Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous page

Next page

-- 130 --

Postea quam Balis perorauit, extemplo rex, uultu solito laetiore, ei manum (quod quidem haud tenue apud Turcas beneuolentiae signum est) porrexit, ducemque iterum aduersus Polonos magno caeterorum praefectorum dolore creat, eo quod uti aequum, ita et tutum uisum est ueteri ac perito belli imperatori illam demandari expeditionem, quandoquidem, ut supra demonstratum est, hic uir Poloniae fines Turcis primus aperuerit. Sed mens hominum successibus coeca haud saepe futuros 153 prouidet euentus. [1] Nam Balys, nimium suae spei indulgens, extremo fere autumno in expeditionem profectus, non modo uacuus praeda domum reuersus est ― nempe Poloni cognito hostium aduentu in munitiora ex agris loca demigrarant ― sed etiam inde rediens circa Istrum coortis subito tempestatibus [2] adeo male habitus est, ut ex octuaginta prope millibus hominum, qui secum in expeditionem iuerant, uix tertiam partem domum reduxerit. Equorum insuper centum millia, ut fama est, amissa sunt: singuli enim uel infimae fortunae homines binos in expeditione ducunt equos, uno in itinere, altero, quum hostilem agrum incursant, utuntur.

Turcae igitur, dum Poloniam petunt, ad temporis incommoda uestis inopiam addunt. Nam quo essent in itinere expeditiores, ueste tantum, qua per aestatem uti consueuerunt, sese muniuerant, rati si eos forte saeuior hyems deprehendisset, spoliis hostium se a frigore defensuros. Verum his longe secus quam sperauerant res cecidit. Regressi enim pene seminudi e Polonia circa Istrum, ut diximus, adeo atroci uexati sunt tempestate, ut paucis diebus magna ex parte interirent. Nec quisquam ferme ex gregariis superfuisset militibus, insolita ui frigoris saeuiente, nisi propere in Moesiam traiectos mitius coelum et pagi Turcaicae ditionis excepissent.

Circumistrana terra niue gelu concreta oppleta erat. In ea corpora fame ac longi itineris labore defatigata sternere cogebantur, [1] eo quod a Dacis Moldouiis propter iniurias, dum in Poloniam proficiscerentur, illatas tectis haudquaquam accipiebantur. Itaque eo praesertim die, qui Nonis Ianuaribus illuxit, decem millia fere hominum frigore exanimata in utraque Istri ripa conspecta sunt. Cernere erat humana corpora cadaueribus iumentorum permixta passim iacentia, alia gelu contracta, atque extincta, alia ita torpentia, ut uix tenuis spiritus his inesset. Nonnulla extremis pedum ac manuum digitis, auribusque et naribus adustis, adeo foede deformata, ut similiora inusitatis quibusdam simulacris quam humanis corporibus esse uideretur.

Nunquam uno praelio tantam cladem Turcas aut accepisse, aut intulisse memorant. Itaque re, ut fit, in religionem uersa, uarias huius calamitatis causas, suo quisque ingenio interprete usus, extitisse arbitrantur. Alii Marconii impietatem merito a Deo multatam affirmabant, eo quod sibi potius quam Deo, ad quem sane Turcae omnia referunt, Rhoxanam uictoriam per arrogantiam attribuisset. Alii, qui scilicet res mortalium magis consilio quam fato regi censebant, imprudentiam praefecti accusabant, quod in regiones perpetuo pene frigore 154 damnatas alieno rebus gerendis tempore copias induxisset.
Previous page

Next page


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.