accipere: miserius a noto. Acerbum ab extraneo: acerbius a proximo. Calamitosum ab inimico: calamitosius ab amico. Indignum a uicino: indignius a domestico. Luctuosum a conciue: luctuosius a conuiua. Horribile a socio: horribilius a discipulo: et erat tibi ille quem perdidisti notissimus o Juda, erat proximus, erat amicus, domesticus, conuiua, magister. Quid? quod parens, quod saluator, quod dominus, quod creator, quod deus? Cohors ergo et tribunus et ministri Judeorum comprehenderunt Jesum et ligauerunt eum. Atque ibi primum se ille non modo ab inimicis circundatum: uerum etiam ab amicis: et proximis omnibus misere destitutum conspexit. Quocunque oculos uertebat neminem pro se intuebatur. facti sunt principes eius, id est apostoli eius, uelut arietes non inuenientes pascua: et abierunt absque fortitudine ante faciem subsequentis. omnes amici eius dereliquerunt eum: et preualuerunt insidiantes: non est qui consoletur eum ex omnibus caris eius. Colligatis itaque post tergum manibus quasi agnus in medio luporum ad Pilatum presidem trahebatur; omnes in eum uerbis pariter et uerberibus seuiebant. nec uero ille quenquam in tanto perditorum latronum grege conspicere poterat qui sanguinem suum inusitata et incredibili rabie non expeteret. Videres aliquos pugnis atque alapis eum cedere. plerosque diro latratu acerbissimisque uocibus partim irridere. partim maledicere. quosdam capillum et barbam (o intollerandum dedecus) impurissimis manibus expilare. nonnullos in eum quasi in maleficum quempiam ore scelestissimo conspuere. Pilatus autem cum illum post multas et pene infinitas uexationes adduxissent ad se cognita eius innocentia instare admodum cepit uti a morte absolueretur optioneque plebi proposita de eo: deque Barraba nescio quo improbo et seditioso homine qui forte tunc in publica custiodia asseruabatur inquit: Est uobis consuetudo per hos dies reum aliquem a carcere liberare. uultis ergo ut Jesum Nazarenum uobis absolutum dimittam? Tum uero sacrilegi homines sublato ingenti clamore: Non Jesum inquiunt sed Barrabam Barrabam nobis dimitte. Deus bone quanto hec dicenda sunt cum dolore? quanto eloquenda cum gemitu? quibus lachrymis deploranda? An quicquam peius? an scelestius quicquam aut fieri. aut dici. aut etiam excogitari potuit? sceleratum innocenti. sacrilegum

-- 5v --

sancto. iniquum iusto. seductorem pacifico. crudelem miti ac pio. quid superest? deo Optimo Maximo hominem infimum et pessimum pretulerunt. Trahitur ergo Christus ad uerbera: facinus indignum. res miseranda. scelus inauditum. Trahitur inquam Christus hominum Saluator ad uerbera. nudusque uelut latro aliquis ad lapideam columnam deligatur. Aderant ibi carnifices ad pulsandos homines exercitatissimi. circumsistunt columnam. expediunt flagra. preparant sese (horret animus cetera persequi) attollunt sacrilegas manus. ingeminant percutiunt. uerberant diu. acriterque totis uiribus: cedebatur sacrim illud uenerandumque corpus. cedebatur deus et parens et saluator noster: atque ita cedebatur ut non capiti. non ori. non ipsis etiam oculis parceretur. Hem bone Jesu. mundi Saluator. spes futuri seculi: sic ne a gente tua. sic a populo tuo exciperis? Miserum me: hec gratitudo est? hic honor est? hec gloria est que tue debetur maiestati? an ideo hominibus salutem e celo attulisti ut tibi illi uitam in terra eriperent? feriebant eum crebris ictibus homines illi scelestissimi. intumescebat atris plagarum uestigiis totum corpus: disruptaque uerberibus cute sanguis in terram undique diffundebatur: atque ubi iam tortores: et essent quodammodo tormenta ipsa defessa: Pilatus tertio (totidem enim sacri perhibent euangeliste) ad Judeos exiuit inquiens se in Jesu mortis causam non inuenire: uiderique sibi talem esse illum qui merito absolui debeat: presertim flagellatus iam et uerberibus adeo afflictus. Tum illi: Si non esset hic malefactor non tibi tradidissemus eum. O audaciam singularem! O incredibilem insaniam. Hunc uos malefactorem appellatis homines dementissimi qui cecos illuminat: qui claudos erigit. qui leprosos curat. qui mutis sermonem reddit. surdis auditum apperit. languidis sanitatem donat. moribundis salutem largitur. mortuis denique ipsis uitam restituit? Quam bene sancte et supreme deus uel hac sola uoce furoris uestri cecitatem declarastis? sed una ratio uobis (ut credo) opitulatur: quod ea que apud uniuersas nationes bona et sancta putantur eadem uos mutato in contrarium et sensu et nomine mala atque impia existimatis: et id quidem ita uobis prescribitis imitandum: obseruandumque ut si bonus aliqis inter uos (quod tamen ego fieri posse non arbitror) sed si quis forte inueniretur eum quasi sceleris crimine conuictum tollere possetis e medio: essetque apud uos bene agentibus pena proposita: male uero premia constituta: atque hoc modo certatim in tenebras, id est in scelus et nequitias uestras rueretis. Omnes inquit de uobis rex quondam uester Dauid declinauerunt simul. inutiles facti sunt. non est qui faciat bonum: non est usque ad unum. Pilatus itaque

-- 6r --

et clamore illorum et Herodis Tetrarche instigatione metuentis ne regno pelleretur uictus est: et Christum iam prope extinctum uerberibus eorum uoluntati tradidit ut ipsimet de illo secundum legem suam iudicarent. O magnum et incredibile facinus, O graue inauditumque crimen. Quid mihi hominis mortem nuntiatis? Quid humana refertis supplicia? Deus, inquam, deus omnipotens mortali corpore indutus ad crucem ducitur. Deus Optimus Maximus seruili ac turpissima morte condemnatur. Generatio praua et peruersa, hecine reddis domino, popule stulte et insipiens? Nunquid non ipse pater tuus, qui possedit et fecit et creauit te, nonne ipse deus tuus est qui tibi mari in medio siccum iter aperuit, in quo tibi salus, inimicis fuit interitus? qui te annis quadraginta in deserto cibauit manna, qui te in argento et auro eduxit et non erat in tribubus tuis infirmus; qui te umbra nubis per diem desuper tegebat; qui tibi aquarum fluuios de petra, qui auium multitudinem de celo emisit? quid dicam bella orationibus gesta? quid hostium mortes per femine manus factas? quid uictorias sola dei inuocatione quesitas? Illud autem quomodo narrabo quod Egyptum aqua pro uobis pugnante, rana, cyniphe, musca, peste, ulcere, grandine, locusta, nocte, primogenitorumque interitu strauistis, quod muros Hierico in uoce tubarum psalmorumque deiecistis. Hic ille est, popule stulte et insipiens, cuius tu uirtute, cuius auspicio hec omnia et alia multo plura peregisti. Sed quid ego hec commemoro sceleratissime genti, si tamen gens appellanda est et non ferarum teterrima multitudo? Aures habent et non audiunt: oculos habent et non uident: pedes habent et non ambulant. Vos ergo, patres, quibus dei optimi munere ueritas reuelata et celitus missa est sapientia, quibus et audire et lucem intueri et uersari in luce permittitur. Adestote queso omnes animis qui adestis corporibus: huc mentes uestras: huc pietatis misericordieque oculos conuertite. Educunt Judei Jesum spinis coronatum: sanguine multo conspersum: sputo et omni sordium genere turpiter oblitum. flagellis ac uerberibus debilitatum prorsus et uix iam pedibus innitentem. Aspicite collapsa membra et omni penarum genere pallida atque exanguia. Riget cruore squallidi capitis concreta cesaries. formosus ille et suauis aspectus nusquam cernitur. pristinus forme uigor liuore et sanguine contabuit: capillique coherentis illuuies attenuatos oculos et lumen prope extinctum puluere et cruore obducit. Adhesit caro eius ossibus ipsius. A planta pedis usque ad uerticem non est in eo sanitas. Vidimus eum et non habebat speciem neque decorem: sed erat species eius inhonorata et deficiens a filiis hominum. mutatus est enim color optimus obscuratum est aurum: et lapis ille preciosus. electus. angularis: quem

-- 6v --

quondam deus in fundamentis Syon: id est in sancte matris ecclesie fundamentis missurum se pollicitus erat perdidit decorem. perdidit lumen: quamuis uirtutem non amiserit. nemo eum nouit. nemo estimat. nemo ueretur. Lux in tenebris lucet et tenebre eam non comprehenderunt: In propria uenit et sui eum non receperunt. Quis est iste qui uenit Edom? i sanguineus tinctus uestibus de bosra id est angustia uel tribulatione. Quare rubrum est uestimentum tuum: et uestimenta tua sicut calcantium in torculari? Torcular inquit calcaui solus: ac si aperte diceret: solus pro humana natura sanguinem effudi. solus crimina omnium durissima morte et acerbissimis penis meis abstuli. De quo etiam Moyses inquit: Vos tacebitis et alius: hoc est Christus solus: pugnabit pro uobis: moriendo scilicet in cruce pro salute omnium mortalium. Ecce igitur Beatissime Pontifex quam aperte omnia hec diuini Israelitici uates predixisse uidentur: quam bene dies diei eructat uerbum et nox nocti indicat scientiam. quam decenter rota in medio rote collocatur: quam manifeste abyssus abyssum inuocat, idest prisca illa hebreorum lex noue huius nostre sacra declarat: et quodammodo inuocat mysteria: in uoce catharactarum tuarum: hoc est ipsorum prophetarum uoce. Atque de hoc ipso alibi etiam legimus: Posuit tenebras latibulum suum uetus scilicet testamentum: quod ipsis erat obscurum figuris. In circuitu eius tabernaculum eius: tenebrosa aqua in nubibus aeris. Sed addit postea: Pre fulgore eius nubes transierunt. Quia aqua illa que in nubibus latebat uidelicet Christiane legis mysteria que in ueteri testamento latebant in aperto post Christi aduentum refulserunt. ita quoad ab omnibus non iam per enigmata et obscuras similitudines sed manifeste ac simpliciter et doceri possent et percipi. Emisit enim ex nubibus illis aquarum fontes Saluator: ut fluminis impetus letificaret ciuitatem suam: cuius saluberrimo potu nulli homines: nulla toto orbe regio esset expers. In omnem enim terram exiuit sonus Apostolorum Christi et in fines orbis terre uerbum eorum. Quamquam quid ego huc sum delapsus quasi uel ex nostris dubitet quispiam uel ex alienis negare possit ea que diximus omnia de Christo intelligenda esse? et prophetas ipsos alium quendam diuinis illis uocibus cecinisse: non eum qui a nobis colitur Jesum mundi redemptorem? Neque enim apud Judeos mihi sermo nunc est: quorum furor toto orbi iampridem innotuit. Illud tamen quod a principio statueram mihi dicendum loci huius oportunitate admonitus: uestraque humanissima attentione pene requisitus preterire non possum. Juuat enim prophanum illud genus non nostris: sed suorum hominum auctoritatibus paululum aggredi et arma illa quibus frustra nos oppugnant in ipsos retorquere: quo paucissimis uerbis uanas rationes: quibus stultissime nobis obstrepunt

-- 7r --

propriis auctoribus: et suo (ut ita dixerim) mucrone iugulatas conspiciant. Docebo enim idipsum quod a religione nostra abhorrent quod in tenebris uersantur. quod Christum ueram lucem ignorant multo antea tempore a maioribus suis predictum fuisse. Vbi es sancte uates Hieremias? quid dicis? quid clamas? Preuaricatio inquit est in medio domus Juda ait dominus: negauerunt me et dixerunt non est ipse. Et que sit preuaricatio et que domus Juda et quem negauerunt neque ambiguum neque obscurum est. Quid tu autem Isaias? Audite celi et auribus percipe terra quia dominus locutus est: filios enutriui et exaltaui: ipsi autem spreuerunt me: Cognouit bos possessorem suum: et asinus presepe domini: Israel autem me non cognouit: et populus meus non me intellexit. Et postea addit: Auditionem audietis et non intelligetis: et cernetis uidebitis et non scietis: incrassatum est enim cor populi huius. Item Ezechiel dum captiuus prophetaret in Caldea sic ait: factus est sermo domini ad me dicens: fili hominis in medio domus exasperantis tu habitas: qui oculos habent ad uidendum et non uident: et aures ad audiendum et non audiunt. Ex quo certe Judeorum scelus atque impietas manifestissime apparet: Neque enim tam clarus sermo, tam simplex, tam manifestus inuerti aut deprauari ullo modo potest. Itaque redeamus illuc unde nostra diuertit oratio. Educitur Jesus ad supplicium eo quo narrabam uultu: eoque corporis habitu: crucem ipsemet humeris deferens. confectus flagellis: sanguine: et sordibus squallens. capite sentibus coronato. Cumque peruentum esset ad locum: qui caluarie idest sanguinis dicitur: rursus hic Saluator noster denudatur: et corpus illud sanctissimum: quod paulo post omnia ad se trahere debebat: quod a terra exaltatum ueluti eneus ille Moysi serpens singulare presidium: et saluberrimum medicamen futurum omnibus gentibus erat. Iterum inquam sub aperto celo ante omnium oculos uestibus cunctis denudatur: et milites ipsi: uel potius nequissimi latrones sortibus illas inter se diuidunt: Crucem eo spectante coaptant. titulum inscribunt. erigunt postea et in terra defigunt. manus et pedes (o bone Jesu quis hec sine gemitu: quis sine lachrymis referat?) Manus inquam illas et pedes sanctissimos ferreis clauis perforant. Quid amplius differo? Tollitur sublimis in cruce mundi Saluator. eleuatur a terra hominum Redemptor. expandit tota die manus suas. posuerunt enim lignum in pane eius: et cornua in manibus eius. foderunt manus eius et pedes eius: dinumerauerunt omnia ossa eius. distillant manus eius mirrham: et digiti eius guttas. Eleuatio enim manuum suarum sacrificium uespertinum. De cuius supplicii atrocitate quid ego multa dicam? cum omnes sciant quantus sit dolor eas corporis

-- 7v --

partes ferro transfigi: que plurimis sunt contexte neruorum coeuntium fibris: ubi pene omnis uiuacitas sedes suas: et quasi arcem quandam retinere uidetur. Ecce autem paulo post horrenda adesse prodigia: et subita rerum insensibilium mutatio: que opifici et parenti suo quibus poterant indiciis commiserari undique uidebantur: talesque et tantas Summi atque Optimi dei penas pro sua queque conditione deplorare: ut plane tunc diceres pietatem: que humanitatis propria est ab hominibus sese in muta corpora transtulisse. Tota namque terre ipsius moles late contremuit. et lapides terrifico quodam et inaudito prodigii genere scissi sunt. Sed et Sol per tres horas, quod fieri tunc secundum rationes Mathematicas non poterat, obscuratus est. Multaque sanctorum corpora qui dormierant surrexerunt. At uero Saluator noster cruci affixus: uidens iam perfecta et consumata esse omnia: et penarum suarum ignominiam mox triumpho mortis gloriosissime comutatum iri: ad matrem afflictam et miseram deficientes ac prope extinctos oculos deflexit: Cumque eam lachrymis pene ocnsumptam: et uix iam dolori resistentem aliquandiu intuitus esset: ad Johannem postea: qui solus discipulorum ibi remanserat se conuertit: Mulier inquiens (sic enim matrem tunc appellauit) ecce filius tuus. Deinde rursus ad illam se reuoluens: quasi capite innueret quod manibus non poterat: Joani ait: Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in suam. Cogitate nunc uiri optimi et mentes uestras tanto dolori. tante pietati queso recludite: qui status: que conditio: qui erat tunc animus miserrime matri. Ego certe uidere uideor perennes lachrymas: mestissimos eiulatus: dispersos crines: manus sanctissimas modo faciem: modo caput plangentes. Sed age omittamus hec omnia: cum eadem sacri etiam euangeliste consulto fortassis omiserint et Mariam uirginem nihil aliud nisi uerba illa notissima orbitatis clamantem nobis ante oculos proponamus: Mi Jesu dulcissimum quondam: nunc uero amarissimum mihi nomen: sic tu obsecro sponsam tuam deseris? Sic matrem miseram destituis fili? Quomodo factus es mihi amaritudo et dolor? quid igitur faciam? quo iam amisso te reuertar? quo me recipiam? domumne? at que ibi poterit esse uita nisi acerbissima? nisi dolori perpetuo obnoxia? Anne igitur ad Petrum. Andream. Philippum. Jacobum: ceterosque tuos discipulos: qui te derelicto aufugerunt omnes. At uero adest orbitatis solatium Johannes: Miseram me: hunc ergo suscipiam: hunc pro te retinebo fili? hominem scilicet pro deo, seruum pro domino, cognatum pro filio? O acerbam permutationem: o luctuosum solatium et meroris perpetui monimentum.

-- 8r --

Sed queso te charissime fili per uiscera misericordie tue. per eternum parentem tuum: cur miserrimam matrem in tot angustiis non adiuuas? Cur tormenta hec uel morte subita non tollis? An uero clementissime aures tue: que cunctis hominibus patent mihi uni precluduntur? O uos omnes qui transitis per uiam attendite et uidete si est dolor sicut dolor meus. Nonne hec uerba omnes comprehendunt calamitates? Non uidemini nunc uobis uniuersos audire miseros? Quis tam fuit tempore illo durus et ferreus: quis tam inhumanus preter impios iudeos. preter sceleratos iudeos. preter sacrilegos iudeos: qui non eius fletu ac querelis commoueretur? et quis fuit quin lachrymas emitteret? quin tantum hunc dolorem. tantam hanc calamitatem pio aliquo affectu prosequeretur? Cui igitur comparabo te uel cui assimilabo te filia Hierusalem: cui exequabo te: et consolabor te uirgo filia Sion. magna est enim uelut mare contritio tua. quis medebitur tui. plauserunt super te manibus omnes transeuntes per uiam. sibilauerunt et mouerunt capita sua super filiam hierusalem plorans plorauit in nocte et lachryme eius in maxillis eius. O si alicui ex nobis atque utinam mihi tante huic rei, tanto huic spectaculo adesse contigisset, cum deus mulieri, cum Rex ancille, cum maritus sponse, cum pater filie, cum natus parenti, cum Jesus Christus Marie uirgini in cruce pendens Joannem filium pro se retinendum tradebat. Taceat iam prisca etas et pia orbis totius facta sileant. Hoc omnes miseri cogitent: omnes orbati meditentur. omnes afflicti considerent. hoc denique et parentes uniuersi in filiorum morte: et filii in parentum funere contemplandum sibi proponant. totusque terrarum orbis calamitatum suarum remedia hoc proposito exemplo requirat. Videtis ergo amplissimi patres Saluatorem nostrum hec omnia pro nobis: que nemo mortalium nec pro salute propria sustinuisset non minori mansuetudine quam patientia pertulisse. Quapropter cum satis pro tempore de die hoc sanctissimo dixerimus: quanquam pro materie amplitudine non satis: si unum illud quod modo succurrit addidero statim faciam loquendi finem: quod equidem ea potissimum causa inuitus omiserim ne scelus iudeorum post hominum memoriam inauditum crudelitatemque his omnibus que narraui maiorem silentio uidear preteriisse. Quid obstupuistis patres? an uero putatis, que uestra est humanitas, locum iam aliquem impietati inter tot mala non superesse: et Jesu Saluatori nostro post horrendum et atrocissimum illud crucis supplicium nihil ultra potuisse accedere? ita arbitror amplissimi patres. Sed inueniet aliquid iudeorum feritas quod addat et dolori dolorem. uulneribus uulnera adiicient: quibus satis non fuit Christi captiuitas. non iurgia. non irrisiones. non maledicta. non uerbera. non fellis acetique potus. non spinea illa corona. non manuum pedumque atrocissima uulnera. non crucis patibulum non generosi sanguinis effusio. non denique ipsa mors: in qua omnis pena et omnia supplicia cessant: in qua inimicorum odia concidunt. hostium furor sedatur. ferarum impetus conquiescit. Non fertur inimicus in cadauer inimici. non hostis in euersa menia concitatur. non item fera quantumlibet ferox in mortua sui generis animalia deseuit. Quid autem fecerunt furiosissime bestie. crudelissima portenta scelerum et flagitiorum omnium nequissimi latrones? Sed quid fecere? corpus illud sanctissimiiam a communi luce: a libero spiritu seiunctum inusitata quadam rabie ferro transfigi permittunt. Sed quid ego scelus extenuo minusque apud uos dico: atque ipse cogitans sentio? quasi hoc permiserint tantum Judei ut fieret et non effecerint ipsi: Immo uero aliter esse non potuit: duo enim in omni delicto maxime spectari solent: animus scilicet et euentus. Sed quis Judeorum animus fuit tunc cum Romanus ille Centurio latus Jesu Christi lancea confixurus erat? quis dubitat patres? Nempe ut feriret. Et quis fuit euentus? feriit: atque illico uidit percussor cum cecus antea fuisset. et iudei in tenebris et cecitate sua remanserunt: Statimque ex uulnere sanguis et aqua effluxit. Sanguis ad redemptionem nostram: Aqua ad criminum ablutionem O Reges. o duces. o principes: uos enim qui orbi huic misero cum fastu et superbia preestis. qui pupillos et uiduas et pauperes opprimitis: Qui luxu. cupiditate. auaritia diuina et humana omnia peruertitis. qui et uosipsos et delitias ac uoluptates uestras immortales arbitramini: uos hoc loco quanta maxime possim uoce appello. aspicite regem celi. ducem angelorum. principem totius creature. Nemo sit qui se abscondat a calore caritatis eius. omnes gentes. omnes nationes. totus denique terrarum orbis (si nature conditio patitur) huc accedat. tantumque scelus. tam inauditum flagitium pio aliquo affectu prosequatur. Quid facitis patres? quid intuemini? quid taciti expectatis? Nos inquam nos tanto redimimur precio. nos tanto curamur impendio. Venite adoremus et procidamus ante deum: ploremus coram domino qui fecit nos: quia ipse est dominus deus noster nos autem populus eius et oues pascue eius. Lugeamus uitam nostram mortuam idest Christum Saluatorem nostrum et pro eo uel lachrymas emittamus qui sanguinem suum pro nobis non dubitauit effunder. Tu uero miserrime peccator quid heres? quid dubitas? quid cunctaris? Ecce nunc tempus acceptabile: ecce nunc dies salutis. Quid tibi cum auaritia? quid cum luxuria: si Johannem uis euangelistam imitari et Christo esse dilectus? matrem eius flentem associa. Si Simon es Cyreneus tolle crucem et sequere. Si optas crimina tibi remitti? procumbe cum Magdalena retro secus pedes domini. Si cupis hodie cum Christo

-- 8v --

esse in paradiso: crucifigere modo et dic cum latrone: Domine memento mei dum ueneris in regnum tuum. Inspice uulnera pendentis (ut Augustinus ait) sanguinem morientis, precium redimentis, caput habet inclinatum ad te osculandum, pedes confixos ad te expectandum, manus extensas ad te amplexandum, cor apertum ad te diligendum, totum corpus expositum ad te redimendum. Hec fideles mei quanta sint cogitate: hec in statera cordis uestri appendite ut totus pro uobis figatur in corde: qui totus pro uobis fixus est in cruce. Sed uideo patres optimi: uideo uos iampridem zelo Christi commotos: et quoquo me uerto ubique pietas se mihi uestra ostentat. Dicam igitur fauentibus uobis pro communi omnium salute illam ipsam crucem: illa ipsa uulnera corde: et pia animi contemplatione percurrens. Oro atque obsecro te generis humani redemptor: dei atque hominum mediator: gloria: lumen: spes et salus nostra: per quem facta sunt omnia: et sine quo factum est nihil: qui nos captiuitate tua liberasti: uinculis absoluisti: liuore curasti: uulneribus sanasti: sanguine abluisti: sordibus mundasti: cruce saluasti: infamia et dolore et morte ad gloriam: ad uoluptatem: ad uitam reduxisti: qui ascendens super omnes celos omnium es arbiter: omniaque dispensas: Oro inquam te supplex atque obsecro uti tu hodie populum tuum hic et ubique in tui memoriam congregatum his oculis: eo uultu: eaque pietate aspicere digneris: qua sanctissime affixus cruci tunc cum omnia ad te ipsum trahebas: Joannem discipulum tuamque charissimam et pientissimam matrem aspexisti: eo munere: ea gratia illustres qua quondam apostolos tuos in die sancto Penthecostes illuminasti spiritum claritatis roremque misericordie tue eis desuper infundens. Domine sancte: pater omnipotens, eterne deus: qui intueris abyssum: qui sedes super cherubin: qui extendis celum sicut pellem: qui rotas orbem, illuminas solem, regis mundum, calcas tartarum: ostende queso faciem tuam et uidebimus: porrige dexteram tuam et surgemus: infunde spiritum tuum et renouabimur: Atque hunc quem ego oculis nunc meis aspicio tue ciuitatis Hierusalem Vicarium, tue hereditatis conseruatorem, tuarum ouium pastorem: Hunc tu inquam nobis clementissime domine pro tua diuina pietate: que exuperat omnem sensum: custodias, foueas, conserues, protegasque. Respice quesumus domine in faciem Christi tui: dirige quesumus illum secundum clementiam tuam: Da ei quesumus uerbo et exemplo quibus preest proficere: ut ad uitam una cum commisso sibi grege perueniat sempiternam: per dominum nostrum Jesum Christum filium tuum dilectissimum: qui tecum uiuit et regnat per infinita secula Amen.

Dixi:.

-- 9r --

Previous section

Next section


Nimira Rabljanin, Martin (floruit 1494) [1494], Sermo de passione Domini, versio electronica (), Verborum 7331, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa oratio - sermo] [word count] [nimiramsermo].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.