Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous page

Next page

-- 111 --

Igitur posteaquam Turca animaduerterit Carabogdanem ob uastatam regionem suam iusta ira in Polonum accensum, opemque absque ullo dolo implorare, partem fere tertiam copiarum traiecit, duas reliquas in iisdem castris reliquit, ne sociorum agris multitudine hominum oneri esset, quum praesertim expeditio haud magnis copiis indigeret, propterea quod graue Moldouiae, ut arbitror, Polonis coelum omnem pene exercitum cum ipso duce ualetudine tentauerat, magnaque pars Polonorum, quae maxime laborum insueta rerum necessariarum inopiam longinquamque militiam molestius tolerauerat, morbo absumpta erat.

Valachi, Turcarum auxiliis fraeti, confestim e montibus, ad quos cum familiis animaduerso Polonorum hostili animo confugerant, descendunt. His enim mos patrius est hostem in patentibus campis nequaquam operiri, uerum exustis uicis et pabulo corrupto iuga montium petere, atque inde ex occasione praeliis hostem lacessere. Itaque coniuncti cum Turcis haud procul a Polonis consedere, aduersa hostium ualetudine magis quam uiribus confisi.

At Poloni simul suorum ac regis aegritudine, quae quidem eorum incoepta uel maxime irrita fecit, simul noua Valachorum audacia, Turcaicisque auxiliis, quae ab ipsis Valachis de industria iactata multo maiora uero putabant esse, perterriti, omittendÄ™ expeditionis atque ad patrias sedes reuertendi capiunt consilium, sero temeritate sua animaduersa. Praemissis igitur cum modico praesidio carris, quibus impedimenta uehebantur, iter propter radices montium, qui Moldouiam ab Hungaris dirimunt, arripuere, haud tamen raptim cum agmine incedentes, ne ualetudine correptos hostibus trucidandos relinquerent, simul ne profectio fugae similis esse uideretur, quae res hostium animos uehementer solet excitare. Quod ubi Valachi animaduertunt, ocyus Polonorum iter praeuertere statuunt, atque ante quam Poloni ualle ac saltibus excedant, in eorum impedimenta irruere, iussis Hungaris Turcisque extremum fugientium agmen carpendo turbare.

Non defuit consilio fortuna. 130 Nam Valachi regionum notitia celeriter susceptum iter per diuortia emensi, Polonorum impedimenta partim ex aduerso his oblati, partim a latere inuadunt et, ne quid terrori deesset, quidam e iugis montium decurrentes missilibus hostem metu simul et ualetudine ad repugnandum segnem urgebant. Itaque Poloni multiplici malo circumuenti, dum magis saluti quam sarcinis consulunt, magna ex parte impedimenta cum aliquot militibus, qui hostilem impetum strenue pugnando sustinuerant, amissere, atque in patriam regressi sunt, precium inconsultae expeditionis dedecus non sine detrimento reportantes.

Cui autem dubium est Alberthum in Getas temere motum esse? Quippe quibus tantum libertatis studium inest, ut neque finitimis Turcis, quorum armis tot iam Christianorum regum imperia deleta sunt, neque Hungaris, quibuscum uetus societas, ut
Previous page

Next page


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.