Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous page

Next page

-- 103 --

equo ad rem militarem idoneo, sed tolutario uehebatur, nec ferreo tegumento corpus munierat. Itaque adhibito equi sui gressu respicit ad equites, qui pone sequebantur, nulla uoce ad eos cohortandos aedita. Nam sicut nullo agendi, ita etiam nullo eloquendi studio tenebatur. Illi autem per se quid facto opus esset intelligentes ― et erant omnes ueterani milites ― admissis equis impetum in oppidanos faciunt, eosque in oppidum confestim compellunt, atque una cum fugientibus et ipsi portas irrumpunt. Vuladislauus potitus urbe iubet custodibus arcis denunciari, ni arcem extemplo dedant, se eos pro hostibus habiturum. Illi autem respondent sibi in animo esse regi obtemperare, sed fidem, qua essent Laurentio astricti, quo minus id fiat obstare; malle se itaque omne [1] periculum 120 subire quam prodere, quae suae fidei essent commissa. Caeterum posteaquam tormenta arci iam admota esse, neque Laurentium cum auxiliis, uti promiserat, adesse animaduertunt, arcem et sese in potestatem regis permiserunt.

Rex aliquot diebus Vuilaci moratus, dum milites, quos imperauerat, conuenirent, uti exercitu aucto maiorem hostibus timorem incuteret, tutiusque eos persequeretur, ad reliqua Laurentii oppida expugnanda contendit, quibus fere intra paucos dies in potestatem redactis aduersus Priorem et Iacobum Scytham profectus nullo ferme negocio eorum conatus compressit. Nam quum illi confisi auxiliis Maximiliani Caesaris, cuius leuitatem nondum perspexerant, nouas res in Vuladislauum moliti essent, siue eius ignauiam contemnentes, siue regem perosi, cui studiis et suffragiis suis aduersati fuerant, tandemque cognouissent Maximilianum neque posse saluo foedere, neque etiam audere in regem Hungarorum quicquam mouere, omissis inquietis consiliis in potestatem regis concesserunt. Quorum exemplum secuti caeteri coniurati depositis armis sese Vuladislauo dediderunt, quos ille locis duntaxat ad inferendam regno iniuriam opportunis mulctatos omnes praeter Priorem ingenita sibi clementia liberos dimisit. Priorem uero ueluti omnium auctorem dissensionum in carcerem coniecit, indignum iudicans, qui statim ueniam impetraret, eo quod iam iterum in gratiam recoeptus bellum uicinis contempto regis imperio ultro intulerat.

Matthiae regis uidua, ex impudenter conficta sponsaliorum causa, Vuladislauum regem defert Pontifici.

Hac coniuratione hunc in modum compressa, perturbationis quoque, quam his scriptis memoriae prodidimus, iam fere exitus fuisset, ni Beatricis reginae importunae obstitissent nuptiae. Haec enim foemina, decoris ad matronam spectantis penitus oblita, nulla etiam primi coniugis inclyti regis Matthiae Coruini generisque clarissimi habita ratione ― fuit enim Ferdinandi, Neapolitani regis, uiri in administrando regno longe omnium praestantissimi filia ― ad hoc immemor sterilitatis suae adeo exoptauit Vuladislaui coniugium, quo sola esset apud Hungaros reginae nomine uocitata, ut quum tandem rescisset se ab Hungaris elusam, palam profiteri Vuladislauum iusto sibi congressum matrimonio haud erubuerit. Nec ei satis fuit hanc iniuriam ab se confictam
Previous page

Next page


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.