Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Previous page

Next page

-- 138 --

quod suorum peritiae deesset, numero nauium dependeretur. Porro Alexander, ut plaerique Graeci, odio in Latinae literaturae gentem insito in Venetos inuehebatur. Cossicius uero Venetis infensus erat eo quod, quum Bazethis auspiciis aduersus Aegiptyos bellum in Cilitia gereret, captusque forte esset in praelio, regem Aegyptium Venetorum instinctu de se necando cogitasse opinabatur. Accendebat praeterea Achimathis odium suspicio quaedam, qua credebat non nihil paterni thesauri apud Venetos esse, quem sane uxor Latcouii fratris, qui ultimus Cossiciorum in Illyrico regnauit, secum Venetias attulisse ferebatur. Illa enim, amisso uiro regnoque, eo sese cum paruo filio ex Latcouio genito habitatum contulerat. Exasperabat insuper animum ipsius fratris Latcouii filius eo quod, quum ipse puerum per nuntios multa ei pollicendo, ut ad sese ueniret, saepius hortatus esset, illeque ad patruum ire abnuerat, ne eius coactu a Christiana descisceret religione, putauit Venetorum id factum esse consilio.

Sed et quidam Christiani principes, ut fama est, occulte Venetum coquentes bellum Turcaica arma concitabant. Cuius quidem belli furia et fax erat Lodouicus Sforcia Maurus cognomento, Mediolanensium tyrannus, flagitiosus homo atque ad perturbandam Italiam natus. Nam societatem etiam cum Turca inierat, dum Venetos simul timet, simul eis tantum inuidet imperium.

Zancanus, Venetorum ad Turcas legatus, infectis rebus uix reuertitur.

Igitur ubi Veneti accepere, qui sane id temporis maris Adriatici imperium non minus stulte quam inique, utpote rem omnibus gentibus communem, et ob id non sine acerbissimo humani generis odio, sibi uendicabant, Turcas tantam classem parare, et ipsi ad rem maritimam solito maiorem curam conuertunt. Nihil tamen aperte factum est, priusquam Turcae animus ac consilia satis cognita sunt. Itaque misso ad Turcam ueluti ad amicum cum donis regiae Venetaeque item fortunae congruentibus legato Andraea Zancano, uiro magis stolida facundia quam literis insigni, placuit Turcaico ritu ab eo querere, utrum in pace a parente eius facta, deinde ab ipso renouata permaneret, et quid tanti maritimi 163 apparatus sibi peterent, quandoquidem esset foederi adscriptum inter Venetos et Turcam facto, ne classis Turcaica per pacem inconsulto senatu Veneto Ionium pelagus attingeret. Etenim Veneti quum caeteris insulis, tum Corcyrae uehementer timentes, suspicabantur Turcam eo classem missurum: sane satis compertum habebant Bazethem ualde cupere Corcyra insula propter Italiae propinquitatem potiri.

Rex, tametsi admodum insolens ea percunctatio esset uisa, nihil tamen asperius ad ea, quae Venetus sciscitatus erat, respondit, ne non oratorem modo, sed et hospitem contra Turcarum morem contumelia affecisse uideretur, quandoquidem dona Veneti senatus nomine allata, quae sane non nisi ab amicis Turcae accipere solent, haud aspernatus erat, quin etiam accepisse iniuriam, non autem intulisse uideri uolebat. Nam Turcae semper fraudi honestatem praetexunt, simulationeque omnes fere mortales superant. Caeterum Achimathes Cossicius (et ipse enim colloquio intererat) cognito regis
Previous page

Next page


Crijević Tuberon, Ludovik (1458-1527) [1522], Commentarii de temporibus suis, versio electronica (), Verborum 118743; librorum 11, capitum 165, Ed. Vladimir Rezar [genre: prosa oratio - historia] [word count] [tuberocomm].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.