Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous page

Next page

-- 134 --

sectam Machomethanam traduci pateretur, palo e medio lignorum strue eminenti admoueri iubet, ac ferreis alligari catenis. Vbi flamma per carnificem excitata, inter orandum exustus est.

Hunc exitum uitae perditorum hominum scelere Hadrianopolitanus habuit, ne a uera deficeret religione, sortitus plane mortem perpetuo celebrandam praeconio, et dignam eo Christiano, qui in coetu Romani ritus natus esset. Quamquam ad felicitatem consequendam, quae post hanc uitam Christianos manet, diuersitas ritus nihil obstat, modo adsit ea religio, quam Apostoli diuino spiritu pleni per terrarum orbem tulere. An autem huius uiri iniusta damnatio causa eius cladis, quam Turcae in Polonica expeditione acceperunt, extiterit, nec ne, eius uiri iuditium sit, cui uitae 158 sanctitate diuina uoluntas, mortalibus sane, si uerum fateri uolumus, occulta, innotescere potest.

Turcae in Croatia a Cara Michaele Dalmata, in Moesia autem a Milone Belmusio Hungarorum duce fortiter repelluntur; Vladislaui regis ignauiam Hungari palam detestantur.

Caeterum ne Turcarum animos illa calamitate infractos esse Hungarus, et uicinus, et per se grauis hostis, arbitraretur, Bossinensis satrapes nulla foederis habita ratione (pax enim inter Hungarum et Turcas erat) contractis quingentis circiter partim equitibus, partim peditibus, praedatum in eam partem Dalmatiae, quam Choruatiam appellant, est profectus. Quod ubi Ianus Coruinus, Dalmatiae praefectus, cognouit, et ipse dimissis per regiones suae prouinciae nuntiis, ad trecentos equites celeriter contrahit, atque, ut sunt Hungari elatioris spiritus, ne numero militum, sed uirtute potius superior esse uideretur, cum hac tantum manu obuiam hosti progreditur. Nec tamen fortuna destituit temeritatem. Erat apud Ianum quidam Dalmata, Cara Michael nomine, uir et animo et corporis uiribus in paucis memorandus. Miles quondam fuerat regis Matthiae Coruini, uerum ab eo ad Turcas metu iudicii transfugerat, quum latrocinii cuiusdam esset accusatus. Aliquot post annis Matthia extincto in Hungariam redierat, multis apud Turcas praeclaris facinoribus aeditis, quibus quidem uiri fortissimi nomen adeptus fuerat.

Is igitur cum centum tantummodo praeesset equitibus ab ipso Iano ei attributis, fraetus uirtutis suae fama rem summae audacię est aggressus. Praemissus enim a duce cum turmalibus duntaxat suis ad explorandos hosteis, adeo alacri animo occurentes Turcas est adortus, ut eos statim in fugam conuerteret. In qua quidem fuga plus quam dimidiam illorum partem occidit, nullo fere ex suis amisso. Tanta profecto fuit siue Turcarum formido, quae quidem rem uel maxime solet euertere, siue Michaelis uirtus, siue fortuna, quam ut saepius diximus, ubique pro Dei uoluntate accipimus.

Nec circa Danubium per idem tempus res quietę inter Turcas et Hungaros erant. Milon Belmusius natione Moesus, Hungarorum ducum haud postremus, forte domi in Tibisciensi agro agebat. Itaque festum Sacrosanctae Resurectionis diem celebraturus ad aedem diuae Virginis, quae haud procul a domo eius sita est, una cum filio et sexaginta
Previous page

Next page


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.