Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous page

Next page

-- 136 --

Caeterum haec Turcarum in Milonem fraus haud mediocrem regi Wladislauo conflauit inuidiam, posteaquam res et uulgi rumore, ut fit, et ipsius Milonis querelis per Hungariam dissipata est. Fremebant passim plebs principesque, uoces regia indignae maiestate audiebantur, quippe iam haud dissimulanter, dolore uerecundiam uincente, Vuladislauum segnem, desidem, ignauum appellabant, utpote cuius animum nec gloriae cupiditas tangeret, nec infamiae turpitudo morderet, rursus manus ad coelum tendentes regem Matthiam Chugniadem Coruinum amissum quasi uiuentem impares desiderio implorabant. Hunc unicum regem fuisse praedicabant, qui non modo ciues suos ab externa ui tutari, sed etiam imperium suum augere nosset; Vuladislauum cum perfida Turcarum gente foedere iungi, nempe qui plura nefanda facinora per pacem et inducias, quam dum bellum gerunt, perpetrent, incursiones in agros de improuiso faciant, [1] populationes, spolia, raptus exerceant, nihil tuti arma deponentibus relinquant, quippe queis nihil ueri, nihil sancti, nulla prorsus iurisiurandi religio inesset. [2]

Haec aut his similia, prout dolor animi iratis uerba suppeditabat, ab Hungaris tum in Vuladislauum, tum in Turcas merito iactabantur. Nam sicut Turcae priuatim fidem egregie colunt, ita ubi publica affulsit utilitas, omne ius fasque prae ea contemnitur. Tantum [1] nimirum his inest uel malis artibus imperii augendi studium.

Previous page

Next page


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.