Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
-- 105 --
eius generis homines satis diues, accedit ad hunc uirum, quem diximus Rhacusanos hospitio accepisse, filiamque eius, eam ipsam, quae Rhacusanum adamabat, procatur. Pater
consulta uxore, utpote cum qua communem eam filiam habebat, opilionis uoluntati statim assentitur. Verum quum non explorato prius puellae animo res perfici nequiret,
mater ad se filiam uocat, indicatque ei quem admodum esset a patre opilioni desponsata. Puella, utpote cuius animus Rhacusano dudum addictus erat, statim ubi haec audiuit
obortis lachrymis coepit capillos genasque unguibus lacerare, seque alterius uiri sponsam
esse asseuerare. Parentes puellae, rati dandum esse puellari spatium perturbationi, haud
asperius filia obiurgata opilionem dimittunt, inito cum eo consilio, ut puellam nactus rei
agendae opportunitatem raperet.
Puella igitur, quum forte ad hauriendam aquam de more extra pagum profecta esset,
a latente in insidiis proco, quem maxime oderat, excipitur, deductaque in proximam
syluam tacito suorum, ut dictum est, consensu comprimitur. Quae quidem per uim
stuprata, ubi domum aegra animi regressa est, iniuriam ad parentes, eorum consilii prorsus ignara, defert, illi uero, dum et domesticae famae consulunt, et filiae iram mollire
conantur, suadent, uti omisso moerore, eum uirum, quem fors obtulisset, libenti animo
acciperet, nec putaret externum et ignotum hominem conterraneo, et ei, qui nec genere
nec fortunis esset ab ipsa contemnendus, anteponendum. Puella igitur, animaduersa parentum uoluntate, eos perinde ac pudicitiae suae proditores auersata hortum domui adiunctum sola petit, ibique amore simul et ira furens laqueo sese ex arbore suspendit,
atque ita interiit.
|